Obrázky na stránke
PDF
ePub

videtur potior quam timor; nam spei objectum est bonum, timoris vero malum, ut in secunda parte habitum est. Sed in Christo non fuit virtus spei, ut supra habitum est 2. Ergo etiam in eo non fuit donum timoris.

2. Præterea, dono timoris timet aliquis vel separationem a Deo, quod pertinet ad timorem castum; vel puniri ab ipso, quod pertinet ad timorem servilem; ut Augustin. dicit3 super Canon, Joan. Sed Christus non timuit separari a Deo per peccatum, neque etiam puniri ab eo propter culpam, quia impossibile erat ei peccare, ut infra dicetur. Timor autem non est de impossibili. Ergo in Christo non fuit donum timoris.

3. Præterea, primæ Joan. 4, dicitur quod perfecta charitas foras mittit timorem. Sed in Christo fuit perfectissima charitas, secundum illud Ephes. 3: Supereminentem scientiæ charitatem Christi. Ergo in Christo non fuit donum timoris.

Sed contra est quod dicitur Isa. 11: Replebit eum Spiritus timoris Domini.

Respondeo dicendum, quod, sicut in secunda parte dictum est 5, timor respicit duo objecta, quorum unum est malum terribile, aliud est illud cujus potestate malum potest inferri, sicut aliquis timet regem in quantum habet occidendi potestatem. Non autem timeretur ille qui potest nocere, nisi haberet quamdam eminentiam potestatis, cui de facili resisti non possit; ea enim quæ in promptu habemus repellere, non timemus. Et sic patet, quod aliquis non timeretur, nisi propter suam eminentiam. Sic igitur dicendum est, quod in Christo fuit timor Dei, non quidem secundum quod respicit malum separationis a Deo per culpam, neque etiam secundum quod respicit malum punitionis pro culpa, sed secundum quod respicit ipsam divinam eminentiam; prout, scilicet, anima Christi quodam affectu reverentiæ movebatur in Deum, a Spiritu Sancto acta. Unde Heb. 7 dicitur, quod in omnibus exauditus est pro sua reverentia. Hunc enim affectum reverentiæ ad Deum, Christus, secundum quod homo, præ cæteris habuit pleniorem. Et ideo ei attribuit Scriptura plenitudinem timoris Domini.

Ad primum ergo dicendum, quod habitus

11. 2, q. 40, et 42, art. 1. Art. 4 hujus quæst.

3 Tract. 9, circ. med., tom. 9.

Q. 15, art. 1 et 2.
1. 2, q. 42, art. 1.

1

virtutum, et donorum proprie et per se respiciunt bonum; malum autem ex consequenti. Pertinet enim ad rationem virtutis, ut opus bonum reddat, ut in 2 Eth. dicitur. Et ideo de ratione doni timoris non est illud malum, quod respicit timor, sed eminentia illius boni, scilicet divini, cujus potestate aliquod malum infligi potest. Sed spes, secundum quod virtus est, respicit non solum auctorem boni, sed etiam ipsum bonum, in quantum est non habitum. Et ideo Christo, qui jam habebat persectum beatitudinis bonum, non attribuitur virtus spei, sed donum timoris.

Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de timore, secundum quod respicit objec tum, quod est malum.

Ad tertium dicendum, quod perfecta charitas foras mittit timorem servilem, qui respicit principaliter pænam. Sic autem timor non fuit in Christo.

Hic articulus etiam in disputatione sequenti explicabitur.

DISPUTATIO XX.

In duas sectiones distributa.

DE DONIS SPIRITUS SANCTI ANIME CHRISTI COLLATIS.

Dona Spiritus sancti generali ratione dici possunt omnia bona gratiæ gratum facientis, quomodo virtutes infusæ sunt dona Spiritus Sancti; speciali tamen ac propria significatione sic appellantur quidam habitus, quibus homo bene disponitur, ut sit facile mobilis ad operandum ex peculiari motione Spiritus Sancti. De quibus, an distinguantur a virtutibus, necne, res est controversa inter Theologos, et sub opinione existens; nos vero supponimus cum D. Thoma esse distincta, et hoc sensu de illis disputamus. Ex his vero donis (quæ septem ab Isai. numerantur, cap. 11), quatuor ad intellectum pertinent, scilicet intellectus, sapientia, scientia et consilium; tres ad voluntatem, timor, pietas et fortitudo. De quibus in 1. 2 ex professo disputatur; hic solum attingemus breviter quæ ad Christum pertinent.

SECTIO I.

Utrum dona Spiritus Sancti, intellectum perficientia, fuerint in Christo.

1. Durand., in 3, dist. 34, q. 3, negat do

C. 6, in prin., tom. 1.

[ocr errors]

num consilii manere in beatis quantum ad actum; unde consequens esse videtur, ut etiam in Christo negare illud debeat. Ratio ejus est, quia in beatis non reperitur objectum hujus doni, neque erit dubitatio de ali quo agendo; ergo. De aliis vero tribus donis magis videtur posse dubitari, quia illa dona, prout dantur hominibus viatoribus, dantur ad juvandam vel fulciendam fidem; unde nunc obscuritatem aliquam includunt, vel certe imperfectionem quæ fidem supponat; ergo cum Christus non habuerit fidem, non videtur his donis indiguisse. Et confirmo, nam per scientiam beatam et infusam perfectissime omnia novit; ad quid ergo indiguit aliis donis intellectus, sapientiæ et scientia?

2. Breviter tamen dicendum est, simpliciter et absolute hæc dona fuisse in Christo; quod sub his nominibus sapientiæ, scientiæ, etc., de fide certum est, ex illis verbis, Isai. 11: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ, et intellectus, etc., quem locum de Christo interpretantur omnes Saneti: Cyrill. et Hieron. ibi, quorum testimonia supra tractavi; et Orig., hom. 6 in Num.; Iren., lib. 3 contra hær., c. 40; Athan., lib. de Fid. sua, ex quibus Patribus, adjunctis aliis, Aug. 12 contra Faust., c. 25; Basil., serm. 5 contra Eun., c. 14; Hilar., c. 15 in Matt.; et Ambros., serm. 5 in Psal. 118, colligitur hæc dona ita fuisse in Christo, ut sint communia omnibus justis. Unde fit probabile, hæc dona non solum fuisse ipsam scientiam beatam vel infusam, propter aliquos respectus his vocibus nominatos, sed esse peculiaria dona ab his scientiis distincta, quia alias non possent hæc dona esse ejusdem rationis in Christo, et in nobis. Deinde hæc dona in aliis justis comitantur gratiam gratum facientem, etita distinguuntur a fide, ut amittantur amissa gratia et manente fide, et maneant in patria fide sublata, ut Theologi communiter docent; ergo.

3. Quo modo in Christo fuerint dona Spiritus Sancti intellectus ac scientiæ, et actus corum. Præterea de dono consilii nulla major ratio dubitandi est, quod fuerit in Christo, quam de prudentia infusa, vel acquisita, vel quam de aliis virtutibus moralibus. Ratio enim Durandi, si quid valeret, æque in omnibus procederet, quia hæc omnia versantur aliquo modo in actione, et quodammodo circa eamdem materiam, diverso modo; si ergo in Christo fuit materia prudentiæ, et aliarum virtutum moralium, fuit etiam objectum seu

materia consilii. Modus autem judicandi per modum doni consilii non potuit illi repugnare, quia non requirit dubitationem, sed absolutum judicium de agendis, ex speciali instinctu Spiritus Sancti; hic autem modus, cum perfectissimus sit, multo magis in Christum convenit, quam in alios. Unde Durandus ipse supra, dicta quæst., in solut. ad 1, concedit. Christum, in via habuisse actus hujus doni, quia aliquo modo exercuit vitam activam ; sed in patria negat non habitum, sed actum, quia ibi cessat exercitium vitæ activa. Sed tamen, quamvis cesset exterior usus hujus vitæ, tamen non omnino cessant, vel exerceri ibi non possunt interiores actus circa materiam, vel honestatem virtutum moralium; unde neque omnino cessant actus prudentiæ vel consilii. Ultimo de aliis tribus donis ita explicari breviter potest, non includere imperfectionem Christo aut beatitudini repugnantem: quia imprimis hæc dona nullam includunt obscuritatem, sed eo modo quo sapientia et scientia judicant de divinis mysteriis, quod sint creditu digna, vel Deo consentanea, vel aliquid hujusmodi, certo et evidenter judicant. Intellectus vero, si est ad judicandum, aliquem modum claritatis et evidentiæ habet; vel si tantum est ad perfecte concipiendum, seu apprehendendum superna. turalia mysteria, proprie nec claritatem, nec obscuritatem habet, sed perfectionem quamdam, quæ has conditiones non requirit. Actus vero istorum donorum, quamvis fidelibus justis conferantur in adjumentum fidei, non tamen propter hunc solum finem utiles sunt, sed per se etiam perfectionem afferunt proper se appetibilem, et ad quamcumque abstractivam cognitionem, quæ de Deo habeatur, juvare etiam possunt; in Christo autem non solum fuit cognitio intuitiva supernaturalium mysteriorum fidei, sed etiam abstractiva.

SECTIO II.

Utrum in Christo fuerint dona Spiritus Sancti, pertinentia ad voluntatem, præsertim donum timoris.

1. De his donis dubitari potest, vel propter rationem aliquam omnibus illis communem, vel de aliquo in particulari, propter propriam aliquam difficultatem, ex speciali ejus ratione seu conditione ortam. Priori modo ratio dubitandi esse potest, vel quia modus operandi horum donorum videtur repugnare perfectioni Christi; quando enim homo operatur actus

horum donorum, ab alio potius, scilicet ab Spiritu Sancto, movetur quam a se, ita ut ipse non satis capiat quomodo aut qua ratione moveatur; hic autem modus, licet ex parte moventis, scilicet Spiritus Sancti, sit perfectus, tamen ex parte moti valde imperfectus videtur, et Christo repugnans, qui in omnibus suis actibus se perfecte movebat, perspiciendo qua ratione et propter quid moveretur. Vel secundo potest in hoc dubitari, quia materiæ, circa quas versari solent actus horum donorum, non habent locum in beatitudine. Propter quam rationem Durandus, in 3, dist. 34, q. 3 et 6, quamvis non negat actus horum donorum fuisse in Christo viatore, negat ta men esse in Christo jam ex omni parte beato. Posteriori modo seu in speciali tractari hic solet difficultas de dono timoris, cujus actus ex peculiari sua ratione maxime videtur repugnare Christo; timor enim est fuga mali imminentis, qui propterea solet esse cum animi tristitia et anxietate, teste Aristotele, 2 Rhet., c. 5; et D. Thoma, 2. 2, q. 19, art. 11; sed Christus nullum malum pertinens ad donum timoris potuit hoc modo timere, quia tale malum solum est aut culpæ, aut propter culpam propriam, hoc autem malum in Christo esse non potuit. Propter quam difficultatem Abailardus hæreticus negavit in Christo et beatis hoc donum timoris esse; a qua sententia non multum discrepat Durandus, qui, licet non neget habitum, negat tamen omnes ejus actus in beatis reperiri, cum tamen, si quæ sunt testimonia Scripturæ, quæ de hoc timore beatorum loquantur, potius de actu quam de habitu intelligenda videantur.

2. Dico primo, fuisse in Christo Domino tria Spiritus Sancti dona ad voluntatem spectantia, scilicet, fortitudinem, pietatem, timorem. Hæc conclusio sub his verbis censetur de fide certa, propter testimonium Isaia supra citatum. Sed sciendum est nonnullos Hebræos, et alios, qui eos sequuntur, omittere donum pietatis, et loco illius ponere donum timoris, et loco illorum verborum: Et replebit eum Spiritus timoris Domini, sic legere Odorari faciet eum omnes in timore Domini, id est, Spiritus Sanctus faciet ut Christus facile cognoscat et dijudicet, qui sint timentes Dominum. Ita fere Pagninus, Vatablus, et alii. Verumtamen nulla ratione nobis recedendum est a Vulgata latina editione, nam et septuaginta interpretes ita verterunt, et Vulgata latina editio nobis omnino retinenda est, præsertim in re tam gravi, et ad mys

teria fidei pertinente; et in hebræo eodem modo haberi credimus, nam D. Hieronymus qui veritatem Hebraicam secutus est, ita vertit, et expresse colligit dona Spiritus Sancti in septenario numero fuisse super virgam, et florem, qui de stirpe David surrexit, et significari ait per septem oculos, Apocal. 5, quos esse super lapidem, id est, Christum, dixit Deus per Zach., c. 3, quanquam illius loci litteralis sensus alius fortasse sit, ut ibi erudite tractat Franc. Riberas. De loco vero Isaiæ certa res est, et constans traditio Patrum'. Est ergo certa assertio sub prædictis nominibus, fortitudinis, pietatis, timoris. Et licet a prædictis Patribus fere semper operationes appellentur, sunt tamen operationes supernaturales, quæ habitus proprios requirunt, ut connaturali modo fiant, et ideo hæc dona etiam per habitus infunduntur. Quod de Christo sigificatur in illo verbo Isaia, requievit, ut etiam in superioribus dictum est. Et eamdem vim habet illud Joan. : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem. Nam in quo manet divinus Spiribus, manent ejus dona, quibus habilis semper est, et proxime dispositus, ut a Spiritu Sancto moveatur.

3. Quomodo fuerint in Christo dona al voluntatem pertinentia et actus eorum. Quod vero hæc dona sint distincta a virtutibus, et quod in Christo fuerint ejusdem rationis cum similibus donis, viatoribus justis infusis, est solum probabilius, propter rationem fere supra tractatam. Quæ ita explicatur, nam hæc dona sunt perfectiones simpliciter, et non includunt imperfectionem repugnantem unioni aut beatitudini; ergo. Probatur minor, quia imprimis modus operandi horum donorum, quamvis essentialiter consistat in hoc, quod sit ex peculiari motione et instinctu Spiritus Sancti, non tamen ita requirit ut is, qui movetur, non intelligat et percipiat distincte et clare, a quo, et ad quid, et

Ita Hier., Cyrillus, et Rupertus, Isai. 7, et Zachar. 3; Ambr., Ansel., Beda, D. Thom. et alii, Apo. 5; Hilar., can. 25 in Mathæum; Amb., ser. 5 in Ps. 118, circa illa verba: Statue servo tuo eloquium in timore tuo. Hilar. item et Ambr. in Psal. 27; Aug. præfat. in Psal. 150, et serm. 1 de Annunc.; Athan., 1. de Fide virtutis et Trinit.; Nazian., orat. 43, quæ est in fest. Innocentium, ubi etiam Nicetas de eisdem donis declarat illud Prov. Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem. Idem Hesychius, lib. 1 in Levitic.

propter quid moveatur ; quanquam enim hæc imperfectio in nobis reperiatur, qui per fidem ambulamus, et non satis possumus capere omnes interiores motiones Spiritus Sancti, non est tamen hæc imperfectio de essentia horum donorum; potuit ergo esse in Christo quidquid est perfectionis in modo operandi talium donorum, sine dicta imperfectione. Quod ita confirmatur et declaratur, nam per actum doni movetur homo ab Spiritu Sancto, interdum ad operandum præter ordinarias regulas rationis, tam naturales, quam supernaturales, per quas prudentia acquisita vel infusa regi solet; Christus autem poterat moveri ad operandum hoc modo; hoc ergo satis erat ut operatio ejus pertineret ad donum, quamvis per scientiam beatam vel infusam clare perciperet illam motionem, et principium ac terminum ejus. Neque vero repugnabat animæ Christi sic moveri a supremo principio, scilicet Spiritu Sancto, quia, cum sit creatura illi subjecta, potius hac motione valde perficitur; et non excluditur cooperatio ejus, quia per hanc motionem Spiritus Sancti ita movetur voluntas, ut tamen ipsa consentiat, et libere operetur.

4. Deinde neque ex defectu materiæ caruit Christus actibus horum donorum. Et primo, de dono pietatis nulla videtur esse posse dubitandi ratio (quod miror Durandum non advertisse), quia hoc donum potissimum versatur circa materiam religionis et cultus divini, qui perfectissimus manet in beatis. Secundo de dono fortitudinis est quidem hoc ad intelligendum difficilius, sed non habet majorem difficultatem quam sit in virtute acquisita, vel infusa fortitudinis; quia, ut supra dicebam de dono consilii, hæc dona, et virtutes quibus respondent, in eadem materia versantur; quod ergo in via exercere potuerit Christus actus hujus doni, facillimum est, sicut potuit exercere actum virtutis fortitudinis; in patria vero solum intelligi potest actus per modum simplicis affectus vel gaudii circa honestatem fortitudinis, seu de honeste factis fortiter ex instinctu Spiritus Sancti, et ita quoad hæc dona satisfactum est primæ dubitationi propositæ.

5. De dono timoris.-Ultimo de timore major est difficultas. Sed simpliciter tanquam in re de fide certa fatendum est, timorem Dei esse in Christo et in beatis, juxta illud: Et replebit eum Spiritus timoris Domini, Isai. 11, et illud Psal. 18: Timor Domini sanctus permanet in seculum seculi; unde Bernar.,

Epist. 190, contrarium numerat inter errores Abailardi, quos generatim damnat Innocentius III, in epist. quæ est 194 inter epist. Bernardi, et inter hæreses ponunt Castro, verbo Christus, hæres. 9; Sander., lib. 7 de Visib. monar., hæres. 146. Quæ definitio et veritas de actu, et non tantum de habitu timoris intelligenda est. Primo, quia omnes Patres citati de actu et operatione Spiritus Sancti intelligunt locum Isaiæ. Secundo, quia locus Psalm. 18 de actu etiam intelligitur ab omnibus, præsertim ab Augustino ibi, et tract. 85 in Joann., et tract. 9 in 1 canon. Joan. Constat autem, in hoc esse eamdem rationem de Christo et de aliis beatis. Tertio, quia illa verba Eccl., Tremunt potestates, clare significant actum : sumpta autem videntur ex illis Job. 26: Columnæ cæli contremiscunt, ubi Gregorius ita exponit, lib. 17 Moral., c. 15. Quarto, quia habitus est propter actum, et talis actus non includit imperfectionem, ut jam declarabitur. Igitur, licet non sit certum, actum timoris Dei esse actum doni distincti a virtutibus, potest enim aliquis timor Dei elici a charitate, et aliquis a virtute spei, tamen, quacumque ratione constet actum et materiam timoris Dei habere locum in beatis, facile ex principiis positis, tanquam probabilius concludetur, posse in eisdem esse timorem aliquem, etiam per modum doni. Quis autem sit hic actus timoris in beatis, et quod habeat objectum, et quomodo fiat, variis modis explicatur, qui tractantur late, in 2. 2, q. 19, et a Theolog., in 3, dist. 14, quos brevissime attingam, quantum necessarium fuerit ad explicandum hunc art. 6 D. Thom.

6. Objectio.-Primus modus est D. Thomæ hic dicentis, hunc timorem consistere in quodam affectu reverentiæ ad Deum, propter eminentiam ejus, quem affectum pertinere ad timorem ita D. Thom. explicat; nam timor respicit malum quod ab alio infligi potest; necesse est autem eum, qui potest infligere malum, habere quamdam eminentem potestatem super alium, a quo timetur; et ideo, quamvis interdum nullum timeatur malum ab eo qui eminet potestate, tamen affectus reverentiæ ad aliquem propter eminentiam ejus, timor appellatur. Hanc sententiam docuit idem D. Thomas 2. 2, q. 10, et q. 81, art. 2, ad 4; et Alens., 2 p., q. 118, memb. 3, art. 6, et q. 175, memb. 1; Bonavent., in 3, dist. 34, art. 2, q. 3; Gabr., q. unica, art. 3, dub. 2; et Altisiodoren., lib. 3 Sum., tract. 8, c. de Timore filial., q. 3; et Jansenius, super

c. 1 Prover. ; et videtur hæc expositio consentanea modo loquendi Scripturæ, Luc. 7 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum; ubi timor non videtur significare fugam alicujus mali, sed reverentiam conceptam ad Christum, quoniam videbant eum mira facientem; unde c. 5 dicitur: Repleti sunt timore dicentes, quia vidimus mirabilia hodie; et eodem sensu dicitur, ad Rom. 13: Reddite omnibus debita, cui timorem, etc., ut ibi Chrysost. et Theophyl. intelligunt. Quod si objicias, quia de ratione timoris est ut sit fuga mali, et causæ ipsius mali, solum quatenus potens est illud infligere, respondet hic Cajetanus late, sed ejus sententiam statim explicabo; nam, licet in se probabilis sit, non videtur tamen mihi esse sensus D. Thomæ. Respondetur ergo ex eodem D. Thoma hic, ad 1, et 1. 2, q. 67, art. 4, ad 2, donum timoris non solum respicere malum, sed etiam bonum; imo, inquit D. Thomas (quod valde notandum est), omnem virtutem et omne donum per se respicere bonum, malum autem ex consequenti, et ideo donum timoris non solum posse habere actum circa malum, fugiendo illud, sed etiam circa eminentem potestatem, quæ bonum quoddam est, illi reverentiam exhibendo. Sed in hac responsione illud semper manet difficile, quia juxta illam solam defenditur esse in Christo habitum doni timoris, et aliquem actum ejus, qui non est verus timor, quod facillimum est, nam etiam gaudere quod quis a Deo separari non potest per peccatum, est actus ab eodem habitu elicitus, a quo timor filialis, ut bene Richard., in 3, d. 34, art. 2, q. 4; imo et bonus affectus ad honestatem, qui est in divino timore, potest dici actus illius habitus qui est donum timoris; hæc autem omnia non satis esse videntur, ut dicatur timor esse in Christo, ut a simili sumi potest ex iis quæ supra de poenitentia et de spe dicebamus.

7. Responsio. Actus doni timoris in Christo et beatis, est actus humiliandi se coram Deo. Quocirca, ut hæc sententia melius intelligatur, oportet explicare quis sit hic ac tus reverentiæ ad Deum propter eminentiam ejus. Et primum constat non esse actum solius intellectus; supponit quidem cognitionem seu judicium de divina omnipotentia et majestate; ille autem non est reverentia actus; sed aliquis motus resultans in voluntate. Deinde in voluntate ipsa possumus intelligere per modum reverentiæ ad Deum voluntatem parendi illi ut supremo Domino, vel colendi

illum ut supremum principium, qui actus proprie pertinent ad religionem, vel obedientiam, et si fiant per modum doni, pertinent ad donum pietatis. Possumus præterea intelligere voluntatem quamdam subdendi se Deo, præferendo in omnibus honorem divinum proprio, qui actus videtur proprie ad humili tatem pertinere, atque adeo ad donum timoris, si fiat ex speciali instinctu Spiritus Sancti, nam hoc donum humilitati respondet, ut Augustinus dicit in lib. de Sermone Domini in monte, qui etiam, serm. 1 de Annunciat., timorem superbiæ opponit; et ideo Gregor., ? Moral., cap. 26, alias 28, dicit donum timoris dari contra superbiam. Ex hoc vero affectu intelligi potest sequi in voluntate quidam affectus, qui sit per modum fugæ, quo creatura in conspectu divinæ eminentiæ ita se habeat, ut veluti non audeat ad illam accedere, et omnino caveat usurpare in aliquo excellen tiam ejus, seu quo formidat et fugit investigare vel comprehendere mirabilia ejus; et hic actus videtur vocari a Patribus timor reverentiæ, seu admirationis, ut videre est in Greg., 17 lib. Moral., c. 15, alias 17; et Dionys., c. 13 de Col. Hier., ubi, exponens visionem Isai., c. 6, ubi Seraphim velabant pedes et terga, inquit significari sacram illam ac plenam horroris venerationem, qua sancti celsiorem mysteriorum indaginem perhorre scunt; quod fere eodem modo habet Chrysost., enar. 6 in c. 5 Isai; quo modo Apoc. 16 dicitur beatos cantare: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine; et statim subdit: Quis non timebit te, Domine, et magnificab't nomen tuum? Et hoc modo explicato hoc actu reverentiæ, includit non tantum voluntatem alicujus boni, sed etiam fugam alicujus mali, non quidem imminentis, seu quod formidetur futurum, sed quod secundum se malum est, et repugnans divinæ excellentiæ; et hoc satis est ad rationem et denominationem timoris perfecti, ut jam amplius dicam.

8. Secunda ergo explicatio hujus timoris sumitur ex Augustino, 14 de Civit., c. 6, dicente: Timoris casti nomine ea voluntas significata est, qua nos necesse erit nolle peccare, non sollicitudine necessitatis, sed tranquillitate charitatis. Itaque fuga, quam beatus habet omnis peccati, quatenus a Deo separat, timor castus dici potest, et hunc etiam potuit habere Christus, tum quia, licet ipse peccare non potuerit, tamen natura ejus secundum se capax erat peccati, et ita potuit voluntate sua fugere hoc malum, tanquam possibile simpli

« PredošláPokračovať »