Obrázky na stránke
PDF
ePub

quam corpori infunderetur. Ita enim illi attribuunt Hieron., Apol. cont. Ruffin., lib. 2; Damasc., lib. 4, cap. 26; Niceph., lib. 17 Hist., cap. 18. Et excitato capite id plane colligitur, ut jam dicam. An vero censuerit, prius tempore esse creatam quam unitam Verbo, ut ad meritum unionis videtur esse necessarium, juxta supra dicta, q. 2, art. 11, vel, non obstante merito, putaverit, a principio suæ creationis fuisse unitam Verbo, mihi incertum est. Si tamen attente legatur, videtur hanc posteriorem partem indicare; nam in principio ait, animam illam ab initio crea turæ, et deinceps inseparabiliter atque indissociabiliter Verbo inhesisse. Tota (inquit) totum recipiens, atque in ejus lucem splendoremque ipsa cedens. Quibus verbis unionem sine dubio hypostaticam describit, ut ex toto contextu facile constat. Et quia inferius dicit, ratione illius unionis animæ ad Verbum, potuisse etiam carnem, media tali anima, Verbo uniri, ita ut ratione illius, Jesus Christus Dei Filius, sapientia et virtus appelletur; et tamen illam animæ unionem dicit factam esse a principio creaturæ. Et infra ait, per ejusmodi unionem, factam esse illam animam impeccabilem, semperque talem fuisse, quia semper ita unita fuit Verbo.

2. Dico tamen primo, animam Christi Domini non prius tempore fuisse creatam seu existentem, quam corpori unitam. Hæc conclusio est de fide: primum, quia in genere, de anima humana id de fide est, ut ex prima parte suppono, et eleganter probat contra Origenem Cyrillus, lib. 1 in Joan., cap. 9, et Niceph., lib. 17 Histor., cap. 28, refert canonem quintæ Synodi, ubi hoc expresse definitur, non tantum in genere, sed etiam specialiter de anima Christi. Et in sexta Synodo, act. 11, id satis aperte docetur. Et a Leone Papa, Epist. 11, ubi contra Eutychetem sic ait Arbitror enim, talia proloquentem, hoc habere persuasum, quod anima, quam Salvator assumpsit, prius in cælis sit commorata, quam de Maria Virgine nasceretur, eamque sibi Verbum in utero copularit; sed hoc catholicæ mentes auresque non tolerant. Et infra subdit hunc errorem damnatum esse in Origene; et infra, loquens de Christo, ait : Non alterius tamen naturæ erat ejus caro, quam nostra, nec alio illi quam cæteris hominibus, anima est inspirata principio. Idem bene confirmat Damasc., lib. 4 de Fide, cap. 6. Ratio vero est, quam supra, in littera D. Thom., explicuimus, quia anima cum sit forma corporis, natura sua po

stulat ut in ipso corpore, et informando illud incipiat; anima vero Christi fuit vera anima, et ejusdem rationis cum aliis animabus humanis; ergo natura sua postulabat hunc modum inceptionis. Asserere autem, ex speciali privilegio, et præter naturam fuisse antea creatam, quam corpori unitam, et sine fundamento dicitur, quia nulla est auctoritas aut probabilis ratio ad hoc asserendum; et hæreticum est, quia repugnat communi sensui, traditioni, et definitioni Ecclesiæ, et modo loquendi Scripturæ, quæ eodem modo dicit, incepisse Christum ut hominem in utero et ex utero Virginis, sicut alios homines.

3. Dico secundo, animam non prius tempore fuisse unitam corpori, quam Verbo, neque e converso; atque adeo neque prius tempore extitisse, quam fuerit unita Verbo. Est hæc conclusio æque certa ac præcedens, eisdem enim testimoniis et definitioribus probatur, et evidenter sequitur ex illa, suppositis quæ dicta sunt sectione præcedenti; quia ibi ostensum est, partes humanitatis non prius fuisse inter se unitas, quam tota humanitas fuerit unita Verbo. Unde fit, neque prius fuisse animam unitam corpori quam Verbo, quia non potuit humanitas uniri Verbo, quin eidem uniretur anima. Rursus anima non prius tempore habuit existentiam, quam fuerit unita corpori, et composuerit humanitatem existentem; ergo nec prius habuit existentiam quam unionem ad Verbum. Ac denique neque prius habere potuit unionem ad Verbum quam ad corpus, cum sine existentia non potuerit habere unionem ad Verbum, et non habuerit existentiam ante unionem ad corpus. Hæc ergo tria simul tempore facta sunt, creatio seu existentia animæ, assumptio, et conjunctio cum corpore.

SECTIO III.

Utrum caro Christi prius fuerit concepta quam assumpta, vel an prius fuerit assumpta quam animæ unita.

1. Præter hæreticos qui posuerunt, carnem Christi prius fuisse conceptam quam assumptam, quos sectione 1 confutavimus, alii contraria via errarunt, asserentes illam carnem prius tempore fuisse assumptam, quam animæ unitam. Quem errorem in antiquis hæreticis non invenio, nisi fortasse illis tribuatur, qui animam rationalem Christo negarunt. Solum invenio referri Calvinum hunc errorem asseruisse, ex Canisio, lib. 3 de B.

Maria, cap. 22, ubi in his, quæ ex Ambrosio contra Calvinum objicit, significat eum ita sensisse; in verbis autem quibus ejus refert errorem, potius significat eum docuisse carnem Christi aliquando fuisse conceptam in utero Virginis sejunctam a Verbo. Unde et Prateol., et alii recentiores, qui Calvini hæreses referunt, hanc præmittunt; cujus erroris nullum invenio fundamentum.

2. Dico autem primo caro Christi, seu corpus Christi humanum non prius fuit conceptum quam assumptum, nec prius assumptum quam animæ unitum. Loquor formaliter de carne, seu corpore humano, quia materia illa, ex qua fuit formatum Christi corpus, sine dubio prius extitit in rerum natura, quam fuerit unita Verbo, vel animæ Christi, ut per se constat; quia prius fuit unita hypostasi Virginis, sub forma sanguinis ejus. Conclusio ergo sic exposita est de fide definita in quinta Synodo apud Niceph., supra, et expresse sexta Synod., act. 11, in epist. Sophronii, quæ in act. 13 approbatur; et in Concilio Ephes., can. 13, quibus locis dicitur, illam carnem simul fuisse carnem, et carnem Verbi, et Verbum non assumpsisse carnem, nisi animatam anima rationali. Et idem habetur in edicto fidei Justiniani imperatoris, et in Leone Papa, d. epist. 11. Optime Damasc., lib. 3, cap. 2, inquit: Neque enim Deus Verbum præexistenti seorsum carni unitus est; et infra Carnem anima rationali atque intellectuali animatam condidit, et ejus hypostasis factum est; ac proinde simul ut caro extitit, simul quoque Dei Verbi caro extitit, simul caro animata rationis atque intelligentiæ particeps. Item Augustinus, epistola 3; Ambros., de Incarn., cap. 6 et 7; Theodor., Dialog. 2. Ac denique optime Fulgentius, lib. de Incarn., cap. 3, circa finem: Ipsa, inquit, acceptio carnis fuit conceptio virginalis; et infra: Nec caro sine Verbi Dei unitione potuit aliquatenus, nullius viri coitu seminata, in intimo vulvæ virginalis innasci. Non est igitur aliquod intervallum temporis æstimandum inter concepte carnis initium, et concipiendæ majestatis adventum. Et libr. de Fide ad Petr., capit. 18: Firmissime tene, et nullatenus dubites, etc.

3. Ratio vero est, quia carnis conceptio nihil aliud est quam ejus formatio, per quam fuit suis organis et membris conformata, et disposita ut apta esset ad animam rationalem suscipiendam; hæc autem caro non prius tempore existit perfecte et ultimo disposita, quam uniatur animæ rationali; hoc enim

naturale est tali corpori, et ita fit in conceptione cujuscumque hominis, quod ultima dispositio non antecedat tempore introductionem formæ ; ergo ita factum est in Christo. Nam sine causa fingeretur aliqua præternaturalis mora seu temporis distantia inter perfectam conceptionem carnis, et introductionem animæ. Rursus illa caro non fuit prius imperfecte, ut ita dicam, concepta, quam fuerit perfecte formata et disposita, ut nunc suppono ex dicendis infra, q. 33; ergo simpliciter et absolute, nullo modo, nec perfecte, nec imperfecte fuit prius concepta, quam unita animæ ; ergo nec potuit prius esse assumpta quam animæ unita, cum non potuerit prius esse assumpta quam concepta. Neque e contrario potuit prius esse concepta quam assumpta, cum non prius fuerit animata quam assumpta, et simul fuerit concepta et anima. ta. Quin potius, etiam si quis fingeret illam carnem pris fuisse imperfecte conceptam seu dispositam, quam fuerit perfecte disposita et animata, nullo modo deberet asserere fuisse unitam Verbo illo priori tempore, in quo imperfecte disponebatur, et nondum erat animata; quia nondum componebat humanitatem, neque erat corpus vere ac perfecte humanum; Verbum autem non prius tempore unitum est alicui naturæ quam humanitati. Quanquam illud suppositum falsum sit, ut dixi.

4. Dico secundo: Verbum, assumendo corpus, simul tempore assumpsit omnes partes integrales corporis humani formales, non materiales. Quam partium distinctionem suppono ex Aristotele, lib. 1 de Gener., cap. 5, et ex illa facile declaratur tota conclusio: nam Verbum simul assumpsit totum corpus perfectum et organicum, constans ex omnibus membris, seu partibus organicis ; ergo has omnes partes simul assumpsit. Quod intelligendum est modo accommodato humanæ naturæ, id est, de partibus illis quas homo requirit, prout est in statu suæ conceptionis perfecta; sunt enim quædam partes quæ postea acquiruntur, ut, verbi gratia, dentes, etc., quas habere in principio conceptionis esset monstrosum et præternaturale, et has non assumpsit Verbum, sed postea, tempore accommodato. Et similiter non assumpsit a principio partes organicas in perfecta quantitate, sed, successu temporis, acquisivit et assumpsit partes materiæ, usque ad quantitatem perfectam; et hoc modo non assumpsit simul omnes materiales partes.

[ocr errors]

ARTICULUS V.

Utrum tota humana natura sit assumpta

mediantibus partibus'.

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Filius Dei assumpserit totam naturam humanam mediantibus partibus ejus. Dicit enim Augustinus, in libro de Agone Christiano, quod invisibilis et incommutabilis veritas per spiritum animam, et per animam corpus, et sic totum hominem assumpsit. Sed spiritus, anima et corpus sunt partes totius hominis. Ergo totum assumpsit mediantibus partibus.

2. Præterea, ideo Filius Dei carnem assumpsit mediante anima, quia anima est Deo similior quam corpus; sed partes human naturæ, cum sint simpliciores quam corpus, videntur esse similiores Deo, qui est simplicissimus, quam totum. Ergo assumpsit totum mediantibus partibus.

3. Præterea, totum resultat ex unione partium. Sed unio intelligitur ut terminus assumptionis, partes autem præintelliguntur assumptioni. Ergo assumpsit totum per partes.

Sed contra est, quod Damasc. dicit in 3 libro3: In Domino nostro Jesu Christo non partes partium intuemur, sed quæ proxime componuntur, id est, deitatem et humanitatem. Humanitas autem est quoddam totum, quod componitur ex anima et corpore, sicut ex partibus. Ergo Filius Dei assumpsit partes median

te toto.

Respondeo dicendum, quod cum dicitur aliquid medium in assumptione incarnationis, non designatur ordo temporis ; quia simul facta est assumptio totius et omnium partium; ostensum est enim quod simul anima et corpus sunt ad invicem unita ad constituendam naluram humanam in Verbo. Designatur autem ibi ordo naturæ, unde per id, quod est prius in natura, assumitur id quod est posterius. Est autem aliquid prius in natura dupliciter uno modo, ex parte agentis; alio modo, ex parte materiæ: hæ enim duæ causæ præexistunt rei. Ex parte quidem agentis est simpliciter primum illud, quod primo cadit in ejus intentione;

13, d. 2, q. 2, art. 1, q. 3, et art. 3, q. 2, corp., et d. 3, q. 5, art. 2, corp., et d. 5, q. 2, art. 3.

2 Colligitur ex c. 18, 19, 20, 22, tom. 3. 3 C. 16, circa finem.

Art. 4 hujus q., et art. 2.

sed secundum quid prius est illud a quo incipit ejus operatio; et hoc ideo quia intentio est prior operatione. Ex parte vero materiæ est primum illud, quod prius existit in transmutatione materiæ. In incarnatione autem oportet maxime attendere ordinem, qui est ex parte agentis; quia, ut Augustinus dicit in Epist. ad Volusianum, in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. Manifestum autem est, quod secundum intentionem facientis prius est completum quam incompletum, et per consequens totum quam partes. Et ideo dicendum est, quod Verbum Dei assumpsit partes humane naturæ, mediante toto: sicut enim assumpsit corpus propter ordinem quem habet ad animam rationalem, ita assumpsit corpus et animam propter ordinem quem habent ad humanam naturam.

Ad primum ergo dicendum, quod ex verbis illis nihil aliud datur intelligi, nisi quod Verbum, assumendo partes humanæ naturæ, assumpsit totam humanam naturam; et sic assumptio partium est prior in via operationis, intellectu, non tempore; assumptio autem naturæ est prior in via intentionis, quod est esse prius simpliciter, ut dictum est 2.

Ad secundum dicendum, quod Deus ita est simplex, quod etiam est perfectissimus ; et ideo tolum est magis simile Deo quam partes, in quantum est perfectius.

Ad tertium dicendum, quod unio personalis est ad quam terminatur assumptio; non autem unio naturæ, quæ resultat ex conjunctione partium.

COMMENTARIUS.

Hæc quæstio procedit de ordine naturæ, seu causalitatis, sicut in 1 et 2 art. diximus. Cui D. Thom. respondet, Verbum assumpsisse partes humanæ naturæ mediante tota humanitate, quia ex parte agentis, assumptio totius est prius intenta quam partium. Addit vero in solutione ad primum, ordine operationis, sen executionis, prius natura esse assumptas partes, quam totam humanitatem; quæ omnia in sequenti disputatione examinanda et declaranda sunt, littera enim hujus articuli longiori expositione non indiget.

1 Non multum remote ante medium, est ep. 3, tom. 2.

2 In corp. art.

552

ARTICULUS VI.

per unionem, habet plenitudinem gratiæ el veritatis. Si vero intelligatur gratia, voluntas Dei, aliquid gratis faciens vel donans, sic unio

Utrum humana natura sit assumpta mediante facta est per gratiam, non sicut per medium, sed sicut per causam efficientem.

gratia 1.

1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Filius Dei assumpserit humanam naturam mediante gratia. Per gratiam enim unimur Deo. Sed humana natura in Christo maxime fuit Deo unita. Ergo illa unio facta fuit per gratiam.

2. Præterea, sicut corpus vivit per animam, quæ est ejus perfectio, ita anima per gratiam. Sed humana natura redditur congrua ad assumptionem per animam, ut dictum est; ergo et anima congrua redditur ad assumptionem per gratiam. Ergo Filius Dei assumpsit animam mediante gratia.

3. Præterea, Augustinus, in 15 de Trinit., dicit quod Verbum incarnatum est sicut verbum nostrum in voce. Sed verbum nostrum unitur voci mediante spiritu; ergo Verbum Dei unitur carni mediante Spiritu Sancto, et ita mediante gratia, quæ Spiritui Sancto attribuitur; secundum illud 1 ad Corint. 12: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Sed contra est, quod gratia est quoddam accidens animæ, ut in secunda parte habitum est3. Unio aulem Verbi ad humanam naturam est facta secundum subsistentiam, et non secundum accidens, ut ex supra dictis patet. Ergo natura humana non est assumpta, mediante gratia.

Respondeo dicendum, quod in Christo ponitur gratia unionis et gratia habitualis. Gratia ergo non potest intelligi ut medium in assumptione humanæ naturæ, sive loquamur de gratia unionis, sive de gratia habituali. Gratia enim unionis est ipsum esse personale, quod gratis divinitus datur humanæ nature in persona Verbi, quod quidem est terminus assumptionis. Gratia autem habitualis pertinens ad spiritualem sanctitatem illius hominis, est effectus quidam consequens unionem, secundum illud Joan. 1: Vidimus gloriam ejus quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Per quod datur intelligi, quod, ex hoc ipso quod ille homo est Unigenitus a Patre, quod habet

[blocks in formation]

Ad primum ergo dicendum, quod unio nostra ad Deum est per operationem, in quantum, scilicet, eum cognoscimus et amamus; et ideo talis unio est per gratiam habitualem, in quantum operatio perfecta procedit ab habits. Sed unio naturæ humanæ ad Verbum Dei, est secundum esse personale, quod non dependet ab aliquo habitu, sed immediate ab ipsa natura.

Ad secundum dicendum, quod anima est perfectio substantialis corporis, gratia vero est perfectio anima accidentalis. Et ideo gratia non potest ordinare animam ad unionem perso nalem (quæ non est accidentalis), sicut anima et corpus.

Ad tertium dicendum, quod verbum nostrum unitur voci, mediante spiritu, non quidem sicut medio formali, sed sicut per medium morens. Nam ex verbo concepto interius procedit spiritus, ex quo formatur vox. Et similiter ez Verbo æterno procedit Spiritus Sanctus, qui formavit corpus Christi, ut infra patebit'. Non autem ex hoc sequitur quod gratia Spiri tus Sancti sit formale medium in unione prædicta.

Hic articulus supra explicatus est, disp. 10, sect. 2, circa articul. 10, q. 2 D. Thomæ, ubi eamdem materiam tractat.

DISPUTATIO XVII.

In sex sectiones distributa.

DE ORDINE NATURÆ IN HAC ASSUMPTIONE SERVATO.

Ut distincte in hac disputatione procedam, quæ alias implicita esse solet et obscura, tres faciam comparationes: prima erit in singulis partibus, inter uniuscujusque partis unionem ad Verbum, vel ad aliam partem, utra fuerit natura prior. Secunda erit ipsarum partium inter se, quæ fuerit prius natura unita Verbo. Tertia erit totius humanitatis cum suis partibus. De comparatione vero totius naturæ, vel partium ejus secundum existentiam suam, cum unione ad Verbum, nihil hoc loco dicam, sed ut probabilius supponam, tam animam, quam corpus et humanitatem prius natura extitisse, quam fuerint Verbo unita; quia, ut

1 Q. 32, art. 1.

q. 4, art. 2, D. Thomas dixit, et ibi explicatum est, quod assumitur, præintelligitur assumptioni; supponitur enim esse aliquid, atque adeo existere, ut assumi possit; de qua re late dicendum est infra, q. 17. Supponendum deinde est in tota hac quæstione, non esse nobis sermonem de sola prioritate rationis, qua, vel unum potest ab alio præscindi, vel illud dicitur esse prius, quod cum alio non convertitur subsistendi consequentia; hoc enim modo illa omnia, quæ inter se habent necessariam connexionem, erunt simul, et neutrum prius alio, etiam si naturæ ordinem possint inter se habere. Quod vero ita comparatur ad aliud, ut ab eo non dependeat, aliud vero pendeat ab ipso, erit hoc modo prius illo. Quæ autem ita se habent, ut unumquodque sine alio esse possit, nec rationem hanc prioris ac posterioris inter se habent, neque etiam simultatis habitudinem, sed impertinenter se habent, quia nec postulant esse simul, nec cum aliquo ordine. De hac ergo ratione prioris et posterioris in subsistendi consequentia hic non agimus per se, nisi quatenus cum ordine causalitatis et naturæ habent connexionem; agimus ergo de ordine naturæ, qui necessarius est ad hoc mysterium explicandum.

SECTIO I.

Utrum anima rationalis fuerit prius natura unita Verbo quam carni.

1. Ratio dubitandi esse potest, quia ordo, seu prioritas naturæ, solum est inter causam et effectum; sed unio animæ ad Verbum nullo modo est ratio vel causa unionis ejusdem animæ ad corpus; neque enim illa anima unita fuit corpori, quia assumpta fuit a Verbo, cum uniri corpori conveniat illi natura sua, et commune sit omni animæ, non vero unio ad Verbum; ergo nulla ratio est propter quam illa unio sit natura prior. E contrario vero potius videtur prior unio ad corpus, quia est aliquo modo ratio et causa alterius unionis; anima enim assumpta est, quia est pars humanitatis, cujus assumptio est primo et per se intenta; sed anima est pars, quia est forma informans corpus; ergo ideo assumpta est, quia est forma corporis; ergo quia unita est corpori; ergo hæc unio est natura prior. Et confirmari potest hæc ratio, quia unio ad Verbum est ad subsistendum; sed anima hominis prius natura informat corpus, quam intelligatur aliquo modo subsistens, quia

quamdiu est in corpore, non subsistit ut quod, sed est ratio subsistendi toti humanitati; ergo non potuit anima Christi prius natura trahi ad subsistendum per unionem ad Verbum, quam fuerit corpori unita.

2. Omissa opinione Durandi, qui nullum naturæ ordinem in hac assumptione admittit, quam infra tractabimus, aliquorum sententia est, animam prius natura fuisse unitam corpori, quam Verbo. Ita aperte sentit Scot., dist. 2, q. 2, § Ideo quantum, etc. Et Palud., q. 2, in solut. argum. ; isti enim asserunt humanitatem prius assumptam esse quam animam, unde necessario sequitur, animam prius natura composuisse humanitatem informando corpus; sed ipsorum fundamentum infra in propria quæstione tractabimus. Cajetanus etiam, qui hac quæstione, art. 3, negat animam, dum informat corruptibile corpus, subsistere, videtur consequenter eodem modo debere opinari; nisi fortasse aliter in hoc sentiat de Christi anima quam de aliis, quod eo loco ipse non explicat. Ut breviter respondeam, distinguo illum duplicem ordinem, quem D. Thomas, art. 5, attingit, scilicet intentionis et executionis; dicitur enim prius in intentione id, quod primario inten. ditur, et propter quod aliud fit; in executione vero illud est prius, a quo incipit operatio agentis.

3. Dico ergo primo, ordine intentionis, unionem animæ ad corpus esse aliquo modo natura priorem unione ejusdem ad Verbum. In hac non videtur esse posse controversia, quia, ut infra dicemus, assumptio totius humanitatis est primario intenta; in ea vero continetur unio partium inter se ; unde anima est a Verbo assumpta propter unionem ad corpus, ut illa mediante assumeret totam humanitatem; ergo unio ad corpus fuit, sub hac consideratione, intentione prior.

4. Dico secundo: ordine executionis, prius natura anima est unita Verbo quam corpori. Hæc sumitur ex D. Thoma hic, art. 5, ad 1, et ex aliis principiis doctrinæ ejus, ut infra videbimus. Tenet etiam Cajetanus hic, art. 1 et 5; Capreol., in 2, dist. 1, art. 3, ad arg. secundo loco induct. cont. 4 conc., § Ad aliud quod tangitur in illa confirmatione, ubi eamdem doctrinam ex Hervæo refert. Tenet etiam Richardus, in 3, dist. 2, art. 2, q. 2; Gabr., q. unica, art. 2; Altisiod., lib. 3 Summæ, tract. 1, c. 1, q. 2, et alii omnes, qui sentiunt, animam prius natura esse assumptam quam humanitatem totam; hoc enim

« PredošláPokračovať »