Obrázky na stránke
PDF
ePub

dicta est plena gratia, non ex parte ipsius gratiæ, quia non habuit gratiam in summa excellentia qua potest haberi, nec ad omnes effectus gratiæ, sed dicitur fuisse plena gratia per comparationem ad ipsam; quia, scilicet, habebat gratiam sufficientem ad statum illum ad quem erat electa a Deo, ut esset, scilicet, mater Unigeniti ejus. Et similiter Stephanus dicitur plenus gratia, quia habebat gratiam sufficientem ad hoc, quod esset idoneus minister et testis Dei, ad quod erat electus. Et idem dicendum est de aliis. Harum tamen plenitudinum una est plenior altera, secundum quod aliquis est divinitus præordinatus ad altiorem vel in feriorem statum.

Ad secundum dicendum, quod Apostolus ibi loquitur de illa plenitudine gratiæ, quæ accipitur ex parte subjecti, in comparatione ad id ad quod homo est divinitus præordinatus. Quod quidem est vel aliquid commune, ad quod præordinantur omnes Sancti; vel aliquid speciale, quod pertinet ad excellentiam aliquorum. Et secundum hoc quædam plenitudo gratiæ est omnibus Sanctis communis, ut, scilicet, habeant gratiam sufficientem ad merendum vitam æternam, quæ in plena Dei fruitione consistit ; et hanc plenitudinem optat Apostolus fidelibus quibus scribit.

Ad tertium dicendum, quod illa dona, quæ sunt communia in patria, scilicet, visio, comprehensio, fruitio, et alia hujusmodi, habent quædam dona sibi correspondentia in statu riæ, quæ etiam sunt communia omnibus Sanctis. Sunt tamen quædam prærogative Sanctorum in patria et in via, quæ non habentur ab

omnibus.

COMMENTARIUS.

1. Proprium uno modo distingui potest ab extraneo vel adventitio, et hoc modo sensus quæstionis esset, an gratia conveniat Christo ex se, seu ex propriis; et hoc sensu non tractatur hic a D. Thoma, sed infra, art. 13, et a nobis sæpe jam dictum est; alio ergo modo proprium distinguitur contra commune, et hoc modo hic quæritur an plenitudo gratiæ conveniat Christo et non aliis.

2. Responsio D. Thom. est, plenitudinem simpliciter, tam intensivam quam extensivam, esse propriam Christi, qui gratiam habuit cum maxima excellentia et virtute, quæ convenire potest ipsi gratiæ secundum se; plenitudinem autem secundum quid seu ex parte subjecti aliis communicari. Quæ poste

rior pars per se clara est, et satis a D. Thom. tractatur. Prior vero intelligenda est secundum potentiam Dei ordinariam, juxta dicta in principio articuli præcedentis, et sic non habet difficultatem.

3. Solutiones argumentorum nulla expositione indigent. Sed præsertim observatione digna est solutio ad primum, propter ea quæ in sequenti tomo de plenitudine gratiæ Beatissimæ Virginis explicabuntur.

ARTICULUS XI.

Utrum Christi gratia sit infinita 1.

1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod gratia Christi sit infinita. Omne enim immensum est infinitum. Sed gratia Christi est immensa; dicitur enim Joan. 3: Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum Filio, scilicet, Christo. Ergo gratia Christi est infinita.

2. Præterea, effectus infinitus demonstrat virtutem infinitam, quæ non potest fundari nisi in essentia infinita. Sed effectus gratiæ Christi est infinitus; extendit enim se ad salutem totius humani generis; ipse enim est propitiatio pro peccatis nostris et totius mundi, ut dicitur primæ Joan. 2; ergo gratia Christi est infinita.

3. Præterea, omne finitum per additionem finiti potest pervenire ad quantitatem cujuscumque finiti. Si igitur gratia Christi esset finita, posset alterius hominis gratia tantum crescere, quod perveniret ad æqualitatem gratiæ Christi, contra quod dicitur Job. 28: Non adæquabitur ei aurum vel vitrum; secundum quod Gregorius ibi exponit. Ergo gratia Christi est infinita.

Sed contra est, quod gratia est quiddam creatum in anima. Sed omne creatum est finitum, secundum illud Sapient. 11: Omnia in numero, et pondere, et mensura, disposuisti. Ergo gratia Christi non est infinita.

Respondeo dicendum, quod, sicut ex supra dictis patet 2, in Christo potest duplex gratia considerari. Una quidem est gratia unionis, quæ, sicut supra dictum est 3, est ipsum uniri personaliter Filio Dei, quod est gratis

1 3, d. 13, q. 1, art. 2, q. 2, et d. 14, art. 1, q. 1, corp.; et Verit., q. 29, art. 3; et opus. 2, cap. 221, et op. 60, c. 3, col. 9, et Joan. 3, lect. 6, col. 2 et 3.

2 Q. 2, art. 10. 3 Q. 6, art. 6.

concessum humanæ nature; et hanc gratiam constat esse infinitam, secundum quod ipsa persona Verbi est infinita. Alia vero est gratia habitualis, quæ quidem potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum quod est quoddam ens. Et sic necesse est quod sit ens finitum; est enim in anima Christi sicut in subjecto; anima autem Christi est creatura quædam habens capacitatem finitam; unde esse gratiæ, cum non excedat suum subjectum, non potest esse infinitum. Alio modo potest considerari secundum propriam rationem gratiæ. Et sic gratia Christi potest dici infinita, eo quod non limitatur; quia, scilicet, habet quicquid potest pertinere ad rationem gratiæ; et non datur ei secundum aliquam certam mensuram id quod ad rationem gratiæ pertinet; eo quod secundum propositum Dei, cujus est gratiam mensurare, gratia confertur anima Christi, sicut cuidam universali principio gratificationis in humana natura, secundum illud Ephes. 1 Gratificarit nos in dilecto Filio suo. Sicut si dicamus lucem solis esse infinitam, non quidem secundum suum esse, sed secundum rationem lucis, quia habet quicquid ad rationem lucis pertinere potest.

Ad primum ergo dicendum, quod id, quod dicitur: Pater non ad mensuram dat Spiritum Filio, uno modo exponitur de dono, quo Deus Pater ab æterno dedit Filio, scilicet, dirinam naturam, quæ est donum infinitum. Unde quædam glossa dicit ibidem: Ut tantus sit Filius, quantus et Pater. Alio modo potest referri ad donum quod datum est humanæ naturæ, ut uniatur divinæ personæ; quod etiam est donum infinitum. Unde glossa dicit ibidem: Sicut Pater plenum et perfectum genuit Verbum, sic et plenum et perfectum est unitum humanæ naturæ. Tertio modo potest referri ad gratiam habitualem, in quantum gratia Christi se extendit ad omnia, quæ sunt gratiæ. Unde Augustinus, hoc exponens, dicit: Mensura divina, divisio quædam donorum est; alii enim datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ; sed Christus, qui dat, non ad mensuram accepit.

Ad secundum dicendum, quod gratia Christi habet infinitum effectum, tum propter infinitatem prædictam gratiæ, tum propter unitatem divinæ personæ, cui anima Christi unita est.

Ad tertium dicendum, quod minus per augmentum potest pervenire ad quantitatem majoris, in his quæ habent quantitatem unius rationis; sed gratia alterius hominis comparatur

ad gratiam Christi sicut cirtus particularis ad universalem. Unde, sicut virtus ignis, quantumcumque crescat, non potest adæquare virtutem solis, ita gratia alterius hominis, quantumcunque crescat, non potest adæquare gratiam Christi.

COMMENTARIUS.

1. Titulus articuli.-Hic titulus, si materiam de qua agimus spectemus, de habituali gratia sine dubio intelligendus est. Divus autem Thomas in corpore articuli, ad quamdam doctrinæ amplificationem de gratia etiam unionis sermonem facit. Unde tribus assertionibus respondet.

2. Prima est, gratiam unionis esse infini tam, quatenus ipsa persona Verbi infinita est. Videantur supra dicta, q. 2, art. 12, nihil enim addendum occurrit. Secunda assertio est : Gratia habitualis Christi, prout est quoddam ens, est finita simpliciter. Probatur, quia est in anima Christi, quæ, cum sit creatura, solum est capax finitæ perfectionis. Hæc vero assertio ambiguum habet sensum; potest enim gratia dici simpliciter finita, ut est quoddam ens, primo, quia habet finitam essentiam, quo modo quantitas etiam infinita, ut est quoddam ens, posset dici finita simpliciter. Et videtur certe D. Thomas hoc tantum sensu locutus, quia ratio ejus nihil aliud probare videtur. Secundo vero modo potest dici gratia finita, ut est quoddam ens, quia, ut est quædam qualitas, habet finitam essentiam, et finitos gradus intensionis, et hoc sensu est etiam vera conclusio, ut infra dicetur; difficile tamen est illam convincere ratione D. Thomæ, quia capacitas animæ ad recipiendam intensionem gratiæ videtur esse infinita, cum possit intensiorem gratiam in infinitum suscipere. Dicendum tamen est D. Thomam vocasse hanc capacitatem simpliciter finitam, quia non potest recipere perfectionem actu infinitam quacumque ratione; hoc vero non amplius probavit hoc loco, quia supponit generatim tractatum et probatum 1 p., q. 7.

3. Tertia assertio est, gratiam Christi secundum propriam rationem gratiæ esse infinitam. Quam ita explicat D. Thomas, ut plane doceat non esse sermonem de infinito simpliciter, sed secundum quid; comparat enim hanc gratiam cum luce solis, quam dicit posse vocari infinitam non in esse suo, sed quia habet quidquid ad rationem lucis pertinere po

test; sed hæc longiori indigent expositione, quam trademus sequenti disputatione.

4. In solutione ad primum, tractat D. Thomas locum illum Joan. 3: Deus non ad mensuram dat Spiritum Filio; ita enim D. Thom. citat, et in hoc fundat argumentum, cum tamen in textu non habeatur illa particula, Filio, unde quasi per paraphrasim vel expositionem illam addidisse videtur, tum quia in toto contextu est sermo de Filio seu Christo; tum etiam quia Patres omnes antiqui ita exponunt, Patrem, scilicet, sine mensura dedisse Spiritum Filio, ut August., tract. 14 in Joan., qui hoc probat ex verbis sequentibus; statim enim subjungitur: Pater enim diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Idem Cyril., lib. 2 in Joan., cap. 72; qui intelligunt hoc esse dictum de Filio secundum divinitatem, quia substantialiter Spiritum possidet, ut ait Cyrillus, vel quia ei datum est per æternam generationem, ut sit tantus quantus Pater; Gregor. etiam Nazian., orat. 36, num. 49, de Filio secundum divinitatem hoc intelligens, multo aliter interpretatur, dicens ideo Patrem non dare Spiritum ad mensuram Filio, quia omnino non dat, eo, scilicet, modo quo illum dat hominibus, ut sanctificet eos per adoptionem et liberalem donationem; Filius enim non indiget hujusmodi adoptione, cum sit filius naturalis, quam expositionem etiam Theophyl. tetigit; Chrysostom. vero, super Joan., quem Theophylac., Euthy., et alii sequuntur, eumdem locum de Filio intelligentes, de Christo ut homine illum interpretantur, cui dicitur dari Spiritus sine mensura, vel ratione grafiæ unionis, quæ suo modo est infinita, ut Cyrillus indicat, lib. 2 in Joan., cap. 3, et ad eumdem sensum possunt accommodari alia verba ex eodem citata; vel ratione donorum gratiæ, quæ aliis dantur sub certa mensura, juxta illud: Unicuique datur gratia, secundum mensuram donationis Christi, et illud: Divisiones gratiarum sunt; at vero Christo data est omnis virtus, et operatio gratiæ, cum omni plenitudine et perfectione, et hunc sensum magis indicat Chrysostomus, et Græci, nec dissentit Augustinus. Itaque antiqui Patres omnes intelligunt hoc testimonium de Christo, Filio Dei, cui Pater dedit Spiritum sine mensura. At vero recentiores expositores, quia Evangelista non addidit expresse illam particulam, Filio, non putant de illo esse dictum, datum esse ei Spiritum sine mensura, sed simpliciter dictum esse, Deum non dare Spiritum ad mensuram, vel, ut his

verbis solum significatum sit, Deum non habere definitam mensuram communicandi gratiam suam, sed aliis majorem, aliis minorem, arbitrio suo communicare, vel certe, ut illis verbis significetur Deum dedisse mundo et hominibus donum sine niensura, quando Filium suum misit, qui verba Dei loqueretur hominibus.

5. Sed mihi multo magis probatur Patrum expositio, multoque magis videtur textui consentaneum, ut de Christo verba illa intelligantur; in illis enim redditur ratio ejus, quod immediate præcesserat, ut patet ex illa particula enim; sic enim habetur in textu: Quem misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum; ut sensus sit, ideo Christum semper verba Dei loqui, neque aliud verbum posse ab ore ejus audiri, quia Deus non ad mensuram dat Spiritum, certe non alteri, nisi ei qui verba Dei loquitur, alias ratio non quadraret, quod etiam sequentia verba manifestant: Pater diligit Filium, etc., ut Augustinus etiam notavit. Placet autem esse sermonem de Christo homine, nam de illo loquitur Joan. Baptista, in illis verbis: Et ille est qui verba Dei loquitur, quia illi datus est Spiritus sine mensura; quod ideo dictum censeo, quia ita est homo, ut sit etiam Deus, unde fit ut carere non possit omni perfectione, et ideo necesse sit eum verba Dei loqui.

6. Tertium argumentum. Gratia Christi non est diversæ speciei a gratia puri hominis.

Tertium argumentum (omisso secundo, de quo in superioribus multa dicta sunt) est, quia si gratia Christi est finita, gratia puri hominis crescendo posset ad illius quantitatem et æqualitatem pervenire. Responsio est id non sequi, quia habent quantitates diversarum rationum; gratia enim Christi est veluti universalis virtus, in homine autem puro est solum particularis gratia. Quam solutionem fuse explicat Cajetanus. Sed breviter jam supra dixi, gratiam Christi in nulla physica perfectione sibi inhærente esse diversæ speciei a gratia aliorum hominum, unde, loquendo de quantitate physica, non potest habere quantitatem diversæ rationis, quia hæc quantitas in qualitate nihil aliud est quam intensio vel perfectio ejus; at vero secundum morales quosdam respectus, verum est gratiam Christi habere perfectionem et quantitatem alterius rationis, ut sequenti disputatione amplius explicabimus.

7. Objectio.-Solutio.-Non implicat in pura creatura dari gratiam habitualem æque inten

sam, ac fuit in Christo.-Dices: ergo non satis dissolvit argumentum D. Th., nam licet verum sit gratiam puri hominis non posse pervenire ad eam dignitatem, quam in esse gratiæ habere dicitur gratia Christi per conjunctionem. ad gratiam unionis, videtur tamen argumentum probare, quod pervenire possit ad æqualem perfectionem in intensione, et gradibus qualitatis, quia hæc quantitas in utraque gratia ejusdem rationis est. Respondetur argumentum concludere, non implicare contradictionem, ut possit dari gratia in puro homine, tam intensa in gradibus qualitatis, quam est gratia Christi; nihilominus tamen certum est fieri non posse secundum legem Dei ordinariam, ut aliquis crescendo in gratia perveniat ad intensionem gratiæ Christi, quia facultas, auxilia et periodus viæ, et alia necessaria ad augmentum gratiæ, ita sunt concessa et commensurata hominibus et Angelis, ut nullus possit, neque unquam potuerit tam excelsum terminum gratiæ attingere. Quia vero hæc excellentia concessa est Christo propter unionem ad Verbum, et quia est universale principium gratiæ, ideo D. Thom. rationem hanc, ut primariam, et aliarum fundamentum tetigit, quam hoc loco amplius non explicuit, quia sequenti articulo ostensurus erat, mensuram gratiæ ex ordine divinæ sapientiæ sumendam esse. Sed de hoc argumento et de errore Begardorum et Beguinarum, qui in eo tangitur, in 2. 2, q. 24, ex professo disputatur.

ARTICULUS XII.

Utrum gratia Christi potuerit augeri 1.

1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod gratia Christi potuerit augeri. Omni enim finito pot st fieri additio. Sed gratia Christi fuit finita, ut dictum est 2. Ergo potuit augeri.

2. Præterea, augmentum gratiæ fit per virtutem divinam, secundum illud, 2 ad Cor. 9: Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Sed virtus divina, cum sit infinita, nullo termino coarctatur. Ergo videtur quod gratia Christi potuerit esse major.

1 1, d. 35, q. 5, art. 1, q. 4, et d. 17, q. 2, art. 4, ad 3, et 3, d. 13, q. 1, art. 2, q. 3, et d. 18, art. 5, corp. Et Isai. 1, lect. 2, prin.

2 Art. præc.

3. Præterea, Luc. 2, dicitur quod puer Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia, apud Deum et homines. Ergo gratia Christi potuit augeri.

Sed contra est quod dicitur Joan. A: Vidi mus eum quasi Unigenitum a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Sed nihil potest esse aut intelligi majus quam quod aliquis sit Unigenitus a Patre; ergo etiam non potest esse vel iatelligi major gratia, quam illa, qua Christus fuit plenus.

Respondeo dicendum, quod aliquam formam non posse augeri, contingit dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius subjecti; alio modo, ez parte ipsius formæ. Ex parte quidem suljeti, quando subjectum attingit ad ultimum gradum in participatione illius formæ secundum suum modum; sicut si dicatur, quod aer non potest crescere in caliditate, quando pertingit ad ultimum gradum caloris, qui potest salvari in natura aeris, licet possit esse major calor in re rum natura, qui est calor ignis. Ex parte autem formæ excluditur possibilitas augmenti, quando aliquod subjectum attingit ad ultiman perfectionem, quam potest talis forma halere in natura; sicut si dicamus quod calor ignis non potest augeri, quia non potest esse perfectior gradus caloris, quam ille ad quem pertiagit ignis. Sicut autem aliarum formarum est ex divina sapientia determinata propria mensura, ita et gratiæ; secundum illud Sapient. 11: Omnia in numero, et pondere, et mensura disposuisti. Mensura autem unicuique forme præfigitur per comparationem ad suum finem, sicut non est major gravitas quam gravitas terræ, quia non potest esse inferior locus loco terræ. Finis autem gratiæ est unio creature rationalis ad Deum; non potest autem esse nec intelligi major unio creaturæ rationalis ad Deum, quam quæ est in persona; et ideo gratia Christi pertingit ad summam mensuram gra tiæ. Sic igitur manifestum est, quod gratia Christi non potest augeri ex parte ipsius gra tiæ. Sed nec etiam ex parte subjecti, quia Christus, secundum quod homo, a primo instanti sue conceptionis fuit verus et plenus comprehensor. Unde in eo non potuit esse gratiæ augmentum, sicut nec in aliis beatis, quorum gra tia augeri non potest, eo quod sunt in termino. Hominum vero, qui sunt pure viatores, gratic potest augeri, et ex parte formæ, quia non altingunt summum gratiæ gradum; et ex parte subjecti, quia nondum pervenerunt ad termi

num.

Ad primum ergo dicendum, quod si loqua

mur de quantitatibus mathematicis, cuilibet finitæ quantitati potest fieri additio; quia ex parte quantitatis finitæ non est aliquid quod repugnet additioni. Si vero loquamur de quantilate naturali, sic potest esse repugnantia ex parte formæ, cui delelur determinata quantitas, sicut et alia accidentia determinata. Unde PhiJosophus dicit in secundo de Anima', quod omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Et inde est quod quantitati totius cœli non potest fieri additio. Multo igitur magis in ipsis formis consideratur aliquis terminus, ultra quem non progrediuntur. Et propter hoc non oportet quod gratiæ Christi possit fieri additio, quamvis sit finita secundum sui essentiam.

Ad secundum dicendum, quod virtus divina, licet possit facere aliquid majus et melius quam sit habitualis gratia Christi, non tamen posset facere quod ordinaretur ad aliquid majus, quam sit unio personalis ad Filium Unigenitum a Patre. Cui unioni sufficienter correspondet talis mensura gratiæ, secundum definitionem divine sapientiæ.

Ad tertium dicendum, quod in sapientia et gratia aliquis potest proficere dupliciter. Uno modo, secundum ipsos habitus sapientiæ et gratiæ augmentatos; et sic Christus in eis non proficiebat. Alio modo, secundum effectus, in quantum, scilicet, aliquis sapientiora et virtuosiora opera facit. Et sic Christus proficiebat sapientia et gratia, sicut et ætate; quia secundum processum ætatis perfectiora opera faciebat, ut se verum hominem demonstraret, et in his quæ sunt ad Deum, et in his quæ sunt ad homines.

COMMENTARIUS.

1. Titulus articuli. —Titulus hujus articuli intelligendus est de potentia ordinaria, seu stante ordine a divina sapientia præfixo, ut ex corpore articuli non obscure colligitur.

2. Respondet igitur in dicto sensu, gratiam neque ex parte sua, neque ex parte suscipientis augeri posse. Ratio prioris partis est, quia illa gratia in Christo fuit ad unionem ordinata; sed illa unio est summa, quæ potest esse in creatura; ergo et gratia illa habuit in Christo summum gradum, quem habere potest secundum divinæ sapientiæ mensuram et legem. Dicitur autem gratia ordinari ad unionem, non ut dispositio antecedens, sed

1 Text. 41, tom. 5.

ut ornamentum consequens, et facultas operandi, ut supra dictum est, et artic. etiam sequenti D. Thom. dicit. Ratio posterioris par tis est, quia Christus a principio fuit beatus; gratia autem beati propter statum suscipientis augeri non potest, de qua ratione infra, quæst. 10 et 11.

Primum argu

3. Primum argumentum. mentum est: omni finito potest fieri additio; gratia Christi est finita; ergo. Respondet, si in gratia finita consideretur quantitas ejus veluti mathematice, sic posse ei fieri additionem; si vero consideretur ut est veluti naturalis quantitas, sic non posse fieri additionem illi, quia formæ sibi determinant certos terminos, ultra quos non progrediuntur. Potuisset quidem D. Thomas clarius dicere, argumentum concludere, posse illi gratiæ fieri additionem in gradibus intensionis de potentia absoluta, non tamen de ordinaria; hoc tamen ipsum significavit illis verbis, ut utriusque partis rationem attingeret; ideo enim gratia illa de potentia absoluta posset augeri seu intendi, quia nullam involvit repugnantiam aut contradictionem, magis quam quod finita quantitas, secundum se et mathematice considerata, augeatur; tamen, quia ex ordinatione divina, gratia illa quasi coaptata est gratiæ unionis, et non potest ad altiorem finem ordinari, ad illum vero sufficit quantitas gratiæ, quæ ex dispositione divinæ sapientiæ Christo data est, ut in solutione ad secundum, aperte dicit D. Thomas, ideo sub hac consideratione hæc gratia habet rationem connaturalis formæ, et ideo augeri non potest secundum potentiam ordinariam, ut dictum est.

4. In solutione ad 3 (nam de secundo jam satis dictum est), explicat D. Thomas locum illum Luc. 2: Puer autem crescebat sapientia, ætate, et gratia, et exponit intelligendum esse, non de augmento ipsius gratiæ in se, sed in ostensione et manifestatione sua, quæ est communis Patrum expositio. Greg. Naz., orat. 20 in laudem Basilii, n. 65, quem locum citavit Euthy., Luc. 2, et D. Thomas ibi, in Catena; Canus vero, lib. 12 de Locis, cap. 14, quia fortasse locum non invenit, existimavit, falso allegari. Eamdem expositionem habet idem Nazianz., orat. 51; Athan., orat. 4 contra Arium; Cyril., 1 in Joan., capit. 17, et lib. 2, c. 72, et lib. 10 Thes., cap. 7; Hieron., in id Isai. 7: Ut sciat reprobare malum, et in id Jerem. 31: Femina circumdabit virum; Bernard., hom. 2 in Missus est; Bed.,

« PredošláPokračovať »