Obrázky na stránke
PDF
ePub

quæ tam ab ipso secundum statum suum, quam ab aliis longe distant; unde concludit in Christo fuisse prophetiam in quantum simul erat comprehensor et viator; et idem plane sentit in solutionibus argumentorum ; et ratio supra facta idem probat, quia, scilicet, prophetia nullam obscuritatem, vel imperfectionem in ipso actu cognitionis requirit. Nec D. Thom., in 2. 2, docet contrarium, sed dicit Christum non fuisse Prophetam ut comprehensorem, sed ut viatorem, quod hic magis explicuit dicens fuisse Prophetam, ut comprehensorem simul et viatorem, quia, licet, dum existebat in via, per ipsammet visionem comprehensoris posset prophetare, tamen illa non habebat rationem prophetiæ, nisi prout existebat in viatore. Illa vero conjunctio ad sensibiles imagines non est de ratione prophetice, nam potius eo perfectior est cognitio prophetica, quo est magis abstracta a sensibus et pure intellectualis, ut D. Thom. docuit in 2. 2, locis citatis; ut vero hic explicaret habuisse locum in Christo etiam illum modum prophetiæ, addit eam responsionem de sensibilibus similitudinibus.

6. Secundo sequitur, hoc donum prophetiæ fuisse in Christo permanenter, ita ut ad nutum voluntatis suæ posset illo uti, in quo inter alia multum reliquos Prophetas superavit. Patet, quia, ut dictum est, fundatum fuit in scientia infusa, vel beata. Notavit hoc Ilieronymus, 3 tom., Epist. 125, ad Damasum, de 3 Quæst. sacræ Scripturæ, in q. 3.

7. Discretio spirituum in Christo. - Tertio sequitur etiam fuisse in Christo illam gratiam, quæ dicitur discretio spirituum, quæ veluti quædam prophetiæ pars est, quia vel signifificat vim cognoscendi et manifestandi interiores cogitationes mentium, vel saltem discernendi et dijudicandi ex instinctu Spiritus Sancti inter motionem boni et mali spiritus, ut Chrysostom., homil. 19, in 1 ad Corinth.; et Anselm., 1 Corinth. 12; et ibi OEcum., D. Thom., et alii. Utroque autem modo potuit Christus per suam scientiam creatam discernere spiritus, ut per se constat, et dicetur in ferius, q. 10 et 11. Et patet ex illo Joan. 3: Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat, quid esset in homine. Et eadem ratione constat, quamcunque aliam gratiam, explicatam in ordine ad cognitionem, quæ obscuritatem non includat, perfectissime in Christum convenire, ut si interpretatio sermonum explicetur, ut sit vis quædam et lux Spiritus Sancti ad penetran

dos veros et intimos Scripturarum sensus, et idem est de dono scientiæ et sapientiæ, si aliquo modo ad cognitionem referantur. De gratia autem fidei statim dicetur.

8. Quo sensu prophetiæ in patria evacua buntur. - Ad fundamentum Abulensis respondetur primo, in illo loco, 1 ad Corinth. 13, prophetiam non significare donum prædicendi futura, sed interpretandi sermones, seu Scripturam sacram, ut patet ex toto contextu cap. 14. Sed esto hoc ita sit, eadem manebit difficultas de hac gratia interpretandi sermones, quæ etiam fuit in Christo. Respondetur ergo utramque gratiam evacuari in patria quantum ad imperfectionem quam includit, et quantum ad necessitatem; quia hæc munera sunt accommodata statui viæ, sicut ibidem dicitur: Sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur; et tamen non propterea negandum est Christum habuisse donum linguarum. Illud vero, quod ibi dicitur, scilicet, nunc ex parte nos prophetare, ve rum quidem est regulariter in hominibus, non est tamen illa imperfectio de ratione prophetiæ. Ad primam confirmationem responsum jam est, negando obscuritatem esse de ratione prophetiæ. Ad secundam confirmationem respondetur, prophetiæ donum dicere cognitionem supernaturalem eorum quæ distant secundum statum cognoscentis, et ideo eamdem cognitionem in statu viæ, in quo Christus secundum conditionem corporis passibilis distabat ab iis quæ divinitus cognoscebat, habuisse rationem prophetiæ, in statu vero patriæ non habere hanc rationem, quia deficit illi imperfectio connotata ex parte subjecti. Ita D. Thom., 2. 2, q. 174, art. 3, in corp., et ad 3. Et hoc potest esse aliud exemplum ad comprobandum id, quod supra dicebamus, scilicet, eumdem habitum, qui secundum se ejusdem rationis est, posse in uno statu recipere unam denominationem quam non recipit in alio, propter imperfectionem connotatam. Ad ultimam respondetur, etiam Christum fuisse plus quam Prophetam, multo altiori modo quam Joannem Baptistam, sed non ideo non fuit etiam Propheta, sicut etiam Joannes Baptista fuit Propheta, licet etiam fuerit plus quam Propheta.

SECTIO II.

Utrum aliæ gratiæ gratis datæ, quæ ad sermonem spectant, fuerint in Christo.

1. Ratio dubii esse potest, quia una ex his gratiis vocatur fides, quae in Christo non fuit.

Alia gratia est donum linguarum, quo Christum nunquam fuisse usum docet D. Thom. hic, art. 7, ad 3, et 2. 2, q. 176, artic. 1, ad 3, quem Durandus sequitur in 3, d. 13, q. 1, ad 2; cum autem hæ gratiæ potissimum consistant in usu, perinde videtur esse negare Christum habuisse hanc gratiam, et negare habuisse usum illius.

2. Omnes gratiæ gratis datæ fuerunt in Christo. Dico tamen primo, Christum Dominum habuisse omnes gratias gratis datas, quæ aliis hominibus communicantur. Ita docet hic D. Thom. et reliqui Theologi, cum Magistro, in 3, d. 13, et id colligunt ex August., epist. 57, circa finem, ubi dicit, sicut in capite omnes sensus, ita in Christo vigere omnem gratiam. Ex quo idem mutuavit et docuit Anselm., in id ad Coloss. 1: Ipse est caput corporis Ecclesiæ. Et ad hunc modum videtur exponere plenitudinem gratiæ Christi Chrysost., hom. 14 in Joan., et clarius hom. 29 in id Joan. 3: Non ad mensuram dat Deus Spiritum Filio. Et potest recte inde concludi, quia ad plenitudinem gratiæ Christi hæc omnia spectant, omnia enim hæc debentur illi humanitati ob gratiam unionis. Pertinuit etiam hoc ad dignitatem seu munera Christi obeunda, est enim ipse quasi universalis dispensator harum gratiarum omnium in Ecclesia sua, ut dicitur ad Ephes. 4; debuit ergo in se habere omnes gratias quas aliis communicat. Deinde fuit universalis ac perfectissimus Doctor, et Evangelii prædicator; hæ autem grati sunt vel necessaria vel certe convenientissima ornamenta in perfecto Doctore requisita, in quo, præter exactam rerum intelligentiam, facultas ad explicanda et clare ac distincte proponenda mysteria, caque suadenda et confirmanda, necessaria est, et ad hune finem ordinantur hæ gratiæ.

3. Sermo scientia et sapientiæ. -Unde secundo probatur conclusio discurrendo breviter per alias quatuor vel quinque gratias, quæ explicandae supersunt. Duæ illarum sunt sermo scientia et sapientiæ, quæ ad sermonem applicatæ, nihil aliud sunt quam facilitas quædam ex speciali Spiritus Sancti auxilio data ad proponendas seu explicandas res fidei, vel delectando, vel persuadendo eas per superiores aut inferiores causas, aut per effectus et similia exempla confirmando et declarando, quæ dona fuisse in Christo perfectissima dubitari non potest, cum imperfectionem nullam includant, et ad perfectionem et statum ejus maxime pertineant, cum fuerit

supremus cœlestis doctrinæ magister. Et ideo de illo dicitur Cant. 5, habere guttur suavissimum, et labia distillantia myrrham primam; et Psal. 44 de illo dicitur: Diffusa est gratia in labiis tuis. Quæ quidem gratia ita in verbis et doctrina ejus maxime relucebat, ut non immerito homines mirarentur, de his quæ procedebant de ore ipsius, Luc. 4; et ideo, Joan. 6, Petrus dixerit : Quo ibimus? Verba vitæ æternæ habes; et cap. 7 eliam ejus hostes dicebant: Nunquam sic locutus est homo.

4. Gratia fidei. Tertia est gratia fidei, quæ interdum solet referri ad operationem, quo modo magis videtur pertinere ad potestatem faciendi miracula, dicitur enim hæc fides miraculorum, quæ, ut dicit assensum obscurum, non fuit in Christo, tamen fuit in illo ex parte intellectus clarus et indubitatus assensus, speciale Dei auxilium non fuisse defuturum suæ humanitati ad omnia miracula quæ faciebat, et de eadem re habebat perfectissimam fiduciam ex parte voluntatis. Unde, Joan. 11, dicebat ad Patrem: Gratias ago tibi quoniam audisti me; ego autem sciebam quia semper me audis; hoc ergo modo fuit in illo hæc gratia. Secundo solet hæc gratia referri ad cognitionem, ut scilicet, significet singularem certitudinem et intelligentiam rerum fidei, quam Spiritus Sanctus præbet Doctori Evangelico, ut possit convenienter docere, et ut hoc modo hæc gratia locum habeat in Christo, subtrahenda est ab obscuritate, ita ut de ratione ejus tantum sit perfectio et firmitas in assensu, sive ille clarus sit, sive obscurus. Tertio vero modo explicatur hæc gratia in ordine ad sermonem seu locutionem, et est facilitas quædam data dono Spiritus Sancti ad proponendas res fidei simpliciter et accommodate, ita ut etiam a rudibus et ignorantibus percipi possint; et in hoc sensu multo facilius constat habuisse Christum hanc gratiam.

[blocks in formation]

intelligunt linguam aliquam, qui illa uti non possunt; hæc ergo potestas sine dubio etiam fuit in Christo, quia scientia linguarum, quam habebat, erat perfectissima, et ipsum organum, et facultas naturalis ad loquendum etiam erant in illo perfecta et expedita. Ex his autem duobus principiis oritur illa potestas. Tertio, pertinet ad hanc gratiam usus ipse diversarum linguarum, et de hoc nihil videtur esse certum; verisimile tamen est, publice et pro concione non fuisse usum hoc dono, quia ex Evangelio hoc non colligitur, sed potius oppositum, tum quia hoc donum omnino novum visum est in prædicatione Apostolorum; tum etiam quia ipse Christus de se dixit: Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel; cum ergo solis Judæis per se ipsum prædicaturus esset, solum ea lingua pro concione usus creditur, qua ipsi tunc utebantur, quæ dicitur fuisse Syriaca; si aliqua autem erat varietas in illis partibus vel civitatibus quas perambulabat, omnibus

ita ut illis uti posset suo arbitrio, in quo alios homines superavit. Ita colligitur ex Theologis et Patribus supra citatis, præsertim exponentibus verba Isaiæ 11: Requiescet super eum Spiritus Domini; et Joan. 1: Super quem videris Spiritum descendentem el manentem; circa quem locum videri potest Orig., hom. 6, in Numer. ; et Gregor., lib. 2 Moral., cap. 28 et 29; et Hieron., epist. 125 ad Damasum, et Ezech. 35. Ratio vero facile reddi potest, tum quia totum hoc personali dignitati Christi, et muneri eximii doctoris debebatur; tum etiam quia ad usum harum gratiarum fere nihil aliud requirebatur præter perfectam scientiam rerum omnium, verborum et signorum, cum perfecta et expedita facultate utendi organo vocis et linguæ ; utrumque autem horum fuit in Christo perfectissi mum.

ARTICULUS IX.

se accommodabat Christus, ita ut posset in- Utrum in Christo fuerit plenitudo gratiæ '. telligi, hoc enim erat necessarium. Et ita est intelligenda sententia D. Thomæ hic, art. 7, ad 3, et 2. 2, q. 176, art. 1, ad 1, quam sequitur Durand., in 3, dist. 13, q. 1, ad 1. In privatis autem colloquiis fortasse interdum sese obtulit opportunitas utendi variis linguis, ut cum peregrinatus est in Ægyptum, vel cum ad Gentiles loquebatur, vel si fortasse scripsit epistolam ad aliquem alienæ linguæ, ut de Abgaro fertur.

6. Interpretatio sermonum.-Hinc constat quid dicendum sit de quinta gratia, scilicet, interpretatione sermonum, ad sermonem relata; hoc enim modo vel est intelligentia variarum linguarum, de qua dictum est, vel est singulare Spiritus Sancti auxilium, vel ad condendam divinam Scripturam, vel ad reconditos ejus sensus explicandos, vel etiam ad transferendum ab una lingua in aliam, nihil omnino a vero sensu discrepando; et hoc donum quoad facultatem et potestatem, non est dubium quin in Christo fuerit, tum propter scientiæ plenitudinem et voluntatis rectitudinem, quæ ad malum vel falsum inclinari non poterat; tum etiam quia in operibus et actionibus suis ab Spiritu Sancto regebatur, unde omnia verba ejus verba sacra sunt; an vero usus fuerit hac gratia aliquid scribendo, dicetur fortasse infra, quæst. 42.

7. Omnes hæ gratiæ fuerunt in Christo permanenter.-Dico secundo, has gratias fuisse in Christo permanenter et per modum habitus,

1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non fuerit in Christo gratiæ plenitudo. A gratia enim derivantur virtutes, ut in secunda parte dictum est 2. Sed in Christo non fuerunt omnes virtutes; non enim fuit in eo fides neque spes, ut ostensum est; ergo in Christo non fuit gratia plenitudo.

2. Præterea, sicut patet ex his quæ in secunda parte dicta sunt 3, gratia dividitur in operantem et cooperantem: operans autem gra tia dicitur, per quam justificatur impius. Quod quidem non habuit locum in Christo, qui nvaquam subjacuit alicui peccato; ergo in Christo non fuit plenitudo gratiæ.

3. Præterea, Jacob. 1, dicitur: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Sed quod descendit, habetur particulariter et non plene. Ergo nulla creatura, nec etiam anima Christi potest habere plenitudinem donorum gratiæ.

Sed contra est quod dicitur Joan. ▲ : Vidimus eum plenum gratiæ et veritatis.

Respondeo dicendum, quod plene dicitur haberi, quod perfecte et totaliter habetur. Totalis autem perfectio potest attendi dupliciter:

1 Infr. art. 10 et 12, c., et 3, dist. 13, q. 1, art. 2, q. 1, et d. 15, q. 1, art. 2. Et opusc. 2, c. 213, et opusc. 60, c. 3, col. 9.

2 1. 2, q. 110, art. 4, ad 1. 31. 2, q. 111, art. 2.

uno modo quantum ad quantitatem ejus intensivam, puta, si dicam aliquem plene habere albedinem, si habet eam, quantumcumque nata est haberi. Alio modo secundum virtutem, puta, si aliquis dicatur plene habere ritam, quia habet eam secundum omnes effectus vel opera vitæ, et sic habet plene vitam homo, 'non autem brutum animal, vel planta. Utroque autem modo Christus habuit gratiæ plenitudinem. Primo quidem, quia habuit eam in summo, secundum perfectissimum modum quo haberi potest. Et hoc quidem apparet primo ex propinquitate animæ Christi ad causam gratiæ; dictum est enim quod quanto aliquod receptivum propinquius est causæ influenti, tanto abundantius recipit. Et ideo anima Christi, quæ propinquius conjungitur Deo inter omnes creaturas rationales, maximam recipit influentiam gratiæ ejus. Secundo, ex comparatione ejus ad effectum. Sic enim recipiebat anima Christi gratiam, ut ex ea quodammodo transfunderetur in alios. Et ideo oportuit quod haberet maximam gratiam, sicut ignis, qui est causa caloris in omnibus calidis, est maxime calidus. Similiter etiam quantum ad virtutem gratiæ plene habuit gratiam, quia habuit eam ad omnes operationes vel effectus gratiæ. Et hoc ideo, quia conferebatur ei gratia tanquam cuidam universali principio in genere habentium gratiam. Virtus autem primi principii alicujus generis universaliter se extendit ad omnes effectus illius generis; sicut sol, qui est universalis causa generationis (ut Dionys. dicit, 4 c. de Divin. nom.), ejus virtus se extendit ad omnia quæ sub generatione cadunt. Et sic secunda plenitudo gratiæ attenditur in Christo, in quantum se extendit ejus gratia ad omnes grotiæ effectus, qui sunt virtutes, et dona, et alia hujusmodi.

Ad primum ergo dicendum, quod fides et spes nominant effectus gratia in quodam defectu, qui est ex parte recipientis gratiam, in quantum, scilicet, fides est de non visis, et spes de non habitis. Unde non oportet quod in Christo, qui est auctor gratiæ, fuerint defectus quos important fides et spes; sed quicquid est perfectionis in fide et spe, in Christo est multo perfectius. Sicut in igne non sunt omnes modi caloris defectivi ex defectu subjecti, sed quicquid pertinet ad perfectionem caloris.

Ad secundum dicendum, quod ad gratiam operantem per se pertinet facere justum; sed quod justum faciat ex impio, hoc accidit ei ex

Art. 1 hujus quæst.

[merged small][ocr errors][merged small]

1. Titulus articuli sufficienter a D. Thom. explicatur; cavendus tamen est Cajetanus, qui, in hoc articulo et sequentibus, conatur accommodare D. Thomam ad suam sententiam, de tali plenitudine et intensione gratiæ Christi, ut etiam de potentia absoluta non potuerit esse major, quod quam sit a D. Thoma alienum constabit ex sequentibus. Nunc supponatur D. Thomam loqui de plenitudine gratiæ simpliciter, tam in perfectione intensiva quam extensiva, in ordine tamen ad potentiam Dei ordinariam, non absolutam.

2. Hoc supposito, affirmat D. Thom. in Christo fuisse plenitudinem gratiæ simpliciter, quam assertionem tam perspicue declarat et confirmat, ut nihil hoc loco addere oporteat. De solutione ad primum multa in superioribus dicta sunt. In solutione ad secundum notetur primo quod D. Thomas ait, animam Christi fuisse justificatam per gratiam operantem; gratia enim operans apud D. Thomam significare potest vel motionem et auxilium Dei, quo primo movetur homo ut se disponat ad justificationem, vel infusionem ipsius gratiæ habitualis, per quam justificatur. Et hoc posteriori sensu hic loquitur D. Thomas, nam argumentum, cui respondet, de gratia habituali procedebat. De priori vero sensu, seu quomodo anima Christi fuerit justificata per propriam dispositionem, tractat infra, q. 34, et nonnihil dicemus q. 19, agentes de merito Christi. Notetur secundo quod D. Thom. ait, animam Christi ita fuisse justificatam per gratiam habitualem, ut nec fuerit antea peccatrix, neque non justa, et de priori quidem parte nihil est quod dicamus; posterior vero intelligenda videtur de priori tempore seu duratione, nam secundum naturæ ordinem necessario videtur dicendum fuisse factam justam ex non justa, quia in omni mutatione vel productione necesse est terminum a quo, natura antecedere terminum

ad quem, et ita loqui solemus de Angelis et de homine in sua creatione justificatis. Addi vero hic potest, quoniam sermo præsens est de justificatione per gratiam habitualem, animam Christi non fuisse per illam gratiam factam justam ex non justa, quia ordine naturæ in illa anima jam præcesserat altior gratia, per quam erat sanctificata, ut supra dictum est, in quo superavit anima Christi Angelos et Adam; unde terminus a quo hujus justificationis animæ Christi non fuit carentia sanctitatis simpliciter, sed creata, et hanc solam verum est ordine naturæ antecessisse.

3. Objectio.- Responsio. In solutione ad tertium, ait D. Thomas plenitudinem gratiæ attribui animæ Christi secundum capacitatem creaturæ; quod videtur difficile, quia vel loquitur de capacitate naturali, et hoc non, quia nulla est respectu gratiæ; vel de obedientiali, et hæc non potest impleri, quia in infinitum progredi potest. Respondetur sermonem esse de capacitate obedientiali, et de plenitudine ejus secundum potentiam ordinariam, non absolutam, ut in titulo explicatum est; accommodanda vero est hæc doctrina intentioni argumenti; procedebat enim argumentum de donis gratiæ secundum se, id est (ut bene Cajetanus notavit), non ut sunt qualitates creatæ, sed absolute ut sunt formales quædam perfectiones, ut sunt charitas, sapientia, etc. In his vero donis sic abstracte consideratis duplex plenitudo intelligi potest alia vocari potest per essentiam, et hujus non est capax creatura, sed solus Deus; et ideo ait D. Thom. non tribui hanc plenitudinem per comparationem ad plenitudinem infinitam bonitatis divinæ; alia vero dici potest accidentalis, accommodata perfectioni creaturæ juxta capacitatem suam, et de hac plenitudine explicatur plenitudo gratiæ Christi in sensu jam dicto.

ARTICULUS X.

Utrum plenitudo gratiæ sit propria Christi.

4. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod plenitudo gratiæ non sit propria Christi. Quod enim est proprium alicujus, sibi soli convenit. Sed esse plenum gratia, quibusdam aliis attribuitur; dicitur enim, Luc. 1, Beata Virgini Are, gratia plena; dicitur etiam Actor. 6: Stephanus, plenus gratia et fortitudine.

13, d. 3, q. 1, art. 2, q. 2.

Ergo plenitudo gratiæ non est propria Christo.

2. Præterea, illud, quod potest communicari aliis per Christum, non videtur esse proprium Christo. Sed plenitudo gratiæ potest communicari per Christum aliis; dicit enim Apostolus, Ephes. 3: Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Ergo plenitudo gratia non est propria Christo.

3. Præterea, status viæ proportionari ridetur statui patriæ. Sed in statu patriæ erit quædam plenitudo, quia in illa cœlesti patria, ubi plenitudo est omnis boni, licet quædam data sint excellenter, nihil tamen possidelur singulariter, ut patet per Gregorium, in hom. de centum ocibus. Ergo in statu vie habetur gratiæ plenitudo a singulis hominibus; et ita plenitudo gratiæ non est propria Christi.

1

Sed contra est quod plenitudo gratiæ attri buitur Christo, in quantum est Unigenitus a Patre, secundum illud Joan. 1: Vidimus eum quasi Unigenitum a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Sed esse Unigenitum a Patre, est proprium Christo. Ergo et sibi proprium est esse plenum gratiæ et veritatis.

Respondeo dicendum, quod plenitudo gratiæ potest attendi dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius gratiæ; alio modo ex parte habentis gratiam. Ex parte quidem ipsius gratiæ dicitur esse plenitudo gratiæ, ex eo quod aliquis pertingit ad summum gratia, et quantum ad essentiam, et quantum ad virtutem, quia scilicet, habet gratiam, et in maxima excellentia qua potest haberi, et in maxima extensione ad omnes gratiæ effectus; et talis gratiæ plenitudo est propria Christo. Ex parte vero subjecti gratiam habentis, esse dicitur gratiæ plenitudo, quando quis habet plene gratiam secundum suam conditionem, sive secundum intensionem, prout in eo est intensa gratia usque ad terminum præfixum ei a Deo, secundum illud Ephes. 4: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; sive etiam secundum virtutem, in quantum, scilicet, habet facultatem gratiæ ad omnia quæ pertinent ad suum officium sive statum, sicut Apostolus dicebat Ephes. 3: Mihi omnium Sanctorum minimo data est gratia hæc illuminare omnes, etc. Et talis gratia plenitudo non est propria Christo, sed communicatur aliis per Christum.

Ad primum ergo dicendum, quod B. Virgo 1 Hom. 34 in Evang.

« PredošláPokračovať »