Obrázky na stránke
PDF
ePub

toteles, lib. 2 de Partibus animal., cap. 2 et 8, sanguinem inter partes animalis numerat. Idem, lib. 1 de Histor. animal., cap. 1, et lib. 3, cap. 2; Gal., lib. 2 de Elem., in principio, ut latius quæstione sequenti dicetur; et Seneca, lib. 1 Quæst. natural., vocat illum quasi partem, quia pertinet ad veritatem humanæ naturæ, quia sine sanguine non solum integer homo esse non potest, sed neque omnino naturaliter esse potest.

rietatem, quamvis quoad accidentalem perfectionem possit esse magis, vel minus purus; quia illa substantialis distinctio nullo probabili signo colligi aut discerni potest; quia quoad exteriora accidentia, totus sanguis est ejusdem modi et rationis; totus etiam est in corpore continuus; nullus est etiam usus ad quem unus sanguis possit deservire, cui non videatur utilis etiam alius; nam sanguis nutrimentalis, et nutritioni, et actionibus animalis vitæ deservit, et eo melius quo purior est. Denique, cum Scriptura, et Sancti de sanguiue Christi loquuntur, certe nomine sanguinis significant id quod omnes homines generaliter hac voce intelligunt; omnes autem nomine sanguinis intelligunt nutrimentalem sanguinem, qui est in venis tanquam in vase; hic ergo sanguis fuit unitus Verbo Dei hypostatice; sicut cum dicitur Christus conceptus ex purissimis sanguinibus Beatissimæ Virginis, de sanguine nutrimentali id intelligitur, ut ex D. Thoma supra manifeste colligitur; unde D. Thomas nunquam in partibus ea distinctione duplicis sanguinis usus est.

16. Dico tertio, Verbum assumpsisse sanguinem, non solum ob extrinsecam rationem, scilicet, ut esset pretium condignum, sed etiam ob intrinsecam rationem, pertinentem ad perfectam et integram assumptionem totius humanitatis. Hæc conclusio est contra ultimam sententiam supra citatam, et explicat propriam et intrinsecam rationem hujus assumptionis, quæ non est fundanda in hoc, quod sanguis est actu pars rationali anima informata; illa enim sententia philosophica, vel est falsa, vel certe valde dubia, unde non videtur certa fidei veritas ad illas angustias redigenda. Præsertim cum Aristoteles, lib. 7 Physic., text. 11, aliquas partes animantis fateatur esse animæ expertes; potest ergo esse pars, licet non informetur anima. Fundatur ergo conclusio, in hoc quod sanguis vere ac proprie pertinet ad veritatem et integritatem humanæ naturæ, ut docet D. Thomas infra, q. 54, art. 2, ad 3, et 76, art. 1, ad 2, et Quodl. 5, art. 5, et in 4, d. 44, q. 1, art. 2, q. 3, ad 3, ubi omnes Theologi, propter hanc causam, docent sanguinem futurum esse in corporibus resurgentium; imo, Concilium Tridentinum, sess. 13, cap. 3, videtur vocare sanguinem partem corporis, dum dicit sanguinem Christi esse sub specie bus panis, ex vi illius connexionis qua partes corporis inter se copulantur; quin etiam Aris

17. Hanc etiam ob causam solet in sacra Scriptura totus homo caro et sanguis appellari, Matth. 16: Caro et sanguis non revelacit tibi. Idem ad Galat. 1, ad Ephes. 6, ad Hebr. 2, videlicet, per synecdochen, a parte totum nominando, ut Anselmus, D. Thomas, et alii ibi notarunt. Supponitur ergo his locis, sanguinem esse partem. Imo, cum caro et sanquis conjunguntur, per sanguinem anima significari solet, ut expositores advertunt; et Philo, de eo quod deterius potiori insidietur; non quia sanguis sit præcipua pars, sed quia quodammodo vivificat corpus, et ab eo maxime vita pendet. Ex quo etiam aliqui ita errarunt, ut sanguinem putaverint esse animam, ut refert Clemen. Alexand., lib. 1 Pædag., cap. 6; et Aristoteles, 1 de Anim., cap. 2. Et Levit. 17, dicitur anima esse in sanguine, id est, vita quæ ab illo pendet, ut Augustinus exposuit, q. 17 in Levit. Ex quo signo intelligitur, sanguinem non solum requiri per modum nutrimenti convertendi in substantiam aliti, sic enim posset animal, saltem brevi aliquo tempore, conservari sine sanguine; non autem ita est, sed simpliciter requiritur ad consistentiam corporis, et quasi ad fovendum omnia membra, et conservandum naturalem calorem, maxime vitæ necessarium. Deinde est veluti quoddam generale organum ad operationes animæ præstandas, præsertim ad affectus, ut sunt ira, audacia; et ad conservationem spirituum vitalium, et animalium, qui ad vitæ conservationem et usum sensuum maxime necessarii sunt. Et hæc omnia procedunt, sive sanguis informetur anima, sive

non.

18. Quoniam ergo Verbum divinum factum est homo, quantum ad naturam spectat, ejusdem perfectionis, veritatis, et integritatis qua nos sumus, ideo assumpsit sanguinem ex vi hujus perfectæ et integræ sumptionis humanæ naturæ. Et hoc significavit Paulus cum dixit, ideo Filium Dei assumpsisse carnem et sanguinem, quia alii homines carne et sanguine constant; et idem significat Concilium

Ephes. cum Cyrillo et aliis Patribus, cum dicunt, in Scriptura sacra, quando dicit Verbum carnem factum esse, nomine carnis sanguinem comprehendi, quia significatur tota humanitas, quæ utrumque complectitur. Idem denique significant reliqui Patres, cum aiunt assumpsisse Verbum verum et integrum humanum corpus, quale a principio in nostra natura plantavit, ut patet ex Epiph., Nazianz., et aliis, in locis citatis; et Damasc., lib. 5, cap. 6; August., lib. 10 de Civit., cap. 27; et sunt optima verba Leonis, serm. 8 de Nativit.: Utriusque naturæ in suis proprietatibus permanentis tanta est unitatis facta communio, ut quidquid ibi sit deitatis, non sit ab humanitate disjunctum; quidquid autem est hominis, non sit a deitate divisum; constat autem ex dictis, sanguinem aliquid esse hominis. Non ergo ex sola ratione extrinseca, seu quasi ex privilegio, sed quasi naturali concomitantia assumptus est sanguis, simul cum aliis partibus humanitatis. Quod ita explicatur, quia, sicut hoc ipso quod de aliquo dicitur, esse verum hominem, dicitur habere carnem et sanguinem, ita, cum dicitur Verbum assumpsisse humanitatem, hoc ipso dicitur sanguinem assumpsisse. Denique si tantum ex privilegio esset sanguis assumptus, sequitur factas esse duas uniones hypostaticas, physice non connexas, sed tantum subordinatas ex intentione agentis; sicut si Verbum assumpsisset lacrymas, vel aliquid simile; quod esset sine ratione et fundamento dictum, nam ad solam dignitatem seu valorem pretii sufficeret unio mediata, seu in hypostasi, nisi intrinseca ratio perfectæ assumptionis aliud requireret. Et rationes etiam pro prima sententia factæ urgent contra has duas uniones hoc modo explicatas; quæ tamen in nostra sententia facile solvi possunt.

19. Ad primum respondetur, Verbum assumpsisse carnem mediante anima; sub carne autem sanguis comprehenditur, ut dictum est; intelligendum autem est illud axioma, corpus assumptum esse ratione animæ, ut infra dicetur, sive talis anima informet omnes partes assumptas, sive non. Et hoc modo etiam sanguis est assumptus mediante anima, quia licet concedamus non informari ab ipsa, tamen est propter ipsam, quæ in corpore conservari non potest sine sanguine; et sanguis etiam ipse natura sua postulat conjunctionem aliquam ad animam, seu ad corpus humanum, sine quo esse aut diu conservari non potest.

20. Ad secundum respondetur, sanguinis naturam esse veluti incompletam, et ex natura sua ordinatam ad complementum humani corporis, cujus aliquo modo est ; et ideo Verbum, assumendo carnem et sanguinem, non est dicendum assumpsisse duas naturas, sed unam completam.

21. Ad tertium respondetur, in puris hominibus, eo modo quo natura est una, ita et subsistentiam esse unam; natura vero ita una est, ut non sit omnino simplex, sed multa complectatur, ad sui veritatem et integritatem pertinentia. Eodem ergo modo subsistentia illius naturæ est una, et subsistentia sanguinis respectu illius est veluti partialis. Verbum ergo divinum in humanitate Christi totam illius subsistentiam supplevit, ablata imperfectione et compositione ipsius subsistentiæ; quidquid enim creata subsistentia, composita ex multis partibus, intelligitur terminare, perfectiori modo terminavit Verbum sua simplici subsistentia.

22. Ad quartum respondetur, sanguinem esse de integritate humanitatis, sive informetur anima, sive non; qui autem negant informari, consequenter dicent corpus humanum esse per se unum, non mathematico modo per continuationem perfectam, sed modo physico, et per quamdam quasi continuationem physicam, quatenus omnes illæ partes sunt ita conjunctæ et subordinatæ, prout ad earum conservationem necessarium est, et prout expedit ut anima possit illis uti, ad sua munera exercenda.

23. Ad quintum respondetur, certissimum esse, in resurrectione sanguinem iterum fuisse conjunctum corpori, et nunc etiam esse in Christi corpore glorioso ; quia vero sanguis, quem Christus habuit in toto vitæ tempore, potuit excedere quantitatem sanguinis, quæ simul necessaria est ad conservationem et veritatem corporis humani, ideo fieri potuit ut non omnem sanguinem, quem in vita habuit, et quem aliquando effudit, in resurrectione iterum assumpserit, ut infra, in materia de resurrectione Christi, latius dicetur. Ubi etiam constabit sanguinem in passione effusum, et in resurrectione recuperatum, nunquam fuisse a Verbo dimissum, et ita quoad unionem hypostaticam, non fuisse vere reassumptum, cum nunquam fuerit a Verbo disjunctum; solum igitur quoad conjunctionem cum corpore, dici potest iterum in resurrectione esse sumptum.

24. Ad sextum, quanquam illa incommoda

sint magis de modo loquendi, quam de re, negatur tamen eorum consecutio, quia sanguis est pars; et ideo ab illo non sumitur communicatio idiomatum.

SECTIO VII.

Utrum Verbum divinum assumpserit alios humores, ungues, dentes et capillos immediate, et secundum hypostasim.

1. In hoc dubio omnia sunt minus certa quam in præcedenti. Dico tamen primo, probabilius mihi videri, alios etiam tres hunores immediate fuisse unitos Verbo Dei, ut multi ex auctoribus citatis sentiunt, præsertim Cajetan., Sylv., Soto; et sumi potest ex Innoc. III, in cap. In quadam, extra. de Celebr. Missar., ubi dicit, de latere Christi exiisse sanguinem et aquam, ut esset signum, corpus illud constare ex quatuor elementis, et habere quatuor humores, quod est de ratione et compositione veri corporis humani, quale Verbum assumpsit. Damasc. etiam, lib. 2 de Fide, cap. 12, dicit corpora animalium ex quatuor humoribus constare, et ita solent hi omnes humores nomine sanguinis comprehendi, quia in corpore humano fere semper sunt misti, et sese mutuo juvant ad conservationem corporis, et vitæ operationes.

2. Unde Augustinus, Epist. 146, dixit: Quatuor humoribus naturam carnis temperari, eliam medicinæ disciplina testatur. Et ideo etiam lib. de Spirit. et anima, cap. 15 et 33, dicit humanum corpus quatuor humoribus constare. Quod expresse etiam docet D. Thomas, in 4, d. 44, q. 1, art. 2, quæst. 3, in corp., et ad 3, et ibi reliqui Theologi. Idemque sentiunt philosophi supra citati, præsertim Galen., lib. 2 de Elem., in principio, ubi quatuor humores vocat elementa corporis humani; dixerat autem ipse, lib. 1, elementum vocari partem rei minimam. Item lib. 1 de Anatom., et lib. de Natur. hom., ubi Hyppocratem in eamdem sententiam refert. Lege Scaligerum, exercit. 280, cap. 1.

3. Ex his ergo sumitur ratio conclusionis, nam isti humores sunt etiam de veritate humanæ naturæ, et per se requisiti ad convenientem statum corporis humani, et ideo etiam in corporibus resurgentium permanebunt. Nec refert quod Aristoteles interdum hos humores excrementa vocat; sic enim de bile loquitur, lib. 4 de Part. animal., c. 2, et de pituita, primo de Gener. anim. c. 18; non enim vocantur excrementa, quia perfse non sint ne

cessarii corpori humano, sed quia non per se ordinantur ad nutritionem, sicut sanguis. Vel certe quia magna ex parte solent esse superflui, et tanquam excrementa; per se vero necessarii sunt ad debitum temperamentum ipsius corporis, et ut sanguis ipse sit liquidus, fluens, et humidus, ac debite tempe

ratus.

4. Objectio.-Responsio.-Dices: ergo pari ratione spiritus vitales et animales fuissent assumpti; pertinent enim ad veritatem huma. næ naturæ, cum necessarii sint ad operationes vitæ, et ad naturalem statum, et conservationem humani corporis ; unde etiam erunt in corporibus resurgentium. Respondetur primo, non esse omnino eamdem rationem, quia humores habent substantiam magis stabilem et consistentem, atque adeo magis intrinsece necessariam corpori humano; spiritus autem sunt quasi in continua successione, et facillime transmutantur, et ita magis videntur esse extra humanæ naturæ integritatem.Secundo responderi potest satis pie et probabiliter concedendo sequelam, quia nullum habet incommodum, et quia veritas et integritas humani corporis hos spiritus requirit; unde non desunt, qui putent eos esse animatos. Ac denique, licet in vita mortali varientur per continuam actionem et reactionem, tamen in corpore glorioso iidem perpetuo manebunt incorruptibiles. Sed quid de illis substantiis mediis inter cibum seu alimentum et sanguinem, quæ vocantur ros et cambium? cibus enim, priusquam in sanguinem vel in glutem convertatur, in has substantias convertitur, per quas paulatim transmutatio fit. Respondetur, has substantias non fuisse assumptas, quia non sunt de veritate humanæ naturæ, nec per se requisitæ ad perfectam consistentiam ejus, et vitæ operationes. Et majori ratione non fuerunt assumptæ lacrymæ, saliva, sudor, et similia excrementa, quæ nullo modo ad humanæ naturæ integritatem spectant.

5. Dico secundo: probabilius etiam videtur, ungues, dentes et capillos assumptos fuisse secundum hypostasim Verbi Dei. Et quidem de dentibus et unguibus fere nil dubito, tum quia valde probabile est, informari anima rationali, et augeri vitali modo; tum etiam quia sunt de integritate humani corporis, et per se necessarii, non solum ad ornamentum, sed etiam ad nonnullas actiones humanas. De capillis vero res est magis dubia; sumitur tamen ex Ambros., libr., de Incarn. Dom. sacram.,

bisse, tristem fuisse; ac denique ex illis in quibus dicitur habitu inventus ut homo. Ex quibus sumunt Concilia, assumpsisse naturam nostram perfectam, et quidquid in ea plantavit, et per omnia fuisse nobis similem, sine sorde peccati, ut loquitur Concilium Chalced., act. 5, in 2 definitione Fidei, et sexta Synodus, act. 4 et 11; et frequentissime Sancti Patres, Leo, serm. 8 de Nativitat.; Damasus, Epist. 1 ad Paulin.; Cyril., Epistol. 25; Epiph., hæres. 77; August., lib. 10 de Civit., cap. 17, et Præfat. ad enarr. 2 Psalm. 29; Nazianz., orat. 51 et 52; Damasc., lib. 1 de Fide, cap. 14, et lib. 3, cap. 6, 22, 23; Ambros., de Incarnat. Domin. sacram., cap. 5 et 7; Fulgent., lib. de Incarn. et grat., cap. 6. Ex quibus sumitur ratio, quia habere formas accidentales pertinet ad naturalem statum, conservationem et perfectionem humanæ naturæ, ut per se evidens est; sed Christus assumpsit perfectam humanitatem, verumque corpus humanum, quod naturaliter posset esse, operari, videri, pati, etc.; ergo. Et hæc conclusio, quæ hic tantum in generali posita est, inferius evidentius constabit, cum agemus in specie de omnibus perfectionibus et defectibus in humanitate assumptis.

cap.6; et Athanas., Epist. ad Epictet., quam
refert Epiph., hæres. 77, qui dicunt, eos hæ-
reticos, qui affirmabant divinitatem et carnem
Christi esse ejusdem substantiæ, consequen-
ter fuisse dicturos, Verbum in carnem, capil-
los, sanguinem et ossa conversum esse. In
quibus verbis manifeste supponunt, Verbum
eodem modo fuisse unitum capillis, quo carni,
sanguini et ossibus. Præterea, pertinent ca-
pilli ad quoddam complementum et ornamen-
tum corporis humani, propter quod futuri sunt
in corporibus resurgentium, teste August.,
22 de Civit., c. 19; et in Enchirid., c. 88, cum
quo sentiunt omnes Theologi, in 4, d. 44; ubi
D. Thom., q. 1, art. 2, q. 3, ad 3, etiam sen-
tit, illos informari anima rationali; quod etiam
indicat 1 p., q. 27, art. 2; ergo eadem ratio-,
ne, credibile est unitos esse Verbo Dei, præ-
sertim cum in hoc nullum sit incommodum,
et ad majorem quamdam Christi dignitatem,
et majorem perfectionem hujus unionis per-
tineat. Dices, hæc omnia facillime transmuta-
ri et resolvi, unde fit fere continue factam
esse novam unionem ad Verbum, et novam
separationem; atque adeo magnam mate-
riæ quantitalem fuisse temporis successione
Verbo unitam, et postea omnino dimissam.
Quod videtur inconveniens, et contra illud
commune axioma: Quod semel assumpsit,
nunquam dimisit, quod ex Damasceno sum-
ptum est, lib. 3, cap. 27. Respondetur hoc
nullum esse incommodum ; ita enim necessa-
rio dicendum est accidisse in continua nutri-
tione et resolutione partium omnium, etiam
perfectarum, et præsertim ipsius sanguinis.
Illa ergo, que per se fuerunt sumpta, scilicet,
anima et corpus nunquam fuerunt dimissa;
partes vero corporis materiales, quæ continue
resolvuntur, dimitti potuerunt, præsertim
quoad illam materiam, quæ in corpore Christi
resurgentis futura non erat necessaria, ut la-
tius in materia de Resurrectione Christi dice-ponsio.

mus.

SECTIO VIII.

2. Dico secundo: Verbum non assumpsit accidentia immediate, et secundum hypostasim, sed tantum in hypostasi mediante natura. De hac conclusione nihil fere dicunt expresse Theologi, omnes tamen eam ut manifestam supponunt. Probatur autem ex principio posito disputatione præcedenti, sect. ultim., quia accidens non est immediate assumptibile, et præsertim dum in actu inhæret, et non subsistit; formæ autem accidentales, quæ erant in Christo, actu inhærebant corpori, vel animæ ejus; non ergo immediate terminabantur subsistentia Verbi.

3. Objectio.-Responsio.- Objectio.- ResSed contra, quia Concilia eodem modo et contextu dicunt assumpsisse Verbum animam et operationes; ergo intelligunt. omnia immediate assumpsisse; alias etiam

Utrum Verbum divinum in humanitate assumpserit cum dicunt assumpsisse sanguinem, possent

accidentia.

1. Supposita distinctione supra data de assumptione in hypostasi, vel secundum hypostasim, dico primo, assumpsisse Verbum in sua hypostasi, media humanitate, formas accidentales. Est certa; sumitur ex illis locis Scripturæ, quæ dicunt Christum fuisse hominem visibilem oculis corporeis, manducasse, bi

intelligi mediate et in hypostasi. Respondetur, necessario intelligendum esse, assumptionem esse factam accommodate, juxta capacitatem uniuscujusque rei, et ideo tota substantia, quæ capax est subsistentiæ, intelligitur immediate assumpta, accidentia vero ut afficientia substantiam. Sed contra secundo, nam accidentia in Christo existunt ipsa existentia increata Verbi Dei; ergo sunt illi

ARTICULUS I.

diante anima 1.

immediate unita. Antecedens patet, quia in aliis hominibus accidentia existunt eadem existentia qua existit ipsa natura, cujus sunt; ergo et in Christo; sed natura ejus existit Utrum Filius Dei assumpserit carnem meexistentia Verbi; ergo et accidentia. Respondetur argumentum procedere ex duobus falsis principiis, quia neque in Christo humanitas existit existentia increata Verbi, neque in ipso aut in aliis hominibus accidentia existunt eadem existentia qua existit substantia, sed habent propriam existentiam accidentalem.

QUÆSTIO VI.

DE MODO ASSUMPTIONIS QUANTUM AD ORDINEM, IN
SEX ARTICULOS DIVISA.

Deinde considerandum est de ordine assumptionis prædicta. Circa quod quæruntur sex : Primo, utrum Filius Dei assumpserit carnem mediante anima.

Secundo, utrum assumpserit animam mediante spiritu, sive mente.

Tertio, utrum anima Christi fuerit prius assumpta a Verbo quam caro.

Quarto, utrum caro Christi fuerit prius a Verbo assumpta, quam animæ unita.

Quinto, utrum tota humana natura sit assumpta mediantibus partibus.

1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Filius Deinon assumpserit carnem mediante anima. Perfectior enim est modus quo Filius Dei unitur humanæ naturæ, et partibus ejus, quam quo est in omnibus creaturis. Sed in creaturis est immediate per essentiam, potentiam et præsentiam. Ergo multo magis Filius Dei immediate unitur carni, et non mediante anima.

2. Præterea, anima et caro unita sunt Dei Verbo in unitate hypostasis, seu persona. Sed corpus immediate pertinet ad personam sive hypostasim hominis, sicut et anima ; quinimo magis videtur se de propinquo habere ad hypos tasim hominis corpus, quod est materia, quam anima, quæ est forma; quia principium individuationis, quæ importatur in nomine hypos tasis, videtur esse materia. Ergo Filius Dei non assumpsit carnem mediante anima.

3. Præterea, remoto medio, separantur ea quæ per medium conjunguntur, sicut remota superficie, cessaret color a corpore, qui inest corpori per superficiem. Sed separata per mortem anima, adhuc remanet unio Verbi ad carnem, quod infra patebit2. Ergo Verbum non conjun

Sexto, utrum sit assumpta mediante gratia. gitur carni mediante anima.

Quoniam humana natura ex multis partibus constat, quæ et perfectione inæquales sunt, et in ratione causæ quemdam inter se ordinem servant, ideo Theologi in hac humanæ naturæ assumptione quemdam ordinem considerarunt, cujus cognitio confert, tum ad perfectius intelligendum modum hujus unionis cum tota natura, et singulis partibus ejus, tum ad assignandam propriam rationem, propter quam unumquodque assumptum est. De hoc igitur ordine D. Thomas disputat in hac quæstione, quæ ad duo capita revocari potest: ut unum sit de ordine temporis seu durationis, aliud de ordine naturæ, et in utroque comparari possunt partes, vel ad totum, vel inter se. Agitur vero præcipue de partibus essentialibus, ut sunt corpus et anima; nam integrales in hoc ordine fere nihil speciale habent; et si quid occurrerit, obiter attinge

tur.

Sed contra est, quod Augustinus dicit 3 in Epist. ad Volusian. : Ipsa magnitudo divinæ virtutis, animam sibi rationalem, et per eamdem corpus humanum, totumque omnino hominem in melius mutandum coaptavit.

Respondeo dicendum, quod medium dicitur respectu principii et finis. Unde sicut principium et finis important ordinem quemdam, ita et medium. Est autem duplex ordo. Unus quidem temporis, alius autem naturæ. Stcundum autem ordinem temporis non dicitur in mysterio incarnationis aliquid medium, quia totam humanam naturam simul sibi Verbum Dei univit, ut infra patebit. Ordo autem naturæ inter aliqua potest attendi dupliciter. Uno modo, secundum gradum dignitatis, sicut dicimus Angelos esse medios

4

1 3, d. 2, q. 2, art. 1, et d. 3, q. 5, ar. 2, corp., et 4 cont., c. 44, et Spirit., art. 3

et 5.

2 Q. 50, art. 2.

3 In ep. 3, ante med. illius, tom. 2.
4 Q. 33, art. 3.

« PredošláPokračovať »