Obrázky na stránke
PDF
ePub

Christi, quam nostra, nec alia illi quam ca- de subsistentia animæ rationalis, inferius. teris hominibus anima est a principio inspirata.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra dictum est', anima Christi dicitur esse medium in unione carnis ad Verbum secundum ordinem naturæ; non autem oportet ex hoc, quod fuerit medium ex ordine temporis.

Ad secundum dicendum, quod, sicut Leo Papa in eadem Epistola dicit 2, anima Christi excellit nostras animas, non diversitate generis, sed sublimitate virtutis ; est enim ejusdem generis cum nostris animabus, sed excellit etiam Angelos secundum plenitudinem gratiæ et veritatis. Modus autem creationis respondet animæ secundum proprietatem sui generis, ex quo habet, cum sit corporis forma, ut creetur simul, dum corpori infunditur et unitur. Quod non competit Angelis, qui sunt substantiæ omnino a corporibus absolutæ.

Ad tertium dicendum, quod de plenitudine Christi omnes homines accipiunt, secundum fidem quam habent in ipsum : dicitur enim, Rom. 3, quod justitia Dei est per fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes qui credunt in ipsum. Sicut autem nos in ipsum credimus ut in jam natum, ita antiqui crediderunt in ipsum ut in nasciturum; habentes enim eumdem spiritum fidei credimus, ut dicitur 2 ad Corinth. 4. Habet autem fides, que est in Christum, virtutem justificandi ex proposito gratiæ Dei, secundum illud Rom. 4: Ei, qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, fides reputatur ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. Unde, quia hoc propositum est æternum, nihil prohibet per fidem Jesu Christi aliquos justificari, etiam antequam ejus anima esset plena gratia et veritate 3.

COMMENTARIUS.

Titulus hujus articuli de ordine temporis seu durationis intelligendus est, ut ex corpore, et ex supra dictis, artic. 1, constat. Et sic intellectus non indiget expositione, nam quæ Cajetanus in fine tractat circa efficaciam rationis D. Thomæ, et per se clara sunt, et sufficienter ab eo dicuntur. Quæ vero notat

Art. 1 hujus quæst.

Ad Julian. Episc., non multum ante fin. illius, et est ep. 11.

[ocr errors]

disputabuntur.

ARTICULUS IV.

Utrum caro Christi fuerit prius a Verbo as

sumpta quam animæ unita'.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caro Christi fuerit prius a Verbo assumpta, quam animæ unita. Dicit enim Augustinus, in lib. de Fide ad Petrum2 : Firmissimo tene, et nullatenus dubites, non carnem Christi sine divinitate conceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo. Sed caro Christi videtur prius fuisse concepta, quam animæ rationali unita; quia materia vel dispositio prior est in via generationis, quam forma completi va. Ergo prius fuit caro Christi assumpta, quam animæ unita.

2. Præterea, sicut anima est pars natura humanæ, ita et corpus; sed anima humana non habuit aliud principium sui esse in Christo, quam in aliis hominibus, ut patet ex auctoritate Leonis Papæ supra inducta3. Ergo videtur quod nec corpus Christi aliter habuerit principium essendi, quam in nobis. Sed in nobis ante concipitur caro quam adveniat anima rationalis; ergo etiam ita fuit in Christo. Et sic caro prius fuit a Verbo assumpta, quam animæ unita.

3. Præterea, sicut dicitur in libro de Causis, causa prima plus influit in causatum, et prius unitur ei, quam causa secunda; sed anima Christi comparatur ad Verbum, sicut causa secunda ad primam. Prius ergo Verbum est unitum carni, quam anima.

Sed contra cst, quod Damascenus dicit in tertio libro: Simul Dei Verbi caro, simul animata caro rationalis et intellectiva. Non ergo unio Verbi ad carnem præcessit unionem ad animam.

Respondeo dicendum, quod caro humana est assumptibilis a Verbo, secundum ordinem quem habet ad animam rationalem, sicut ad propriam formam. Hunc autem ordinem non habet antequam anima rationalis ei adveniat quia simul dum aliqua materia fit propria

Locis sup., art. 3, cit. 2 Cap. 18, princ., tom. 3.

3 In artic. præced., in fin. corp.

4 In prop. 1; habetur hic liber inter opera

3 Infr., q. 68, art. 1, ad 1; et 3, d. 14, art. Aristotelis, tom. 3. 1, q. 2; et Ver., q. 29, art. 4, 9.

L. 3 Orth. fid., cap. 2.

alicujus forma, recipit illam formam; unde in eodem instanti terminatur alteratio, in quo introducitur forma substantialis. Et inde est quod caro non debuit ante assumi, quam esset caro humana, quod factum est anima rationali adveniente. Sicut igitur anima non est prius assumpta quam caro, quia contra naturam animæ est, ut prius sit quam corpori uniatur, ita caro non debuit prius assumi quam anima, quia non prius est caro humana, quam habeat animam rationalem.

Ad primum ergo dicendum, quod caro humana sortitur esse per animam. Et ideo ante adventum animæ non est caro humana, sed potest esse dispositio ad carnem humanam. In conceptione tamen Christi, Spiritus Sanclus, qui est agens infinitæ virtutis, simul et materiam disposuit, et ad perfectum perduxit.

Ad secundum dicendum, quod forma actu dat speciem; materia autem, quantum est de se, est in potentia ad speciem. Et ideo contra rationem formæ esset, quod præexisteret nature speciei, quæ perficitur per unionem ejus ad materiam; non autem est contra naturam materiæ, quod præexistat naturæ speciei. Et ideo dissimilitudo, quæ est inter originem nostram et originem Christi, secundum hoc quod caro nostra prius concipitur, quam animetur, non autem caro Christi, est secundum illud quod præcedit naturæ complementum, sicut et quod nos concipimur ex semine viri, non autem Christus. Sed differentia, quæ esset quantum ad originem animæ, redundaret in diversitalem naturæ.

Ad tertium dicendum, quod Verbum Dei per prius intelligitur unitum carni, quam anima, per modum communem, quo est in cæteris creaturis per essentiam, potentiam et præsentiam. Prius tamen dico, non tempore, sed natura; prius enim intelligitur caro, ut quoddam ens, quod a Verbo habet, quam ut animata, quod habet ab anima. Sed unione personali prius secundum intellectum oportet, quod caro uniatur animæ, quam Verbo; quia ex unione ad animam habet quod sit unibilis Verbo in persona, præsertim quia persona non invenitur nisi in rationali natura.

COMMENTARIUS.

1. Hic articulus etiam de ordine temporis est exponendus, ut Cajetanus notat, et ex toto progressu S. Thomæ satis colligi potest. Quæstio vero hic proposita videtur aliam supponere, scilicet, an caro Christi fuerit prius

tempore concepta seu formata, saltem secundum remotas dispositiones, quam fuerit animæ unita, hinc enim pendet alia quæstio proposita. Nam si aliquo tempore caro Christi fuit prius concepta quam animata, consequens videtur esse ut fuerit etiam prius Verbo unita. Hanc vero posteriorem quæstionem D. Thom. non tractat, pertinet enim ad materiam de conceptione Christi ex Virgine, infra, quæst. 33, disputandam. Supponit tamen in solutione ad primum, carnem Christi eodem momento fuisse conceptam, et perfecte formatam ac dispositam, et animatam ; quia non successu temporis, sed subito, infinita Spiritus Sancti virtute fabricata et consummata est.

2. Responsio est, non prius tempore carnem Christi fuisse unita m Verbo, quam animæ rationali, quia non prius fuit assumpta quam fuerit humana caro; non est autem prius caro humana, quam uniatur animæ rationali. Sed objicit primo Cajetanus, quia materia prius efficitur propria alicujus formæ, quam informetur illa; quia non informatur usque ad instans intrinsecum generationis, et tamen in tempore immediato ante illud instans, est propria effecta. Respondetur primum, hoc non habere locum in carne. Christi, quia, ut suppositum est, corpus ejus non fuit successive dispositum, sed in instanti, unde in tempore immediato ante illud instans, non poterat materia esse propria animæ, cum nullo modo esset disposita. Secundo dicitur, in tempore immediato ante instans generationis, materiam vere nondum esse propriam effectam formæ introducendæ, com nondum abjecerit aliam repugnantem, nec sit consummate disposita ad subsequentem formam; et hoc sensu dixit Cajetanus esse propriam in fieri, non in facto esse. Secundo dubitat Cajetanus, nam caro illa, post mortem Christi, jam non erat 'caro humana, nec propria animæ rationalis, cum non esset proxime ad illam disposita, et nihilominus fuit unita Verbo; cur ergo non potuit idem fieri, antequam anima informaretur? Respondetur caro illa semel facta propria per conceptionem et generationem, semper, etiara post mortem, mansit propria in ordine ad resurrectionem, et ideo debuit manere unita; at vero ante ipsam conceptionem nullo modo erat propria; et ideo non est eadem ratio.

3. Secundum argumentum est hujusmodi. Anima non fuit prius tempore assumpta,

35

retur, id solum fuisset quia hoc esset illi connaturale, et hoc modo talis productio argueret naturæ diversitatem. At vero illa dispositio remota, quæ solet præcedere in corpore humano, naturali modo concepto, non pertinet ad intrinsecam constitutionem naturæ, sed ad imperfectum modum productionis ejus, et ideo fuit expediens illum modum conceptionis mutari in carnis Christi formatione.

quam unita carni, quia naturale est illi non prius esse quam uniri corpori, et ita fit in aliis hominibus; ergo, e contrario, caro prius debuit concipi quam informari anima, quia hoc naturale est carni humanæ, ita enim fit in omnibus aliis hominibus; ergo prius etiam debuit uniri Verbo quam animæ, quia simul ac fuit concepta, fuit unita. 4. Objectio. Respondet D. Thomas ne gando primam consequentiam, est enim alia ratio animæ et alia carnis: anima enim est actus constituens speciem, et ideo contra rationem ejus est ut existat ante speciem; at vero caro habet rationem materiæ, cui naturale est præexistere ante formam. Ex quo infert D. Thomas, differentiam inter modum conceptionis carnis Christi, et aliorum hominum, non arguere naturæ diversitatem, quia tantum est in aliquo, quod præcedit constitutionem naturæ; differentiam autem in origine animæ, redundaturam in naturæ diversitatem. Sed non caret hoc difficultate, quia vel est sermo de origine connaturali, vel de miraculosa et præternaturali. Si primum, sicut argueret diversitatem naturæ, si animæ Christi naturale esset habere esse ante corpus, et non animabus aliorum hominum, ita sine dubio argueret naturæ diversitatem, si carni Christi naturale esset subito concipi sine semine viri, sola Spiritus Sancti virtute, corporibus vero aliorum hominum esset naturale concipi in tempore, ex semine viri, etc. Si autem sit sermo de origine miraculosa el præternaturali, sicut non arguit diversitatem naturæ, quod caro Christi fuerit illo modo concepta, non redundaret in naturæ differentiam, si Deus vellet ex speciali privilegio animam Christi ante corpus condere; nulla ergo est differentia a D. Thoma assignata.

5. Responsio. Hanc objectionem videtur vidisse Cajetanus cum dixit differentiam D. Thomæ solum adduci ad ostendendum quid fuerit conveniens, non vero quid fuerit possibile; concludit enim objectio facta utrumque fieri potuisse miraculose, absque naturæ diversitate; neutrum vero animæ, aut carni humanæ connaturale esse potuisse; at vero, quia anima intrinsece pertinet ad constitutionem naturæ, non fuit conveniens ante ipsam naturam fieri, sicut nec fuit conveniens carnem Christi humanam perfecte dispositam prius fieri quam animari, quia ut sic pertinet intrinsece ad naturæ constitutionem; et propterea si ita factum esset ut anima prius crea

6. In solutione ad tertium, duo a D. Thoma dicta notanda sunt. Primum est, carnem prius natura uniri Verbo, ut effectus suæ primæ causæ, quam animæ; quia prius intelligitur esse quoddam ens quam animari. Ex quo obiter sumi potest, prius natura habere materiam esse a causa prima, quam informetur forma; illud autem esse non potest esse nisi existentiæ, quia hoc esse est, quod per efficientiam communicat causa prima suæ creaturæ; est enim eadem ratio et proportio, prius est enim esse quam informari. Unde materia supponitur formæ, et ut supponitur, est effectus Dei. Sed de hoc latius alibi. Secundo, dicit D. Thomas carnem Christi prius secundum intellectum fuisse unitam animæ, quam Verbo; quæ assertio est intelligenda de prioritate in genere causæ formalis, si velimus eam de prioritate naturæ intelligere; nam auctor expresse solum de prioritate secundum intellectum loquitur, et posset satis exponi de prioritate secundum abstractionem et præcisionem mentis; sed tamen etiam de prioritate in genere causæ formalis vel quasi dispositivæ verificari potest, quia caro per animam convenienter disposita est, ut assumeretur a Verbo. An vero sub alia ratio. ne unio materiæ ad Verbum sit prior natura ordine executionis, quam ad animam, disput. 17, tractabitur.

DISPUTATIO XVI,

In tres sectiones distributa.

DE ORDINE ASSUMPTIONIS SECUNDUM REALEM DURATIONEM, SEU TEMPORIS SUCCESSIONEM.

Comparatio hæc fieri potest, vel inter existentiam humanitatis, et animæ, el carnis, et unionem earum ad Verbum ; vel inter unionem eorumdem ad Verbum; an, scilicet, hæc omnia simul tempore facta fuerint, vel aliquid eorum duratione præcesserit.

[ocr errors]
[blocks in formation]

1. Antiqui hæretici, qui posuerunt unionem incarnationis accidentalem, et non veram et hypostaticam, consequenter dixerunt illam unionem non fuisse factam a principio, sed Christum prius extitisse purum hominem, et postea snis meritis illam unionem fuisse assecutum. Ita sensit Cherint., ut refert Iren., lib. 1, c. 25; et Nestoriani, ut referunt Vincent. Lirinens., et Cassia., lib. 1 et 2 de Incarnat., quorum errorem infra agentes de Christi conceptione fusius tractabimus. Nunc breviter hoc loco dicendum est, humanitatem Christi non prius tempore extitisse in rerum natura, quam fuerit unita Verbo, atque adeo hunc hominem Christum nunquam fuisse purum hominem, sed a principio suæ conceptionis fuisse hominem Deum. Est res certa de fide, et probatur primo ex illis verbis, ad Hebr. 4 Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes Angeli ejus. Ubi Paulus de Christo loquitur; dicit autem, Patrem iterum introduxisse Primogenitum in orbem terrarum, cum Christum factum hominem ad nos misit in utero Virginis; ex tunc ergo fuit adoratus ab Angelis, ut verus Deus, quemadmodum exponunt hunc locum Patres, præsertim Cyrillus, lib. de Fide ad Theod., circa finem, et lib. de Fide ad Reg., in probationibus quod Christus sit Deus, ex epist. ad Hebræos, qui etiam inferius, probando Christi mortem mundo salutarem, ex eadem epist., ponderat verba illa, cap. 10 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem adaptasti mihi. Ingressus enim dicitur Christus in mundum, quando homo factus est; ex tunc ergo fuit etiam Deus potens ad redimendum homines, et placandum Deum. Hoc etiam convinci potest ex illis verbis Angeli, Luc. 1: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ex aliis, quibus infra probandum est, ipsum Filium Dei conceptum esse ex Virgine; quæ omitto, ne sæpius eadem repetere necesse sit.

2. Secundo definiunt hoc Concil. Ephes. I, can. 13, qui sumptus est ex Epistola Cyrilli ad Nestorium, ubi dicitur, ideo Deum natum esse ex Virgine, et conceptum, quia in utero Virginis, et in ipsa conceptione hominis Deus

carni unitus est. Quæ Epistola legitur etiam, et probatur in Concil. Chalcedon., act. 1, pag. 31, et infra, pag. 80, multa ex Patribus referuntur, ex quibus evidenter hæc veritas elicitur; hoc enim sensu sæpe dicunt, Verbum in vulva Virginis conjunctum esse carni. Idem sumitur ex quinta Synod., collat. 8, can. 6; clarius vero sexta Synod., act. 11, ubi Sophronius, in sua Epistola, sic ait: Incarnatur Verbum Deus, non præfactæ carni copulatus, vel animæ præexistenti conjunctus, sed tunc his ad subsistendum venientibus, quando cis ipsum Verbum, et Deus naturaliter copulatus est; et infra: Et non ante verissimum ipsius Verbi conventum, in seipsis extiterunt; et infra: Nec quantum in ictu oculi, hanc quam illam priorem habentia; simul quippe caro, simul Dei Verbi caro, simul caro animata rationalis, simul Dei caro animata rationalis. Idem in septima Synod., act. 3, in Epistola Synodica Theodori Jerosolymitani, quam omnes Patres recipiunt; et in Concil. Francoford., in Epistola ad Episcopos Hispaniæ, circa finem, referuntur hæc verba ex Gregorio Nazianz., in Epist. ad Quirin. Non prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem, etc. Ac denique Concilium Toletan. XI, in Profes. fidei, inter alia inquit: In quo mirabili conceptu, ædificante sibi sapientia domum, Verbum caro factum est.

3. Tertio, ex Patribus. Ignatius, in Epistol. ad Trallianos, inter alia inquit: Vere genuit Maria corpus habens in se Deum habitantem; vere natus est Deus Verbum ex Virgine, vestitus corpore; vere natus ex vulva, qui corpus fabricavit ex sanguinibus Virginis. Idem sæpe docet Leo Papa in Epistolis, præsertim in 10, 11 et 97, ubi hoc argumento confutat Eutychem dicentem, Christum subsistere ex duabus naturis, non vero in duabus, quia inde fieret illas duas naturas prius extitisse, quam facta esset earum unio. Idem late persequitur Vigil., lib. 3 contra Eutych., in principio, ubi utitur illo testimonio Angeli : Quod ex te nascetur sanctum. Et Augustinus, lib. contra sermonem Arianorum, cap. 8: Unus, inquit, Christus est, et Dei Filius semper natura, et hominis filius, qui ex tempore assumptus est, non ut prius creatus, post assumeretur, sed ut ipsa assumptione crearetur. Et cap. 28, ad hoc propositum accommodat illud Psal. 21: De centre matris meæ Deus meus es tu, dicens: De ventre quippe matris ejus, in quo hominem sumpsit, Deus ejus est. Idem Augustinus,

serm. 58 de Verbis Domini: Adveniens, inquit, divinitas in uterum Virginis Mariæ auctoritate illa, qua in paradiso Adam de limo formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariæ fabricavit; quam pro salute nostra suscipiens, et sibi coadunans, natus est Deus et homo. Idem Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. decimo tertio et sequentibus; Damasc., lib. 3 de Fide, cap. 12; et Bernardus, hom. 4 in Missus est; Ruper., lib. 1 de Operib. Spiritus Sancti, cap. 9; Theoph., super cap. 9 Joan., in fine.

4. Quarto, arguitur ratione, primo a posteriori, seu ab inconvenienti, quia nisi hæc unio facta esset in eodem momento in quo humanitas facta est in utero Virginis, non concepisset B. Virgo Deum, sed purum hominem, contra illud ad Galat. 4: Misit Deus Filium suum factum ex muliere. Sequela manifesta est, quia, si in eo momento non fuit humanitas in persona Verbi, necesse est ut fuerit subsistens in propria creata persona; ergo conceptio terminata esset ad personam creatam, et nullo modo ad Deum; ergo non posset vere dici Deus conceptus ex Virgine, etiam si postea humanitatem illius personæ assumpsisset. Sicut si, tempore quo Christus fuit mortuus, non fuisset humanitas unita Verbo, non potuisset Deus dici mortuus, etiam si post resurrectionem illam humanitatem assumpsisset. Et hac ratione utuntur fere omnes Patres citati, et præsertim Cyrillus sæpe illam inculcat in variis operibus, quæ habentur in 1 tom. Concil. Ephes.; et eam etiam tetigit Athanas., in serm. de Sanctissima Deipara. Secunda ratio a priori est, quoniam ita voluit Deus fieri, quia ita expediebat; cum enim assumpturus esset illam humanitatem, et nullum esset impedimentum, nec deesset illi virtus ad perficiendum statim hoc mysterium, decuit ut statim sine ulla dilatione fieret. Hoc enim et ad dignitatem et perfectionem illius humanitatis pertinebat, et ad perfectionem divini operis; supervacaneum enim fuisset ut prius illa humanitas existeret in proprio supposito, quod statim per unionem fuisset destruendum. Neque contra veritatem hanc aliquid, vel ex auctoritate, vel ex ratione probabili objici potest. 5. Dico secundo: unio animæ et corporis in Christo non fuit prius tempore facta, quam unio totius humanitatis ad Verbum. Est æque certa ac præcedens; sequitur enim evidenter ex illa, quia humanitas nihil aliud est quam totum quoddam ex unione corporis et animæ

resultans. Unde in eodem momento incipit existere humanitas, quo fit unio animæ et corporis; si ergo humanitas non prius extitit quam fuerit unita Verbo, neque etiam unio illarum partium.

SECTIO II.

Utrum anima Christi prius extiterit quam fuerit unita Verbo, vel an prius fuerit unita Verbo quam corpori.

1. Origenes, 2 Periarch., cap. 6, docet ani. mam Christi a principio mundi fuisse creatam, sicut de omnibus animabus dixerat lib. 1, cap. 7; an vero dixerit in illo principio fuisse unitam Verbo priusquam corpori, D. Thomas hic, art. 3, nihil dicit. Quidam vero putant, idem sensisse Origenem de unione illius animæ, quod de creatione, hoc est, a principio simul fuisse creatam et unitam. Quod de Origene sentit Prateolus, verb. Origenistæ. Alii existimant asseruisse Origenem, creationem illius animæ, non vero unionem ad Verbum antecessisse conceptionem ex Virgine, et cum carne conjunctionem, quia nec Hieronymus, Epist. 61 ad Pamach., de erroribus Origenis, hunc errorem illi attribuit; neque Epiphanius, in Epist. ad Joan. Hierosol., quæ est 60 Hieronymi, neque in hæres. 64. Mihi duo vera esse videntur. Unum est, Origenem asseruisse, animam Christi, ob meritum quod ante corpus habuerit, recepisse unionem ad Verbum, quod notavit D. Thomas, lect. 4, super ad Hebr., et aperte legitur in Origene, d. cap. 6, ubi sic ait: Sed et unum spiritum esse cum Deo, cui magis convenit quam huic animæ (scilicet Christi), quæ ita se Deo per dilectionem junxit, ut cum eo unus spiritus merito dicatur? Quod autem dilectionis perfectio, et meriti affectus sinceritas, hanc inseparabilem cum Deo fecerit unitatem, ita ut non fortuita fuerit, nec cum persona acceptione anima assumptio, sed virtutum suarum ei merito delata, audi Prophetam ad eam dicentem: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ, etc. Dilectionis ergo merito ungitur anima Christi, id est, cum Verbo Dei unum efficitur; ut autem declaret se loqui de hypostatica unione, subdit: Quod autem præ participibus dixit, indicat, quia non gratia spiritus ei, sicut Prophetis data est, sed ipsius Verbi Dei in ea substantialis inerat plenitudo. Deinde vero certum etiam videtur, Origenem censuisse, Christi animam fuisse Verbo unitam, prius

« PredošláPokračovať »