Obrázky na stránke
PDF
ePub

naturam quam cum divinitate. Item, quia anima et corpus non sunt proprie duæ naturæ, cum sint partes unius naturæ. Nihilominus prior loquendi modus est valde a Patribus usitatus; illo enim utitur Gelas. Papa, lib. de Duab. natur., circa finem ; et Concilium Toletan. XI, ex August., 13 de Trinit., cap. 17, ubi utramque locutionem conjungit dicens: Ex duabus substantiis una persona, ac per hoc iam ex tribus, Deo, anima, et carne; et Bernard., serm. 3 in Vigil. Nativit. Domini, et lib. 5 de Considerat. ad Eugenium, ubi ait, sicut in Trinitate sunt tres personæ in una natura, ita per hoc mysterium factum esse, ut sint tres naturæ in una persona. Et eodem modo loquitur Innoc., lib. 4 de Myst. altaris, cap. 11. Indicat etiam Leo Papa, epist. 11, dicens, Verbum, carnem et animam, unum esse Christum. Et quamvis magis proprie dicatur Christus constare ex duabus naturis tamen alius modus loquendi non est rejiciendus, nam est in rigore verus, et introductus est ad explicandum, verum corpus et veram animam Christum assumpsisse; si enim purus homo dicitur ex duplici natura constare, corporali scilicet et spiritali, cur non poterit dici Christus constare ex tribus? Regulariter vero nos priori modo loqui debemus, quia est proprior, magisque explicat Verbum non assumpsisse corpus et animam, ut duas naturas disjunctas, sed ut unam componentes. Posterior autem modus ad refutandas expresse hæreses eontrarias usurpatus est a Patribus, et eodem modo possumus nos loqui, adhibita sufficiente declaratione.

SECTIO V.

[ocr errors]

psisse, ut bene explicuit Leo Papa, serm. 7 de Nativ., c. 2; et Damasc., lib. 3 de Fide, cap. 3 et 6; et idem est communis sensus omnium Patrum, et totius Ecclesiæ; ac denique hoc intendunt definire Concilia supra citata, cum statuunt assumpsisse Verbum nostrum corpus perfectum, quale creavit in Adam. Ratio vero facilis est, quia ita decebat et majestatem Verbi Dei, cujus illud corpus erat futurum, et omnipotentiam Spiritus Sancti, cujus virtute corpus illud fabricatum est, et excellentiam ipsius operis, quod, sicut est maximum omnium, quæ a Deo perfecta sunt, ita debuit integro ac perfecto modo fieri.

2. Dico secundo: Verbum divinum assumpsit omnes partes corporis humani, eas præsertim quæ anima rationali informantur, non tantum mediate et in hypostasi, sed etiam immediate et secundum hypostasim. Expli. catio horum terminorum jam supra tradita est. Conclusio vero communis est, et certa; ut vero explicetur et probetur, advertendum est in corpore humano multa ad illius integritatem concurrere, ut ossa, carnem, sanguinem, et alios humores, dentes, ungues, capillos, barbam, etc., quæ omnia fuisse in corpore Christi, indubitatum est ex dictis in præcedenti conclusione; quia corpus illud erat perfectum et integrum, et naturali modo. vivebat et nutriebatur, etc. Unde consequenter fit, hæc omnia fuisse assumpta in hypostasi Verbi, de quo jam quæstio esse non potest; an vero fuerint etiam assumpta secundum hypostasim, illud potest in quæstionem venire. Secundo observandum est ex philosophia, quædam esse inter hæc quæ integrant corpus humanum, de quibus certum

Utrum assumpserit Christus partes omnes quæ sunt est informari ipsa anima rationali, ut sunt de integritate corporis humani.

1. Dico primo, Verbum divinum assumpsisse corpus integrum, et omnibus suis partibus constans. Hæc conclusio est omnino certa, et in ea conveniunt omnes Theologi et Patres, qui de hac materia loquuntur; et fundamentum est, quia Christus non est tantum homo verus, sed etiam perfectus et integer, et neque mancus aut mutilus, neque monstrosus; quanquam enim hoc ultimum non habeatur expresse in Scriptura, tamen, cum fides doceat, Verbum factum fuisse hominem, assumendo nostram naturam, quam in Adamo plantavit, satis indicat et docet, sicut creavit Adam integrum quoad omnes partes, ita etiam perfectam et integram humanitatem assum

XVII.

partes omnes organicæ, et ossa, caro, etc. Alia vero sunt de quibus dubitatur, ut sunt dentes, ungues, capilli, humores. De hoc posteriori genere partium nunc non agimus, postulat enim longiorem disputationem. De priori ergo partium genere probatur conclusio, quia corpus humanum unitum fuit Verbo immediate, et secundum hypostasim; neque enim sola anima immediate assumpta est, sed tota humanitas, sicut in propria humana persona, non sola anima subsistit, sed totus homo, seu tota humanitas; Verbum enim divinum totam subsistentiam creatam humanitatis impedivit, et per se ipsum illam terminavit; sicut ergo assumpsit animam immediate, et secundum hypostasim, ita et corpus, ut magis q. 6 declarabitur. Sed non potuit assu

34

mere corpus secundum hypostasim, nisi assumendo partes ex quibus corpus constat, quia ipsum corpus non est quiddam aliud a suis partibus; ergo assumpsit saltem illas partes quæ informantur anima rationali; tum quia hæ sunt ex quibus maxime substantialiter et quasi essentialiter componitur humanitas; tum etiam quia omnes hæ partes in propria persona subsistere solent subsistentia totius naturæ, quæ in Christi humanitate fuit ipsa subsistentia Verbi; ac denique quia anima, qua informantur omnes hæ partes, assumpta est; ergo et omnes hujusmodi partes corporis, quia fere eadem est ratio de omnibus, neque ulla probabilis ratio dubitandi hic occurrit.

SECTIO VI.

Utrum Verbum divinum immediate et secundum

lia testimonia refert Capreolus, qui hanc defendit sententiam, in 2, d. 15, artic. 3, ad 3 contra 3 concl., et in 4, d. 10, q. 2, art. 3, ad 4 Scoti contra 1 concl., ubi etiam Scot., q. 1, art. 2, idem affirmat.; et Soto, quæst. 1, artic. 2, et d. 44, art. 3; ubi etiam Bonaven., art. 1, q. 1, ad 2; et Richard., art. 4, q. 2; Durand., q. 2, ad 2; Palud., q. 1, art. 2, n. 18; Alensis, 2 part., q. 26, membr. 6; et medici etiam in eamdem conveniunt sententiam, cum Galeno, lib. 4 de Usu partium. Rationes omitto, tum quia facile ex dictis sumi possunt, tum quia res est aliena.

2. Ex hoc vero principio sequi videtur, Verbum non fuisse immediate sanguini unitum, primo quia Verbum non assumpsit corpus, nisi mediante anima, ut infra, q. 6, cum D. Thom. et antiquioribus Patribus dicemus;

hypostasim assumpserit sanguinem ad subsisten- ergo, etc. Secundo, quia Verbum tantum asdum in sua persona.

1. Ratio dubitandi est, quia sanguis non est pars corporis humani, neque anima rationali informatur, ut est communis Theologorum, et multorum philosophorum sententia, quæ fundamentum habet in Aristotele, lib. 2 de Part. animal., cap. 3, ubi sanguinem dicit esse alimentum ultimum, et esse in venis tanquam in vase; et cap. 10, negat esse partem; et lib. 3, cap. 5, ubi dicit sanguinem esse materiam totius corporis, et esse quasi irriguum per venas; constat autem ex eodem Aristotele, lib. 2 de Gener., text. 27 et 38, et lib. 3 de Anima, text. 45, alimentum esse alterius substantiæ a vivente, quia nutritio est substantialis conversio, quæ non habet locum inter res ejusdem forma; unde cum alimentum incipit informari anima viventis, jam desinit esse alimentum, et incipit esse pars; cum ergo sanguis sit ultimum alimentum, non informatur anima, sed ex illo fit proxima conversio, et animæ informatio; quomodo intelligi possunt verba quæ ex Aristotele citari solent, 3 de Historia animalium, cap. 19, ubi dicit, sanguinem semper animari et fervere, quanquam hæc codicibus græcis non habeantur. Habet etiam hæc sententia fundamentum in D. Thoma infra, q. 31, art. 5, ad 1, ubi dicit, sanguinem non esse actu par tem, et ideo, quamvis corpus Christi fuerit ex sanguine Virginis formatum, nihil fuisse ablatum ex corpore Virginis, quod actu esset pars ejus. Et 1 p., q. 109, art. 1, ad 3, dicit sanguinem nondum accepisse naturam speciei, sed adhuc esse in via, ut vivat; et alia simi

sumpsit unam naturam, una autem natura constat una materia, et forma ultima; nam cum sanguis habeat suam propriam formam, ad gradum inanimatorum pertinentem, dis tincta natura est a natura animata; assumpsisset ergo Verbum duas naturas. Tertio, quia in aliis hominibus subsistentia creata humanitatis tantum terminat eas partes corporis, quæ informantur anima rationali; neque enim potest sanguis illa subsistentia terminari, cum sit substantia re ipsa prorsus distincta ab humanitate. Quarto, quia partes, quæ non informantur anima, non sunt de integritate humanitatis; ergo nec assumptæ sunt a Verbo immediate; antecedens patet, quia humanitas est substantia per se una; ergo unicam habet formam; ergo. Quinto, quia nunc in cœlo non habet Verbum sibi unitas, nisi eas partes corporis quæ informantur anima rationali; ergo signum est eas tantum a principio assumpsisse; patet antecedens, quia solas eas partes corporis assump sit in resurrectione, cujus signum est quod sanguinem non assumpsit; dicitur enim adhuc manere separatum a Verbo. Sexto, alias sequerentur incommoda, scilicet Verbum esse sanguinem, et per communicationem idiomatum sanguinem esse hominem, quia Verbum est homo, et Verbum est sanguis; ergo sanguis est homo; sicut dicebamus, quod si Verbum assumpsisset duas naturas, esset inter illas in concreto communicatio idiomatum; unde ulterius dici posset Verbum, vel Christum effusum in passione, et adhærens cruci, etc.

3. Propter hæc est prima quorumdam

Theologorum sententia, quæ simpliciter negat sanguinem Christi fuisse immediate unitum hypostatice Verbo. Ita tenet Durandus, in 4, d. 10, q. 1, n. 16; Franciscus de Maironis, d. 43, et serm. qui incipit Memoriam fecit, etc.; Gab., in Canonem, lect. 53, et Supplem. Gab., in 4, d. 44, q. 1, circa finem; indicat Richard., in 3, d. 2, art. 2, q. 1, ubi negat sanguinem Christi in triduo fuisse adorandum latria, quia non fuit, inquit, essentialis pars corporis; et Abulensis, paradox. 2, cap. 2, 40 et sequentibus, dicit in triduo non fuisse sanguinem unitum Verbo; de sanguine vero existente in corpore vivo non expresse id negat, sed potius dicit fuisse consequenter assumptum, quomodo etiam loquitur de omnibus partibus humanitatis.

4. Secunda sententia distinguit duplicem sanguinem, alterum nutrimentalem, qui non informatur anima, neque est plene decoctus, aut dispositus, nec per se requiritur ad componendum integrum corpus, sed solum ad alendum illud; alterum perfectum, et per se requisitum ad integritatem humani corporis, et non solum ut sit alimentum, quamvis etiam possit ad hoc deservire secundum quamdam accidentalem transmutationem, per condensationem, vel alio simili modo; nam substantialiter totus hic sanguis dicitur informari anima. Quæ distinctio fundamentum habet in D. Thom., Quodlibet. 5, art. 5; et ea utitur Cajetan. infra, q. 54, art. 2; et Sylvest., in Rosa aurea, q. 31. Qua distinctione supposita, dicit hæc sententia Christum non assumpsisse hypostatice priorem sanguinem, scilicet nutrimentalem, propter fundamenta primæ sententiæ; assumpsisse vero posteriorem ac perfectum sanguinem, propter generales rationes sectione præcedenti factas, et propter multa alia, quæ statim afferemus. Et hæc videtur esse sententia Cajetani hic, q. 5, art. 2, juncto alio loco supra citato; et indicat etiam Sylvester supra; qui consequenter duplicem in Christo sanguinem distinguit, et alium vocat salubrem, quia ex vi propriæ unionis habet infinitum valorem ; alium tantum salubriter effusum, quia, licet ex se non sit ita efficax, quia non est unitus, tamen ef fusio ejus propter dignitatem suppositi fuit ejusdem valoris, sicut lacrymarum effusio.

5. Tertia sententia affirmat, sanguinem Christi fuisse assumptum proxime et immediate, propter testimonia Sanctorum statim citanda; dicit tamen non fuisse assumptum ex vi assumptionis humanæ naturæ integra

et perfectæ, idque propter fundamenta primæ sententiæ; unde concludit hoc factum esse ex peculiari Dei ordinatione, ut esset condignum. pretium nostræ redemptionis. Pro hac sententia nullum invenio auctorem, quamvis in multorum ore feratur.

6. Dico primo sanguis Christi Domini proxime et immediate fuit unitus Verbo Dei. Hæc conclusio est hoc tempore ita certa, ut contraria non possit sine errore defendi. Eam sentit D. Thom. hic, art. 2, in corpore, juncta solutione ad 2, ubi eodem modo loquitur de assumptione carnis et sanguinis. Clarius id docet dicto Quodl. 5, art. 5; Capreol. supra, et in 4, d. 11, q. 1, art. 3, ad 5 contra 1 conclus.; Soto, d. 10, q. 1, art. 2; Major, in 3, dist. 3, q. 2; Albert. Mag., tract. de Sacrif. Missæ; Turrecr., in cap. Invitat., de Consec., d. 2; Nicol. de Lyr., ad Hebr. 9, exponens illa verba, quanto magis sanguis Christi; et Remigius, et alii in eumdem locum; late Sylvest., in Rosa aurea, tract. 3, quæst. 30, et seq.; Dominicus de Dominicis, in lib. de Sanguine Christi; et in Direct. Inquisit., 2 p., q. 10, refertur mandato Clementis VI fuisse retractatam ut hæreticam, sententiam cujusdam, qui Barcinonæ asserebat, in triduo non fuisse sanguinem Christi unitum Verbo, ipsumque assertorem fuisse ab Inquisitoribus damnatum; quæ historia a Sylvestro et Dominico de Dominicis late refertur, qui referunt etiam Pium II illam sententiam damnasse.

7. Et primo probari solet hæc sententia ex illis locis Scripturæ, in quibus nostra redemptio tribuitur sanguini Christi, tanquam condigno pretio, ad Ephes. 1, ad Colos. 1, ad Roman. 3: Per fidem in sanguine ipsius; ad Hebr. 9: Quanto magis sanguis Christi; ▲ Petr. 1: Non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine, etc.; Joan. 1: Sanguis Jesu Christi Filii ejus emundat nos ab omni peccato; et Apoc. 7, dicuntur Sancti dealbasse stolas suas in sanguine Agni; et Luc. 22, ait Christus: Hic est calix norum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effundetur.

[ocr errors]

8. Objectio. Sed responderi potest, sanguinem Christi habuisse hanc efficaciam, quia effusus fuit a persona infinita, et consequenter dicentur eamdem vim habuisse lacrymæ, et quæcumque alia opera Christi; tamen specialiter redemptionem tribui sanguini, sicut tribuitur passioni, quia statuit Deus redemptionem nostram passione sua, et effusione sui sanguinis consummare, sicut si statuisset

flendo tantum nos redimere, dici possent de lacrymis Christi omnia quæ de sanguine dicta sunt. Unde Augustinus, 13 de Trinit., cap. 15, in dignitatem suppositi hoc refert dicens: Sanguis ille, quoniam ejus erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad remissionem nostro rum fusus est peccatorum ; et Leo Papa, serm. 12 de Passione, cap. 3: Effusio sanguinis justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, etc.; eodem fere modo loquitur Bernar., serm. 3 de Circumcis. Sed, quamvis hæc testimonia, nude sumpta, possent hoc modo vitari, tamen, adjunctis aliis, et consideratis omnibus circumstantiis, satis in eis indicatur non solam effusionem propter dignitatem patientis, sed ipsummet sanguinem propter personam illi immediate conjunctam, fuisse infiniti valoris; præsertim cum Christus Dominus, eodem modo suo corpori et sanguini tribuat, quod data sint in remissionem peccatorum. Unde Augustinus, enarrat. in Psal. 65, circa id: Terribilis est super omnes Deos: Quæritis, inquit, quid emerit. Videte quid dederit, et invenite quid emerit; sanguis Christi pretium est, tanti quid valet? quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? et serm. 128, de Tempore: Pretium vitæ nostræ sanguis est Domini, et totius mundi incolumitas sempiterna pecunia illa, totius mundi copiosa possessio est. Sed optimum testimonium ad hoc confirmandum, est illud ad Hebr. 2: Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Loquitur autem de Filio Dei, et de carne, et sanguine, ut significant substantiam humanitatis, juxta id Matth. 16 Caro et sanguis non revelavit tibi; nam corruptio culpæ, quæ interdum nomine carnis et sanguinis significari solet, ut 1 Cor. 15, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in Christo locum non habuit, quamvis si illa corruptio significet solam pœnam, seu corporis passibilitatem, sic etiam de Filio Dei dici potest, sumpsisse carnem et sanguinem, id est naturam humanam, non in quocumque statu, sed in statu passibili et mortali; et hic est sensus Pauli, ut patet ex verbis subjunctis, ut per mortem destrueret, etc.; ait ergo Paulus, Dei Filium participasse seu communicasse carni et sanguini, per unionem, scilicet, hypostaticam, quia Verbum nullo alio modo communicavit nostræ naturæ, et tamen hoc modo æque dicit, carni et sanguini participasse; sicut ergo carnem proxime sibi univit, ita et sanguinem. Sic interpretantur hunc locum ibi Chrysost., Theoph.,

Theodor., Ambr.,Ansel., et apertius D.Thom., et Ecumen., qui ex Cyrillo illam refert. Quam Cyril. significat in quadam homil., de eo quod Verbum factus sit homo; et lib. de Incarn. Unigen., circa finem, et lib. 1 de Fide ad Reg., longe post medium, ubi hæc verba tractans inquit: Verbum ex Deo, particeps factum est carnis et sanguinis; et lib. de Fide ad Theod., circa princ., et epist. 8 ad Nestor., circa finem, ita exponit illud Joan. 1, Verbum caro factum est: Nihil aliud est, inquit, quam quod in carne et sanguine nobiscum communicaverit. Ex quo licet colligere, ubicumque Scriptura dicit, Verbum sumpsisse humanitatem, carnem et sanguinem complecti, ex quibus constat humanitas.

9. Secundo principaliter probatur conclusio auctoritate Conciliorum. Nam Concilium Ephes., can. 5, dicit Verbum æque ac nos communicasse carni et sanguini; et in epist. Cyril., cum Concil. Alexand., quæ habetur et probatur in Ephes., tom. 1, cap. 14, dicitur, verum naturalemque Deum, carnem et sanguinem assumpsisse; et hæc omnia referuntur et confirmantur in quinta Synodo generali, act. 6, longe a medio; et in Concilio Chalced., act. 1, pag. 33, ad finem, refertur et approbatur illa explicatio Cyrilli: Verbum caro factum est, id est, Carnem et sanguinem sumpsit; et sexta Synodo, act. 16, damnatur quidam hæreticus, qui dicebat carnem et sanguinem in cruce fuisse dimissa, ubi Patres omnes illius Concilii satis sentire indicant, utrumque fuisse eodem modo assumptum; et in act. 8 ejusdem Synodi habentur hæc verba in professione fidei cujusdam Macarij: Factus est in assumptione carnis et sanguinis, mansit tamen quod erat. Verum est, illum Macarium fuisse hæreticum, quia negabat duas in Christo voluntates, ejus tamen professio in hoc solum rejicitur, non in aliis. Et confirmatur ex definitione Clementis VI, in extravag. Unigenitus, de Poenit. et remis., ubi dicit, unam guttam sanguinis Christi fuisse sufficiens pretium redemptionis nostræ, propter unionem ad Verbum; et loquitur aperte de unione ipsius sanguinis, non corporis, ita ut pretium fuerit infinitum ex parte rei oblatæ, et non tantum ex dignitate offerentis. Unde in principio illius Extravagantis præmittit, Dei Filium nostræ mortalitatis substantiam divinitati suæ conjunxisse, ut haberet unde hominem redimeret, et Deo satisfaceret; ubi per substantiam nostræ mortalitatis, carnem et sanguinem plane intelligit. Et hac ratione

intelligi potest dictum fuisse a Petro, 1 epist. cap. 1 Non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati. Quo testimonio usos fuisse quosdam Theologos, de hac re disputantes coram Pio II, refert Sylvest. supra, ex eoque collegisse, vocari Christi sanguinem non solum pretiosum, sed etiam incorruptibilem propter unionem ad Verbum. Quo etiam modo Dionys. Alexand., in epist. contra Paul. Samosat., dixit, sanguinem Christi non posse corrumpi, quia est sanguis Dei vivi. Refert ejus verba Turrian., lib. 4 pro epistolis Pontific., c. 19.

10. Tertio afferri possunt testimonia Sanctorum. Præter citatos, Leo Papa, epist. 10, cap. 5, multa dicit de infinito valore sanguinis Christi, et postea exponens illud 1 Joan. 5, Hic est qui venit in aqua et sanguine, Jesus Christus, dicit, per hæc significari divinitatem, quæ ab humanitate non separatur; et Nazianz., orat. 50: Verbum, inquit, caro factum est, non putative, sed vere, quod explicans subdit rationem, quia assumpsit corpus ex carne, ossibus et sanguine constans. Beda, explicans illud Act. 20, quam acquisivit sanguine suo, dicit, sanguinem Dei dici propter unionem duarum naturarum in una persona; expressiora sunt verba Cyrilli, homil. 5, Ephes. dicta, ubi ait, Verbum carnem et sanguinem assumpsisse. Similiter Epiphanius, hæresi septuagesima septima, prope finem, ait Verbum Dei non tantum animam humanam, sed etiam carnem et sanguinem participasse, id est, assumpsisse ; et ibi longam refert epistolam Paulini, post epistolam Athanasii ad Epictet., ut ostendat Verbum assumpsisse perfectam humanitatem et corpus omnibus partibus constans, inter quas sanguinem nu

merat.

11. Quarto, confirmari hoc potest ex mysterio Eucharistiæ, nam Verbum divinum non minus est per concomitantiam sub speciebus vini, quam sub speciebus panis; ergo non minus est unitum sanguini quam corpori; patet consequentia, quia alias, cum ex verborum consecrationis calicis tantum sit sanguis sub speciebus vini, si sanguis ille non esset immediate unitus Verbo, non esset Verbum sub illis speciebus per concomitantiam, saltem immediate, sed ad summum media carne et anima. Atque adeo si in triduo consecraretur sanguis, non esset ibi Verbum per concomitantiam; quod videtur omnino falsum, nam Christus, Joan. 6, æque de carne et sanguine dixit: Caro mea vere est cibus, et

sanguis meus vere est potus; qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo; ergo quandocumque ex vi consecrationis sanguis est sub illis speciebus, ibi est suppositum divinum; et ideo semper est idem qui offert, et quod offertur, quod totum est propter immediatam unionem ad Verbum.

12. Dices, Concilium Tridentinum, sess. 13, cap. 3, solum dicere divinitatem esse per con. comitantiam in Eucharistia ex vi unionis ejus cum anima et corpore. Respondetur sub corpore sanguinem comprehendisse; loquitur enim de corpore humano integro et perfecto, quod sanguinem complectitur, ut statim declarabo.

13. Quinto, reddenda est ratio propria, quam statim in conclus. 3 melius proponemus.

14. Dico ergo secundo: totus sanguis, qui fuit in corpore Christi, quique ab illo pro nobis effusus est, fuit immediate unitus Verbo hypostatice. Hæc conclusio non est tam certa, sicut præcedens, sed mihi videtur omnino vera, et contraria, neque pia, neque secura est. Primum, quia Scriptura sacra, Concilia, et Patres citati, indefinite loquuntur de sanguine Christi, et in doctrinalibus locutionibus indefinita æquivalet universali. Deinde, quia si non totus sanguis qui fuit in corpore Christi, fuit unitus, scilicet sanguis nutrimentalis, ergo neque totus sanguis qui fuit effusus, fuit unitus; nam sine dubio magna vel major pars ejus fuit nutrimentalis; et ita Cajetanus fatetur de sanguine effuso in horto, et idem dicere posset de sanguine Circumcisionis, et de aliis effusionibus; nam primus sanguis, qui videtur egredi e corpore, quando fit divisio, est sanguis nutrimentalis. Consequens autem est valde falsum, tum quia totus sanguis effusus a Christo ejusdem valoris censetur in Scriptura, et Patribus omnibus; tum etiam quia Clemens VI definit, quamlibet guttam sanguinis effusi fuisse infiniti valoris propter unionem. Confirmatur, nam ex vi verborum consecrationis calicis, totus sanguis Christi ponitur sub speciebus; nam verbum illud, sanguis meus, totum includit; sed ubicumque est sanguis Christi, vel aliqua pars ejus, ibi est per concomitantiam totum suppositum Christi, ut probatum est.

15. Denique illa secunda sententia, quæ contrarium asserebat, falso nititur fundamento, etiam philosophico; quia non est verisimile esse in sanguine ipso substantialem va

« PredošláPokračovať »