Obrázky na stránke
PDF
ePub

sona operantis. Hæc est communis sententia Theologorum, quam docet D. Thomas, hoc art., ad 2, et infra, q. 49, art. 8, et in 3, d. 20, q. 1, art. 1, et ibi communiter antiqui Doctores, Bonavent., q. 3; Ricar., q. 4; Palud., q. 2, art. 2; Capreol., concl. 2; Alens., 3 p., q. 1, membr. 7, q. 17, membr. 3, art. 2, membr. 5, art. 2; Marsil., in 3, q. 12; Altisiod., lib. 3 Summ., tract. 2, c. 8; Guliel. Paris., lib. Cur Deus homo, c. 8; Abulens., Paradoxa 1, e. 41, et in Prolog. super Math., q. 27, et super c. 3 Matth., q. 19. Et eam latissime docet et persequitur Ansel., toto lib. 1 et 2, Cur Deus homo; Richardus de Sanct. Vict., lib. de Incarnat., c. 8, et illam existimo ita certam, ut contraria nec probabilis, nec pia, nec fidei satis consentanea videatur; et probatur ex Scriptura et Patribus: primo, ex illo ad Rom. 5: Sicut per unum hominem, etc. Sicut ergo Adæ peccatum de se sufficiens fuit ad hominum damnationem, multo magis Christi opera de se habuerunt valorem ad condignam eorumdem redemptionem. Addit enim Paulus: Sed non sicut delictum, ita et donum, volens hoc multis titulis illud superare; et ideo concludit: Si unius delicto multi mortui sunt, multo magis abundantiam gratiæ, et justitiæ accipientes, etc.; et infra: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia. Ex quo testimonio colligunt Agapet. Pap., epist. ad Anti., et Leo Pap., epist. 81, 95, et serm. 12 de Passione, validius fuisse donum Christi ad libertatem nobis recuperandam, quam Adæ peccatum ad servitutem, unde et sanguinem Christi vocant divitem ad pretium; quæ vera esse non possunt, nisi delicta nostra satisfactionis Christi valor excedat. Et hæc est communis hujus loci intelligentia. Sed præcipue Chrysostomus, hom. 10 in epist. ad Rom., ostendere dicit Paulum eo loco, quod non so lum tantum nobis Christus profuerit quantum nocuerat Adam, sed multo plus, et longe magis, quod elegantissime persequitur; atque inter alia hoc exemplo utitur : Si quis propter debitum decem nummorum in carcerem conjiciatur, veniat autem alius qui non solum solvat illos nummos, sed etiam innumera auri talenta largiatur, vinctumque in regalem aulam inducat, ita, inquit, et nobiscum factum est, etc. Et cum prædictis Pauli verbis egregie consonant illa Isaiæ, c. 40: Completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas ejus, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Ibi enim sermonem esse de Christo certa res est; illa autem verba in hunc sensum inter

·

pretatur Ambrosius, in Psal. 37, et in Psal. 119, serm. 19; et Justin., dialog. contr. Tryph. Similis et egregius locus est apud eumdem Isaiam, c. 63: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum; et infra: Salvavit mihi brachium meum, etc., ubi lege expositores, præsertim recentiores. Secundo arguitur ex illo ad Rom. 9, ubi Paulus vel Christum, vel ejus fidem vocat verbum consummans et abbrevians in æquitate; quod exponens Chrysostomus, hom. 16, circa finem, ait esse sensum tale esse verbum in Christi redemptione abbreviatum, ut non solum salutem, sed etiam justitiam attulerit. Unde Isai. 10, cujus testimonio Paulus utitur: Consummatio abbreviata inundabit justitiam; ubi Hieronymus ait, sensum esse, plenam salvationem futuram sub Christo, nec licere aliter exponere, cum Paulus ita exposuerit. Ita etiam exponunt Anacletus, epist. 2; Cyprian., lib. 1 contra Judæos; Ambros., ad Rom. 9.

12. Tertio arguitur ex tota epistola ad Hebræos, ubi Paulus ex professo contendit probare unicum Christi sacrificium sufficientissi mum fuisse, ad nostram perficiendam redemptionem; et patet ex c. 7, 8, 9 et 10, ubi una Christi solutione et sanctificatione dicit esse consummatam nostram redemptionem ; quæ verba ponderans Cyprianus, sermone de ratione Circumcisionis: Tante dignitatis, inquit, Redemptoris nostri illa una fuit oblatio, ut una ad tollendum mundi peccata sufficeret, qui tanta auctoritate in sancta introirit in sanguine proprio. Ad quod etiam facit quod Paulus iis locis ait, impossibile fuisse sanguine taurorum, etc., satisfieri pro peccatis; si autem esset sermo de remissione per acceptationem imperfectam, bene possent per illa sacrificia expiari peccata. Sanguini ergo et sacrificio Christi tribuit perfectam satisfactionem.

13. Ratione prolatur. Quarto arguitur ex illo principio præcedenti dubio ex traditione Patrum late confirmato, ad perfectum modum redemptionis nostræ, et æquitatem justitiæ servandam, necessariam omnino fuisse hypostaticam unionem. Hoc enim principium evidenter supponit, Christum Deum hominem potuisse hoc modo, et servata hac æquitate, pro nobis satisfacere; nam si solum potuisset ex benigna Dei acceptatione, ad hunc justitiæ modum incarnatio non fuisset necessaria, nec ad hoc satisfaciunt congruentiæ, quæ superius pro Scoti et Durandi opinione alla

60

QUÆST. I. ARTIC. II.

tæ sunt. Illæ enim bene declarant, propter alias rationes extrinsecas et causas potuisse expedire, ut Deus homo pro nobis satisfaceret, non vero, fuisse hoc non solum expediens, sed etiam necessarium, propter propriam rationem justitiæ, et propter æqualitatem inter injuriam et satisfactionem. Sancti vero non solum primum docent, sed etiam hoc postremum, ut visum est. Hoc denique confirmat, quod in Concilio Triburien., c. 19, notatur, in consecratione calicis vinum, quod sanguinem Christi significat, in majori quantitate adhiberi quam aquam, quæ significat populum, ut ostendatur majorem esse majestatem sanguinis Christi quam populi fragilitatem. Intelligit autem non solum de majestate in esse suppositali, sed in valore et pretio.

[ocr errors]

14. Fundamenta ad præcipuam rationem præcedentium.- Ultimo, ut rationem a priori hujus veritatis explicemus, supponendum est gravitatem injuriæ crescere ex dignitate personæ offensæ comparata ad offendentem, ita ut quo major fuerit improportio, seu quo di gnior fuerit persona offensa, et vilior offendens, eo injuria gravior sit; valorem autem satisfactionis potissimum sumi ex dignitate personæ satisfacientis; utrumque autem horum sumi videtur ex communi judicio omnium prudentum, quod in re morali pluri mum valet. Secundo, habet fundamentum in Aristotele, 5 Ethic., c. 5, dicente repassionem non semper continere medium justitiæ: Nam si is, inquit, qui magistratum gerit, alium percutit, non est repercutiendus; at si quispiam eum percusserit, non solum repercutiendus est, verum etiam supplicio afficiendus; ubi ex diversa proportione offendentis et offensi diversam judicat esse tam offensionis quam pœnæ gravitatem. Tertio, quia quo persona est dignior, eo major illi reverentia debetur ab inferiori, et ideo e contrario injuria illi facta major est. Deinde, per offensionem et injuriam quodammodo despicitur, et quantum est in offendente destruitur dignitas personæ offensæ, et ideo ex hoc capite maxime crescit injuria. Denique, cum offensa consistat in quadam inæqualitate et improportione, quanto illa improportio inter personas est major in ordine ad ipsam offensionem, tanto offensa gravior fit. Unde, quia inter Deum et hominem est infinita quædam improportio, ideo injuria, quæ fit Deo, in genere injuriæ summam quamdam gravitatem habet. At vero e contrario ratio satisfactionis consistit in ex

hibitione cujusdam honoris; honor autem major censetur, quo a digniori persona exhibitus est, quia honor est in honorante, 1 Ethic., c. 3, habet enim modum actionis, quæ rationem suam ab eliciente principio maxime sumit; unde etiam fit ut honor exhibitus a persona infima parvus moraliter existimetur, præsertim si ad personam dignissimam referatur.

gravitas offensionis crescit ex dignitate per15. Ex his ergo conficitur ratio; nam, sicut sonæ offense, ita satisfactionis valor et dignitas maxime sumitur ex persona satisfaciente; sed Christus, qui satisfecit Deo pro peccatis hominum, erat persona infinitæ dignitatis; id etiam quod in satisfactionem obtulit, fuit vita et sanguis divinus, quæ erant res infiniti vatim; illa vero utuntur frequentissime Patres, loris. Quam rationem amplius urgebimus staet habet fundamentum in Paulo, ad Hebræ. 5: Et quidem cum esset filius Dei, exauditus est pro sua reverentia, ut recte ibi notat Theophyl., et Chrysostomus, hom. 8, vult ostendere, ejus esse magis effectum quam gratiæ Dei; et tanta erat ejus reverentia, ut etiam propterea eum revereretur Deus. Cyprianus, seu potius Rufi., in expositione fidei, in articulo de Passione: Si potuit, inquit, per unum hominem mors introire, quanto magis per unum hominem, qui et Deus erat, potuit vita restitui? Et sermone de Ascensione inquit idem Cyprianus: Intelligi voluit in pretio, quod pro eo datum est, et in eo, quod ipse dedit pro mundo, quanta fuerit dissimilitudo, ut dubium esse non possit quin pretii magnitudo superet negotium, nec æquari possit damnum, quod damnatio juste meruerat, obedientiæ Christi, quæ usque ad mortem progressa est, et ultro solvit quod non debebat. Et Athanasius, lib. de Incarnatione, paulo post principium: Corpus assumpsit, quod pro omnibus ad plenam satisfactionem sufficeret, et mortem in omnibus, quasi stipulam igni, consumeret suis meritis et satisfactione; sic etiam Ambrosius, lib. de Incarn., c. pro nobis, ut nos redimeret ex nostro. Ad de6: Ex nobis accepit quod proprium offerret clarandum vero valorem illius oblationis sumi ex supposito, addit: Et quod nostrum non erat, ex suo nobis divina largitate conferret; et secundum naturam igitur se obtulit nostram, ut ultra nostram operaretur naturam. Denique Cyrillus, lib. 1 de Fide ad Reg., cap. Quod inquit, sufficit,, qui super omnes est, et Deus mors Christi mundo fuerit salutaris: Solus, est, morte sur carnis a mundo depellens carnem.

16. Objectio. - Solutio. Dices primo : offensio est contra Deum ut Deum; satisfactio autem licet sit a Deo, non tamen ut Deo, sed ut homine, qui non est tantæ dignitatis ac Deus; ergo non servatur exacta proportio et æqualitas inter offensum et satisfacientem. Confirmatur, quia peccatum non minus displicet quam placeat bonitas propria; sed non tantum placent opera Christi Deo, quantum propria Dei bonitas; ergo, etc. Major patet, nam peccatum de se est destructivum divinæ bonitatis; quantum autem amatur res, tantum odio habetur et displicet destruens illam. Respondetur, Christum, ut Christum, dici minorem Deo, quasi diminuendo reduplicationem illam, et designando præcise illud esse quod habet Christus ab humanitate; non tamen sic satisfacit ut homo; quia, licet humanitas sit formale principium, quo efficitur actio satisfactoria, non est tamen totalis ratio, unde suum valorem habet satisfactio; sed hæc ex persona operante maxime oritur, ut Sancti docent, et jam amplius probabitur. Unde simpliciter et absolute satisfacit hic homo, seu Deus homo, qui non est minor Deo. Ad confirmationem negatur major; neque enim tanta est malitia peccati, quanta bonitas Dei; neque peccatum vere destructivum est divinæ bonitatis, sed solum secundum affectum et moralem quamdam imputationem, dicitur ita se gerere peccator, ac si Dei gloriam et majestatem velit destruere; in quo affectu, modo omnino contrario, superavit Christi voluntas omnes pravas hominum voluntates, magis amans et gaudens de divinis bonis, et ipso esse Dei, quam illi habuerint odio. Unde dubium non est quin Christi opera gratiora Deo fuerint, quam displicuerint peccata.

17. Objectio secunda. - Solutio. In quo excedat satisfactio Christi offensam hominum. -Sed hinc oritur secunda objectio; nam si singula peccata mortalia cum singulis operibus Christi comparemus, videntur tantum habere malitiæ et injuriæ, quantum hec habent bonitatis et satisfactionis; si vero cumulum operum Christi cum cumulo peccatorum, invenitur hic multo major; non est ergo æqualitas servata. Major probatur, nam, sicut opus Christi ex objecto bonitatem quamdam infinitam habet, scilicet, ex Deo, ita peccatum, ut est aversio; et sicut peccatum ex parte personæ offense habet infinitatem in ratione injuriæ, ita satisfactio Christi tantum ex persona satisfaciente habet infinitatem, et aliunde videtur excedere peccatum, si compa

retur persona offendens cum persona cui fit satisfactio, quod oportet etiam comparare; nam inde fit infinitam esse improportionem inter peccatorem et Deum, quæ non satis videtur compensari per æqualitatem inter Christum et Deum. Sicut enim peccator infinite distat a Deo, ita deberet satisfaciens Deum infinite superare, ut esset æqualis recompensatio. Confirmatur illa ratione, nam si per impossibile Christus peccaret, non posset pro suo peccato ad æqualitatem satisfacere; ergo minus poterit pro alienis. De hac difficultate dicendum est late sequenti sectione; nunc breviter dicitur, unum Christi opus in valore et efficacia satisfactionis superasse non tantum singula, sed etiam omnia peccata, quia multo aliter persona satisfaciens dat valorem suo operi, scilicet, quasi per modum formæ intrinsecæ, quam persona offensa concurrat ad gravitatem offense, scilicet per modum extrinseci termini illius habitudinis, quam peccatum dicit ad ipsam. Unde ad dignitatem satisfactionis et valoris, satis est considerare dignitatem personæ satisfacientis in se, et absolute, præsertim si sit infinita, quia infinite dignificat. Quocirca illa improportio, quæ est inter peccatores et Deum, satis superabundanterque compensatur per infinitatem personæ satisfacientis in se ipsa; quia non minus admirandum et æstimandum est, infinitam personam humiliari et dejici, etiam si id sit propter Dei gloriam et honorem, quam sit horrendum et detestandum, vilem hominem injuriam inferre Deo; imo infinite illud hoc excedit, et est in altiori quodam gradu et ordine satisfactionis. Addit vero Richard. Victor., lib. de Incarnat., non solum Deo, sed etiam hominibus se subdidisse Christum, et in manus peccatorum fuisse traditum, et factum opprobrium hominum, ut in illa disproportione servaretur forma æqualitatis, quia, sicut per peccatum, infimum elevatur supra summum, ita per Christi satisfactionem, summum deprimitur subtus infimum; totum tamen in Dei gloriam et honorem; alioqui non esset rationabile obsequium; quæ omnia magis ex sequentibus patebunt. Ad confirmationem respondetur, conditionalem illam esse indignam quæ assumatur, et esse impossibilem, et ex ea sequi quodlibet. Nam si ponas Christum peccare, et durare unionem, ille homo posset satisfacere, quia infinite gratus Deo, et Deus ipse; et non posset quia inimicus; si autem per peccatum destrueretur unio, jam non esset idem suppositum, quod

peccavit, et satisfaceret, et ideo vere non posset satisfacere; sed ille non esset Christus, de quo modo loquimur.

18. Objectio tertia.

Solutio. - Aliter objicit Durandus, quia diis et parentibus non possumus reddere æquivalens pro beneficiis. susceptis, ut Aristoteles etiam docuit, 8 Ethi., cap. 13. Ergo neque Christus ut homo hoc potuit; multo ergo minus potuit pro alienis offensis reddere æquivalens Deo. Et confirmatur ex Scoto, quia Pater non tenebatur acceptare Christi satisfactionem; ergo totus valor fuit ex acceptatione gratuita. Sed hæ objectiones cum multis aliis fusius tractandæ sunt sectione 5. Nunc breviter ad argumentum responderi potest primo, non esse eamdem rationem de offensa et beneficiis compensandis; nam fieri potest ut beneficium sit multo majus in suo ordine quam injuria in suo, et ideo non possit quis condignas agere gratias pro beneficio, et possit condigne satisfacere pro offensa, ut videre est inter homines patrem et filium. Ita respondet Vega, lib. 7 in Trident., c. 9, ex D. Thom., Palud. et Capreol., in 3, d. 20; quæ responsio est quidem sufficiens ad salvandam æqualitatem, considerata ratione seu obligatione unius de biti tantum, non tamen si omnia simul debita pensentur, ut magis ex sectione 7 constabit. Et ideo aliter dicitur cum communi schola Thomistarum, quamvis personæ creatæ non possint Deo reddere æquivalens pro beneficio suscepto, Christum tamen, qui persona increata est, propter infinitam dignitatem suam potuisse condignas gratias agere Deo pro beneficiis suæ humanitati collatis, simulque potuisse condignam pro peccatis nostris satisfactionem offerre. Adde, Aristotelem loqui de beneficio æquali ejusdem rationis; sic enim nemo potest parenti reddere æquale donum ei quod ab illo recepit. Et hoc modo etiam Christus non potest reddere simile donum vel munus Deo; potest tamen condignas gratias agere, et totum illud bonum cum quadam æquali proportione divino obsequio submittere. Ad confirmationem vero, quidquid sit de antecedenti, negatur consequentia ; quia, licet pretium oblatum sit condignum, et æquale rei pro qua offertur, potest dominus rei non acceptare illud in pretium, si nolit rem vendere, nec cum alio contrahere. Valor ergo non pendet ex acceptatione, sed potius illi supponitur, ut justitia possit intervenire perfecta.

SECTIO IV.

Utrum opera Christi Domini fuerint infiniti valoris, et efficaciæ ad satisfaciendum.

1. Opinio prima.-Ex fine præcedentis dubitationis constare potest, exactam intelligentiam veritatis, quæ ibi tradita est, ex præsenti dubitatione pendere. Auctores enim, qui negant operibus Christi sufficientem valorem, nisi ex acceptatione divina, consequenter, imo majori ratione, negant infinitum thesaurum satisfactionis ejusdem Christi. Unde Scot. non plus valoris censet esse in operibus Christi, quam sit bonum illud ad quod a Deo ordinantur et acceptantur; et quia de facto non referuntur, neque acceptantur ad aliquid infinitum, inde concludit non habere valorem infinitum; quinimo, addit ulterius Medina magis esse infinitum peccatum hominis, quam satisfactionem Christi. Peccatum enim in ratione culpæ est infinitum, quia, quod in se est, destruit Deum (agimus enim de mortali), unde et pœna illi respondens infinita est, saltem extensione, et duratione perpetua; at vero Christus neque poenam pertulit infinitam aut æternam, nec aliquid operatus est quo infinitum aliquod bonum inferret Deo.

2. Aliorum sententia. Alii vero auctores negare possunt Christo Domino infinitam satisfactionem, quia non videtur necessaria ad perfectam æqualitatem justitiæ in nostra redemptione servandam. Omnia enim hominum. peccata finita sunt simpliciter; ergo per opera etiam finiti valoris possunt ad æqualitatem compensari. Rursus licet peccata, quatenus contra Deum sunt infinitum, sint ipsa secundum quid infinita, tamen simpliciter eorum malitia et reatus finita sunt; poterunt ergo ad æqualitatem compensari, licet opera Christi tantum secundum quid sint infinita, quia habitudinem habent ad personam infinitam, a qua speciali modo proficiscuntur. Neque enim ex eo capite major infinitas oriri posse videtur; nec vero assignari potest aliud ex quo oriatur.

3. Opera Christi sunt infiniti valoris.-Ratio.- Nihilominus communis, vera et sana doctrina habet, opera Christi Domini habuisse valorem absolute et simpliciter infinitum ad satisfaciendum, et merendum apud Deum; obiter enim conjungo meritum cum satisfactione, quia, licet alias differant, quia meiitum dicit ordinem ad mercedem, satisfactio ad injuriam recompensandam, illud respicit

commodum ejus qui meretur, hæc vero honorem et recompensationem ejus cui fit et offertur; tamen, quod ad propositum pertinet, ejusdem rationis sunt, et difficultates habent ita connexas, ut non debeant disputatione disjungi. Hæc ergo doctrina communis est antiquorum Theologorum, quos in assertione postrema præcedentis dubitationis allegavi. Indicatur etiam a D. Thom. infra, quæst. 7, art. 11, ad 2, quæst. 46, art. 6, quæst. 48, artic. 2, quæst. 49, tota; apertius et optime Quodlib. 2, a. 2; et Alex. Alens., 3 part., quæst. 17, membr. 5, art. 2; Bonav., in 3, d. 3, articul. 1, quæst. 2; et Richard. ibi, articul. 1, q. 2; et discipuli D. Thomæ communiter, Capreol. et Paludan. supra; Cajetan. hic; Ferrar., 4 Contra gent., cap. 55; Sot., lib. 3, de Natura et gratia, capit. 6, et in 4, dist. 49, quæst. 2, artic. 2; Driedo, de Captivit. et redemp. generis hum., cap. 2; idem Vega, libr. 7 in Trid., cap. 8 et 9; Jacob. Bil., in scholiis ad vitam Gregor. Nazian., num. 127, ubi dicit sanguinem Christi infinitis intervallis distare a sanguine martyrum; et idem sentit Anselm., lib. 1, Cur Deus homo, cap. 14 et 19; et sumi potest ex variis locutionibus sacræ Scripturæ et Sanctorum; primo enim Scriptura loquitur de sanguine Christi, et pretio nostræ redemptionis, ac de re infiniti valoris. Job 6: Utinam appenderentur peccata mea, et calamitas, quam patior, in statera, quasi arena maris hæc gravior appareret; quæ verba ad Christum accommodat Gregorius, 7 Moral., cap. 2, quamvis ad litteram alium habeant sensum de persona ipsius Job, et magnitudine doloris ejus comparata ad peccata ejus, ut Vulgata lectio præ se fert; vel ad significationem et demonstrationem afflictionis quam exterius ostendebat, ut ex versione Septuaginta interpretum et Paraphrasi Chaldaica sumitur, et notavit Vatablus, et antea Chrysost., et alii quos ibi referunt Eugubinus, et Petrus Comit., in Catena. Præterea facit id Psalm. 129: Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio; et 1 Corinth. 6: Empti enim estis pretio magno; et 4 Petr. 1: Sed pretioso sanguine; et 1 Joan. 2: Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Quæ locutiones, licet non expresse infinitatem asserant, indicant tamen quemdam inestimabilem valorem, et sine termino. Secundo tamen præcipue hoc confirmat definitio Clemen. VI, Extravagan. Unigenitus, de Poenit. et remis., ubi expresse dicit, Christum suis meritis et satisfactionibus

acquisivisse infinitum thesaurum hominibus, quo qui usi sunt, Dei amicitiæ participes sunt effecti; et ideo dicit ibidem unam guttam sanguinis Christi fuisse sufficientem ad perfectam redemptionem nostram, propter unionem ad Verbum; quomodo loquitur Nazian., oratione 42, sub finem, ubi maximum miraculum passionis Christi dicit esse, quod exiguæ cruoris gutta orbem universum instaurarunt. Hinc etiam Basilius exponens verba illa Psalm. 48: Frater non redimit, dicit pretium hoc superare omnem valorem; et Ambrosius, præfat. in Psalm. 35: Bonum aurum sanguis Christi, dives ad pretium, profluus ad lavandum omne peccatum. Tertio ab inconvenienti, quia alioqui vix aut nulla ratione salvari potest perfecta justitiæ æqualitas; primo, quia Christus satisfecit pro æterna pœna debita omnibus hominibus; quæ cum quodammodo infinita sit, et alterius rationis ab omni pœna hujus vitæ, non posset illi æquari satisfactio per temporalem pœnam hujus vitæ, nisi aliunde haberet infinitatem. Secundo, vel satisfactio Christi de se valebat ad satisfaciendum juste et æqualiter pro quibuscumque peccatis, quantumvis in multitudine et gravitate in infinitum augeantur, vel non; si hoc secundum dicatur, ergo tantum possent augeri et multiplicari, ut ad satisfaciendum pro illis ad æqualitatem non sufficeret Christus, quod est contra modum loquendi Scripturæ et Patrum. Deinde, unde constaret nobis non ita multiplicari peccata hominum, ut non merito timeremus ne exhauriretur thesaurus meriti et satisfactionis Christi? et ideo merito Clemens VI, dicta Extravagant., ex infinitate intulit, nihil esse quod timeamus. Si vero primum dicatur, ad id requiritur infinitas satisfactionis seu valoris; sicut si esset pecunia tanti valoris, quæ sola sufficeret ad emendum quascumque res, quantumvis in modo et pretio crescerent, illa requireret infinitum valorem; et charitas, quæ immutata manens, potens esset elicere actus intensiores in infinitum, ipsa esset actu infinita.

4. Dices, hujusmodi discursus non semper inferre infinitum, sed vel hoc, vel rem altioris ordinis; dici ergo poterit meritum Christi esse altioris ordinis, et ideo ad hæc omnia valere, tamen in re esse finitum quid. Responde. tur, si intelligatur esse finitum quid in genere entis, concedi posse, quia re vera non est ens physice infinitum ; tamen in æstimatione morali recte concluditur valor infinitus, ut magis in sequenti ratione explicabitur.

« PredošláPokračovať »