Obrázky na stránke
PDF
ePub

gnoscit et amat seipsum, cujus actus anima ca- tim si sit perfectio simpliciter, nullam signifipax non erat propter differentiam naturæ. cans imperfectionem, et causa etiam perfecta Unde oportebat quod attingeret ad Deum per sit. actum fruitionis creatum; qui quidem esse non potest nisi per gratiam. Similiter etiam, in quantum est Verbum Dei, habuit facultatem omnia bene operandi operatione divina; sed quia præter operationem divinam oportet poni in eo operationem humanam (ut infra patebit 1), oportuit in eo esse habitualem gratiam, per quam hujusmodi operatio in eo esset perfecta.

Ad tertium dicendum, quod humanitas Christi est instrumentum divinitatis, non quidem sicut instrumentum inanimatum, quod nullo modo agit, sed solum agitur, sed tanquam instrumentum animatum anima rationali, quod ita agitur, quod etiam agit. Et ideo ad convenientiam actionis oportuit eum habere gratiam habitualem.

COMMENTARIUS.

1. Hæc quæstio formaliter intelligitur de gratia sanctificante, quæ in nobis dicitur justitia inhærens, sive illa sit in essentia animæ, sive in potentiis. Sed quia D. Thomas supponit suam veram sententiam, scilicet, hanc gratiam, quoad suum primarium et essentialem habitum, inhærere proxime in animæ substantia, ideo de hac gratia videtur potissimum proponere præsentem articulum, nam in sequentibus agit de virtutibus, donis, etc.

2. Responsio.-Respondet ergo D. Thomas necessarium esse ponere in Christo gratiam habitualem; intelligit autem non de necessitate simpliciter, seu secundum absolutam potentiam Dei, sed secundum legem ordinariam et quasi connaturalem animæ Deo unitæ. Et hoc sensu conclusio optime probatur rationibus D. Thomæ. Primo, quia Christi anima est propinquior Verbo, et ideo majorem gratiæ influxum ab illo recipit. Secundo, quia ad supernaturales operationes indigebat hac gratia. Tertio, quia illa anima potest influere illam gratiam in alios; multo ergo magis eam in se suscipit. In qua ratione dubitat Cajetanus, quia videtur D. Thomas divertere a gratia personali ad gratiam capitis. Sed nulla erat occasio dubitandi; proprie enim sumpta est hæc ratio ab effectu ad causam, et est satis accommodata; perfectio enim, quæ communicatur effectui, præexistit in causa, præser

Q. 19, art. 1 et 2.

3. Primum argumentum. - Anima Christi quo modo ex gratia habeat, ut sit divina per participationem. — In solutione ad primum, dieit D. Thomas animam Christi fuisse divinam per participationem, et ideo habuisse gratiam, quæ est divinitatis participatio. Sed adverten dum est, illam animam prius ordine naturæ fuisse deificatam per unionem personalem; sed quia per illam unionem anima non est facta divina per essentiam vel naturam, sed solum per assumptionem, ideo potuit illa anima unita, in se suscipere participationem divinæ naturæ, et hoc modo dicitur facta divina per gratiam; et quod dicitur de anima, potest dici de humanitate ratione animæ; de Christo vero non potest simpliciter dici, quod sit Deus per participationem, vel quod sit factus divinus per participationem; et ideo D. Thomas, cum argumentum factum esset de Christo, in responsione, ad distinctionem naturarum recurrit, indicans non esse de ratione gratiæ creatæ, ut per ipsam deificetur suppositum secundum se, sed satis esse deificari naturam ; an vero id concedi possit de persona, ut subsistente in tali natura, seu de Christo cum illa adjectione, ut est homo, inferius, quæstione 16 et 25, dicetur.

4. Secundum argumentum. Argumentum secundum est hujusmodi: Christo debetur vita æterna, et omnis bona operatio propter unionem ; ergo propter operationem non indigebat gratia habituali. Responsio vero in forma est, Christo homini necessarias fuisse operationes creatas, quibus vel Deo frueretur, vel recte operaretur in humana natura; ad perfectionem vero harum operationum indiguisse gratia, et ideo ratione unionis utrumque fuisse debitum, et operationem, et gratiam. Quæ solutio est valde notanda, pro iis quæ inferius dicemus de actuali gratia Christo homini necessaria; nam, licet D. Thomas hic de habituali loquatur, doctrina vero ejus evidentius procedit de actuali.

5. Solutio ad tertium clara est, sed valde notauda pro materia de gratia.

DISPUTATIO XVIII,

In quatuor sectiones distributa.

DE GRATIA SANCTIFICANTE, SEU JUSTITIA CREATA ANIME CHRISTI.

Supponimus hoc loco, gratiam, de qua agimus, esse aliquid inhærens in anima; nam, licet extrinseca benevolentia, seu voluntas Dei soleat interdum gratia appellari, ut D. Thomas supra, q. 2, a. 10, et q. 6, a. 6, notavit, hic vero nihil est quod de hujusmodi gratia disseramus, non quod animæ Christi collata non fuerit, sed potius quia evidentissimum est uberrime fuisse collatam; tum etiam quia ratio et mensura hujus gratiæ, in donis et effectibus ejus relucet. Gratia vero inhærens in habitualem et actualem distingui solet de priori tantum disputavit hic D. Thomas; non videbitur autem extra rem, aliquid dicere de posteriori, ita tamen ut solum quæ ad Christum pertinent attingamus, supponendo universalia principia, quæ ad doctrinam de gratia pertinent, et quomodo in homine Christo locum habeant, explicando.

[blocks in formation]

1. Constat inter Catholicos, Christum Dominum ab initio suæ conceptionis fuisse gratum Deo, sanctum, innocentem, juxta illud Joan. 1: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis, quæ verba inferius expendemus; et illud Luc. 1: Quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei, ut eleganter ponderat Bernard., homil. 4 in Missus est. Et illud Joan. 10: Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum. Quanquam enim Augustinus, tract. 48 in Joan., et Beda ibidem, Filium secundum divinitatem intelligant dici sanctificatum a Patre per æternam generationem, quatenus ab illo accipit ipsam sanctitatem per essentiam, non tamen videtur posse negari, Christum eo loco de se, ut homine, fuisse locutum, cum se sanctificatum a Patre dixit, ut exponit Hilarius, lib. 7 de Trinit.; et Athanas., in lib. de Natur. hum. suscepta, prope initium; et Chrysostom., homil. 60 in Joan.; est ergo Christus sanctus, et sanctificatus a Patre, cui sanctitati Pater testimonium præbuit, cum

dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

2. Hoc ergo firmo fundamento supposito, difficultas est an indiguerit Christus gratia accidentali, ut fuerit sanctus, et gratus Deo. Primam sententiam affirmantem hoc tenet Paludan., in 3, dist. 13, q. 2, opin. 4, concl. 1; unde infert indiguisse Christum hac gratia, etiam ad meritum, quia meritum supponit hominem perfecte gratum. Idem sentit Marsilius, in 3, q. 10, a. 1. Et fundamentum eorum esse potest, quia hic est effectus formalis gratiæ habitualis, qui sine sua forma esse non potest. Et ex hac radice ortæ videntur duæ aliæ extremæ sententiæ, quarum auctores pro hac parte citari possunt. Altera est quorumdam, qui dixerunt non posse Verbum assumere naturam humanam sine gratia habituali; nam quia videbant non posse Deum fieri hominem, quin ille homo esset sanctus, et existimabant non posse esse sanctum sine hac gratia, ideo concludebant hanc gratiam necessario conjunctam esse cum unione hypostatica. Ita refert et late tractat Henric., Quodlib. 13, q. 5, nec multum ab hac opinione discrepat Bonavent., in 3, d. 13, a. 1, q. 1, quanquam non loquatur aperte de necessitate absoluta. Indicat etiam Alens., 3 p., q. 11, memb. 1 et 3; et Gabriel, in 3, d. 1, q. 1, et d. 2, q. 2, quamvis ex alio fundamento supra impugnato, disput. 8, sect. 2. Altera extremal sententia est, posse fieri ut Deus sit homo, et tamen quod ille, ut homo, non sit sanctus, nec gratus Deo; cum enim gratia creata sit res omnino distincta a natura humana, et persona divina, potest Deus assumere naturam sine illa gratia; unde fit consequens, si per solam hanc gratiam fit homo sanctus, posse esse hominem Deum, et tamen ut hominem non esse sanctum nec gratum Deo. Quam sententiam videntur defendere aliqui ex discipulis D. Thomæ, et aperte Durand., in 3, dist. 12, q. 2.

3. Secunda principalis sententia est, non indiguisse Christum gratia aliqua creata, ut esset sanctus, et gratus Deo, etiam secundum. humanitatem. Hanc sententiam pauci ex scholasticis Theologis attingunt; videtur autem sumi ex communi sententia Sanctorum, asserentium, per gratiam unionis sanctificari animam et corpus Christi, quos statim referam; ex hoc enim fundamento concludi videtur, propter sanctificationem non fuisse Christo habitualem gratiam necessariam. Et hæc sententia est sine dubio vera.

4. Quid sit esse sanctum, gratum et justum. -Ne tamen in æquivoco laboremus, aperiamus quæ vis sit in his vocibus, scilicet esse sanctum, gratum, justum; multa enim in his prædicatis includuntur: primum, ut is, qui gratus dicitur, diligatur a Deo secundum præsentem justitiam, dilectione supernaturali, id est, ordinata ad communicationem supernaturalium bonorum; nam esse gratum aliquid addit supra naturam, profectum ex divina dilectione. Secundo, esse sanctum includit carentiam culpæ, vel mortalis, vel etiam venialis, si sit purissima et perfectissima sanctitas; hæc enim est vis illius vocis, ut constat. Tertio, esse perfecte justum et sanctum includit ut anima et facultates ejus sint bene dispositæ, et ordinatæ ad finem, et ad omne id quod honestum est; et, si justitia sit supernatura. lis, ut nunc loquimur, ut hæc bona habitudo et proportio sit in ordine ad finem et media supernaturalia. Et hinc consequenter fit, ut persona sic sancta et grata, sit de se accepta ad gloriam, et apta ad merendum.

5. Christus ex vi gratiæ unionis formaliter sanctus et gratus est. - Dico ergo primo, humanitatem Christi, seu Christum ut hominem, formaliter ex vi ipsius gratiæ unionis fuisse absolute et simpliciter sanctum, et Deo gratum. Probatur primo ex sanctis Patribus, qui, explicantes verba illa Psalm. 44: Unait te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, et Isai. 61, ac Luc. 1: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, illa etiam Daniel. 9: Et ungetur Sanctus Sanctorum, et Act. 4 et 10: Unxit eum Spiritu sancto, et virtute, dicunt hanc unctionem, qua Christus homo fuit unctus, et a qua Christus est appellatus, esse ipsam divinitatem, seu Verbum per cujus præsentiam humanitas sanctificatur. Ita Nazianz., orat. 36, n. 7 et 93, et orat. 42, ubi humanitatem dicit delibutam, unctam, deificatam ipsa unione ad Verbum. Unde Cyrillus, 1. 4 in Jo., cap. 29, dicit Christum vocari unctum, non sicut alios reges aut Sanctos, sed quia Verbum caro factum est; et ideo lib. de Fide ad Theodos., prope finem: Cum Verbum, inquit, antea non esset Christus, in ipsa carnis assumptione dictum est Christus. Similia fere leguntur apud Originem, hom. 1 in Cant., ad med., et 1. 2 Periarch., c. 6, quos Patres imitatus est Damasc., orat. 1, de Imag., ante medium, et lib. 3 de Fide, c. 3, 4 et 17, et lib. 4, c. 6; et Nicet., lib. 3 Thesaur., c. 3: Ipse, inquit, seipsum unxil, divinitas enim humanitatis unctio est; quod fere eisdem verbis

antea dixerat Dionys. Alexand., in epist. contra Paul. Samosat., in princ., quem refert Turrian., in Oplotheca, dicens, Christum non indiguisse unctione externa, ut sit res quam nomen ejus præ se fert, id est, unctus: Quia per se unctus est, et sibi ipsi ipse est unclio. Ex Latinis vero Augustinus, lib. 15 de Trinitate, c. 26, tunc, ait, unctam fuisse invisibili Deo humanam naturam, quando divinæ est juncta persona; et idem fere scribit libro 3 contra Maximin., c. 16; et Hierony., in Psalm. 132; et Fulgent., de Incarnat. et grat., c.10; unde optime Anselm., in c. ad Hebr. 1: Non ante conceptus et postmodum unctus, sed hoc ipsum de Spiritu Sancto et carne Virginis concipi, Spiritu Sancto ungi fuit, quæ verba sumpta sunt ex Gregor., lib. 9 Registri, epist. 61.

6. Dicet aliquis, hæc omnia exponi posse non formaliter, sed causaliter, id est, non quia ipsum Verbum per se sit forma sanctificans humanitatem, seu hunc hominem, sed quia fuit radix et fons a quo sanctitas in illam animam manavit; sic enim dicunt iidem Sancti, animam Christi per ipsam unionem factam esse impeccabilem, quod hoc modo necessario exponendum esse infra quæst. 45, ostendemus; et Greg. Nazian., orat. 51, post medium, dicit etiam totum humanum genus fuisse, per humanitatis susceptionem, sanctificatum. Sed imprimis, si verba Sanctorum ponderentur, solutio non satisfacit; dicentes enim unctionem humanitatis fuisse divinitatem ipsam, non potuerunt clarius rationem formalem explicare, præsertim cum expresse dicant, per ipsammet unionem, qua Christus constituitur, esse divinitate unctum ; et llilar., 7 lib. de Trin., et Chrys., hom. 60 in Joan., exponentes, ut supra citavi, verba illa Joan. 10: Quem Pater sanctificavit, de sanctificatione Christi in humanitate, dicunt sanctificatum esse Christum a Patre, non ut alios homines, sed ipsa divinitate, in persona Filii humanitati unita, et ideo dicitur Pater sanctificasse et misisse, quia ipsa missio, quæ per incarnationem facta est, fuit humanitatis sanctificatio.

7. Deinde ita explicatur ex ipso nomine Christus; aiunt enim Christum eo oleo spirituali fuisse formaliter sanctificatum, quo fuit unctus, et a quo nomen Christi accepit; sed in ipsa unione præcise ac formaliter concepta est Christus, ut Christus et unctus; ergo. Minor constat ex citatis verbis Cyrilli, qui etiam lib. de Fid. ad Regin., ait, Verbum secun

dum se non esse Christum, sed, quando Verbum caro factum est, tunc esse Christum nominatum. Idem Athanasius, serm. de Epiph., quem Damascenus citat, lib. 4, c. 6: Quando Deus (ait) factus est homo, tunc hoc nomen, Christus, inductum est. Hinc Ambrosius, lib. 4 de Spiritu Sancto, c. 3, ait, in nomine Christi, et Patrem, qui unxit, et Filium, qui unctus est, et Spiritum Sanctum, quo unctus est, indicari. Quod etiam habet Irenæus, lib. 3 contr. hær., c. 20. Cum autem dicunt, Christum fuisse Spiritu Sancto unctum, non loquuntur de sanctificatione gratiæ habitualis, quæ Spiritui Sancto attribuitur, sed de ipsamet conceptione Filii Dei, quæ etiam Spiritui Sancto appropriatur, dum in Symbolo Christus de Spiritu Sancto conceptus dicitur. Et utrumque optime quadrat cum verbis Angeli, Luc. 1: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Allissimi obumbrabit tibi. Ecce auctorem mirabilis conceptionis, unde statim subdit Ideoque et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Quia nimirum, ex vi talis conceptionis, quantumvis præcise ac formaliter sumatur, sanctus est. Et hæc est unctio de qua Petrus ait, Act. 10: Quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, id est, excellenti dono gratiæ unionis, quod ex conceptione de Spiritu Sancto habuit. Et hoc est quod subdit, quoniam Deus erat in illo, scilicet, per intimam et substantialem unionem, sicut alibi Paulus dixit: Erat Deus in Christo, muridum reconcilians sibi, 2 Cor. 5, et ad Col. A: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

8. Dices, licet his testimoniis recte probetur, Christum, ut hominem, seu ejus humanitatem fuisse unctam divinitate, non tamen, esse sanctificatam, sed solum evectam ad quamdam maximam dignitatem. Respondetur imprimis, nihil aliud per illam metaphoram, nisi sanctificationem, significari, juxta communem phrasim Scripturæ, Exod. 29 et 30, Levit. 10, 21, et sæpe alias, unde 1 Joan. 2: Unctionem habemus a Sancto. Unde Dionys., de Eccles. hier., c. 4, p. 3, ait, unguentum chrismatis, et omne divinum unguentum in cujusvis rei consecratione adhibitum, aperte monstrare Christum, qui illum, qui sanctificatur, sanctificavit, ut qui idem sit semper suique similis in omni bonitatis munere; quod late ibi prosequitur ac declarat. Et optime probatur ex loco illo Danielis 9: Et ungetur Sanctus Sanctorum, id est, tali unctione ungetur, quæ non solum Sanctum, sed Sanctum Sanctorum con

XVII.

stituat, ut eleganter, sicut cætera solet, ibi declarat noster Benedictus Pererius, q. 13, plures rationes reddens illius appellationis. Cui consonat illud Is. 51, quod de se Christus exposuit, Luc. 4: Spiritus Domini super me, eo quod unxerint me, unctione, nimirum, hypostaticæ unionis. Deinde propriis etiam verbis hanc metaphoram declararunt Patres; nou enim solum vocant unctionem, sed expresse sanctificationem, imo et impeccabilitatem et deificationem, ut loquuntur Nazian., Chrys., Hilarius, et Augustinus, cit. loc. Et videri etiam potest idem Augustinus. in Ench., c. 40; Athan., orat. 2 contra Arianos; Cyrillus Alex., 1. 1 in Isaiam, orat. 4, et l. de Incarn. Unig., c. 8; Damasc., 1. 3, c. 17, et plures afferemus infra, q. 15, Christi Domini impeccabilitatem declarantes. Denique ratione ita declaratur.

9. Humanitas non potest uniri Verbo, quin hic homo constituatur gratus.— Nam primum necesse est humanitatem assumptam, seu hunc hominem maximo amore supernaturali a Deo diligi, quia maximum supernaturale donum in sua humanitate a Deo suscepit, quod est effectus vel objectum divinæ dilectionis, totum naturæ ordinem superantis; ergo illa unio præcise per se ipsam reddit illam naturam maxime Deo gratam et dilectam, non quatenus hæc denominatio dilecti esse potest extrinseca ab actu diligentis, sed quatenus dicit objectum dilectionis, quod amor divinus et efficax non tam supponit quam constituit, per donum illud quod amando confert. Rursus boc donum gratiæ unionis tale est, ut nullam secum admittat peccati maculam in natura unita, unde per se habet constituere hunc hominem innocentem; constituit ergo sanctum, et gratum Deo, id est, supernaturaliter dilectum tali dilectione, quæ necessario omne odium excludat, et constituat objectum intrinsece dignum tali amore. Ad hæc, hoc donum tale est, ut ratione illius debeantur humanitati omnes supernaturales perfectiones, quibus ad vitam beatam et rectam operationem bene disponitur, ut inferius ostendemus; de ratione autem doni formaliler sanctificantis non est, ut præcise per seipsum conferat omnem perfectionem, sed satis est ut ipsum per se reddat animam dilectam et gratam, et secum afferat alia dona, ut in gratia ipsa habituali, quæ est in essentia animæ, necessario dicendum est. Unde fit tandem, hunc hominem Deum, ex vi unionis hypostaticæ, habere in se et in sua

37

natura suflicientem dignitatem, et quamdam non posset Verbum formaliter conferre illam gratiam, ob quam illi debeatur beatitudo æterna; ergo verissimum est hunc hominem constitui justum et sanctum formaliter ex vi ipsius gratiæ unionis.

10. Sed quæret aliquis an hæc sanctificatio fiat formaliter per unionem hypostaticam, ut est modus creatus in humanitate existens, an vero per Verbum ipsum humanitati unitum. Respondetur hæc duo esse ita conjuncta et inseparabilia, ut vix possint comparari, et quasi sejungi in hoc effectu; quia nec unio creata esset sufficiens ad conferendam tam perfectam sanctificationem, nisi terminaretur ad increatum Verbum, et illud intime copularet humanitati; includit enim hæc sanctificatio impeccabilitatem, infinitatem, et deificationem quamdam, quæ omnia nullum creatum donum per se conferre posset sine increato; nec etiam persona Verbi posset hanc sanctificationem conferre, nisi intercederet unio, quia sine illa unione non posset terminare humanitatem, nec hominem per se sanctum, et naturalem Dei filium constituere; hæc ergo sanctificatio utrumque requirit, scilicet et modum unionis creatum, et terminum increatum, humanitati unitum. Et quia unum est ab alio inseparabile, ideo Patres indifferenter et Verbo, et unioni tribuunt hanc sanctificationem. Nam, ut ex Nazian., Damasc., et aliis, adduximus, sicut dicitur humanitatem fuisse divinitate delibutam et unctam ista ungentis præsentia, et ipsius Verbi substantiali plenitudine, ut ait Origenes, loco citato, similiter dicitur Christi humanitas sanctificata ipsa unione, ratione cujus dicitur gratia connaturalis Christo ab Augustino, in Enchir., c. 40. Similiter dicitur humanitas illa sanctificata ipsa assumptione, et conceptione de Spiritu Sancto, prout incarnationem includit, ut late Bernardus, hom. 4 in Missus est, a medio. Quod si velimus singulis attribuere quod eis propriissime convenit, Verbum est quasi forma ipsa sanctificans humanitatem, et constituens hunc hominem per se sanctum, quia Verbum est sanctitas ipsa per essentiam, et per se ac intime conjungitur humanitati. Item Verbum ipsum est a quo habet hic homo, ut sit filius Dei naturalis, et ab eodem habet infinitam dignitatem, ratione cujus est potens ad infinitum meritum et sanctificationem, eique debetur summa gratia, caritas et gloria, et perfectissima latriæ adoratio. At vero unio est quasi via ad hanc sanctificationem, vel conditio ad illam necessaria, quia

sanctificationem, nisi intercedente hac unione; sicut gratia est forma sanctificans animam, inhæsio autem gratiæ in ipsa est conditio necessaria, seu via in suo genere ad illam sanctificationem.

11. Dices: modus iste unionis hypostatica, ut est quid creatum in humanitate, est quid perfectius quam gratia habitualis; ergo sanc tificat etiam perfectius, non tantum ut conditio seu via, sed etiam ut forma; item per illam unionem formaliter est humanitas affecta dono supernaturali perfectissimo, et est facta incapax peccati. Respondetur unionem quidem esse perfectiorem gratia habituali, tamen esse diversi ordinis, et, servata proportione, non habere unionem in suo ordine illam perfectam rationem quam habet gratia in sua ; et ita gratia, licet in gradu et ordine simpliciter sit inferior, tamen secundum quid scu in modo excedit, quia est forma quasi essentialis, et absoluta in suo ordine, unio vero est modus et quasi via in gradu suo. Quocirca. licet unio perfectius sanctificet, quia concur rit suo modo ad excellentiorem sanctificatio nem, et quia perfectius est, inchoare (ut sic dicam) illam sanctificationem, quam consummare inferiorem, tamen in modo non ita est forma sanctificans in suo ordine, sicut gratia in suo. Unde etiam fit ut illa unio per se, et ut quid creatum est, non constituat formaliter filium Dei, nec adoptivum, ut est certum, de quo infra, q. 23, nec naturalem, quia humanitas non est filia, et illa est quæ proprie afficitur illa unione; est tamen illa unio, veluti conditio aut via ut hic homo constituatur filius Dei naturalis. Cujus filiationis fundamentum non est proprie unio creata, sed ipsum Verbum, ut unitum humanitati. At vero gratia, quia est propria forma, et quasi natura quædam afficiens personam illam, constituit filium, saltem adoptivum; non possunt ergo gratia et unio cum eadem proportione comparari; et omnes illæ proprietates, quæ tribuuntur unioni, ut reddere impeccabilem, etc., intelliguntur potissimum ratione sui termini, vel in ordine ad illum, et quasi in via ad illum. Non nego tamen posse mente præscindi donum illud creatum, quod est unio, a dono increato ipsius Verbi, et in illo præcise conceptu posse considerari aliquam sanctificationem, et magnam excellentiam, et quasi consecrationem quamdam illius humanitatis. Dico tamen totam illam, ut sic conceptam, pertinere ad humanitatem tantum ut

« PredošláPokračovať »