Obrázky na stránke
PDF
ePub

Thomas utitur, de solis hominibus sufficienter exponi posse videantur, scilicet ad Rom. 8: Quos præscivit et prædestinavit; et Joan. 1: De plenitudine ejus omnes accepimus. Sed primum testimonium D. Thomas intelligere videtur de omnibus prædestinatis; in posteriori vero intelligi potest, Joannem loqui non ut hominem tantum, sed ut membrum Ecclesiæ, quæ tota ex plenitudine Christi sanctificatur. 3. De solutione ad 1, dicendum est late infra, q. 13, et q. 62, quomodo, scilicet, Christus vel per humanitatem suam, vel per sacramenta gratiam influat.

ARTICULUS II.

Utrum Christus sit caput hominum quantum ad corpora, vel solum quantum ad animas1.

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit caput hominum, quoad corpora; Christus enim dicitur caput Ecclesiæ, in quantum influit spiritualem sensum et motum gratiæ in Ecclesiam. Sed hujus spiritualis sensus et motus capax non est corpus; ergo Christus non est caput hominum secundum

corpora.

2. Præterea, secundum corpora communicamus cum brutis. Si ergo Christus esset caput hominum quantum ad corpora, sequeretur quod etiam esset caput brutorum animalium; quod est inconveniens.

3. Præterea, Christus corpus suum ab aliis hominibus traxit, ut patet Matth. 1, et Luc. 3. Sed caput est primum inter cætera membra, ut dictum est 2; ergo Christus non est caput Ecclesiæ quantum ad corpora.

Sed contra est quod dicitur Philip. 3: Reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.

Respondeo dicendum, quod corpus humanum habet naturalem ordinem ad animam rationalem, quæ est propria forma ejus et motor. Et in quantum quidem est forma ejus, recipit ab anima vitam et cæteras proprietates convenientes humano corpori, secundum suam speciem; in quantum vero anima est motor corporis, corpus instrumentaliter servit animæ. Sic ergo dicendum est, quod habet vim influendi humanitas Christi, in quantum est conjuncta

13, d. 13, q. 2, art. 2, q. 3. Et Veri., q. 29, art. 4, ad 1. Et op. 60, c. 3, col. 7. 2 Art. præc., ad 3.

Dei Verbo, cui corpus unitur per animam, ut supra dictum est. Unde tota Christi humanitas, secundum, scilicet, animam et corpus, influit in homines, et quantum ad animam, et quantum ad corpus; sed principaliter quantum ad animam, secundario quantum ad corpus. Uno modo, in quantum membra corporis exhibentur arma justitiæ in anima existenti per Christum, ut Apostolus dicit, Rom. 6. Alio modo, in quantum vita glorie ab anima derivatur ad corpus, secundum illud Rom. 8: Qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, virificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Ad primum ergo dicendum, quod sensus spiritualis gratiæ non pervenit quidem ad corpus primo et principaliter, sed secundario et instrumentaliter, ut dictum est 2.

Ad secundum dicendum, quod corpus animalis bruti nullam habitudinem habet ad animam rationalem, sicut habet corpus humanum. Et ideo non est simile.

Ad tertium dicendum, quod, licet Christus traxerit materiam corporis ab aliis hominibus, vitam tamen immortalem corporis omnes homines trahunt ab ipso, secundum illud ▲ ad Corint. 15: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

COMMENTARIUS.

1. Sensus hujus quæstionis, juxta dicta in præcedenti articulo est, an Christus ut auctor gratiæ aliquid influat in corpora nostra.

2. Et respondet affirmando, nam quamdiu hic vivimus, influit virtutem et auxilium, ut corpora nostra justitiæ organa efficiantur, et ut non solum cor, sed etiam caro in ipsum exultet, ut sic facilius et virtutem operetur, et passiones vel crucem sustineat; denique omnia bona corporis, quæ sunt media utilia ad salutem æternam, propter Christum dantur, et ad hunc influxum pertinent; in futura autem vita influet corporum resurrectionem, et vitam immortalem, et alias dotes corporis gloriosi; est ergo Christus caput etiam corporum, quamvis secundario, quia bona gratiæ, quibus corpus est capax, secundaria sunt, et minus principalia in illo ordine. Unde etiam fit Christum secundum corpus suum habere rationem capitis, quia per corpus suum nos redemit, et sanguine suo nos lavit, et in statu

1 Q. 6, art. 1. 2 In corp. art.

gloriæ per corpus suum beatificabit corpora nostra, et per modum efficientis, et per modum objecti; non est tamen necesse ut semper per actionem corporis influat in corpora, et per actionem animæ in animas, nam etiam per actionem corporis potest influere in animam, et per actum animæ in corpus; quod quidem de influxu morali manifestum est, nam per passionem corporis satisfecit, et liberavit animas a poena, et per actus animæ meruit ipsis corporibus gloriam. De influxu vero physico dicetur infra, q. 13, et hæc videntur sufficere ad hujus articuli expositio

nem.

ARTICULUS III.

Respondeo dicendum, quod hæc est differentia inter corpus hominis naturale, et corpus Ecclesiæ mysticum, quod membra corporis naturalis sunt omnia simul, membra autem corporis mystici non sunt omnia simul, neque quantum ad esse naturæ, quia corpus Ecclesiæ constituitur ex hominibus, qui fuerunt a principio mundi usque ad finem ipsius. Neque etiam quantum ad esse gratiæ, quia eorum etiam, qui sunt in uno tempore, quidam gratia carent, postmodum habituri, aliis eam jam habentibus. Sic igitur membra corporis mystici accipiuntur, non solum secundum quod sunt in actu, sed etiam secundum quod sunt in potentia. Quædam tamen sunt in potentia, quæ nuaquam reducuntur ad actum. Quædam vero sunt quæ quandoque reducuntur ad actum. Et

Utrum Christus sit caput omnium hominum. hoc secundum triplicem gradum, quorum pri

1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus non sit caput omnium hominum; caput enim non habet relationem, nisi ad membra sui corporis. Infideles autem nullo modo sunt membra Ecclesiæ, quæ est corpus Christi, ut dicitur Ephes. 1. Ergo Christus non est caput omnium hominum.

2. Præterea, Apostolus dicit, ad Ephes 5, quod Christus tradidit semetipsum pro Ecclesia, ut ipse exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Sed multi sunt etiam fideles in quibus invenitur macula, aut ruga peccati. Ergo nec etiam omnium fidelium Christus est caput.

3. Præterea, sacramenta ceteris legis comparantur ad Christum, sicut umbra ad corpus, ut dicitur Colos. 2. Sed Patres Veteris Testamenti sacramentis illis suo tempore serviebant, secundum illud Hebr. 8: Qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium. Non ergo pertinebant ad corpus Christi, et ita Christus non est caput omnium hominum.

Sed contra est quod dicitur 1 Timot. 4: Est Salvator omnium hominum, et maxime fidelium. Et Joan. 2: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed etiam pro totius mundi. Salvare autem homines, et propitiationem esse pro peccatis eorum, competit Christo, secundum quod est caput. Ergo Christus est caput omnium hominum.

Infra, q. 13, art. 3, corp., et q. 19, art. 4, corp. et ad 1; et 3, dist. 13, q. 2, art. 1, q. 2

et 3.

mus est per fidem, secundus per charitatem vice, tertius per fruitionem patriæ. Sic ergo dicendum est quod, accipiendo generaliter secundum totum tempus mundi, Christus est caput omnium hominum, sed secundum diversos gradus. Primo enim et principaliter est caput eorum qui actu uniuntur sibi per gloriam ; secundo, eorum qui actu uniuntur sibi per charitatem; tertio,eorum qui actu uniuntur sibi per fidem; quarto vero,eorum qui sibi uniuntur solum in potentia nondum reducta ad actum, quæ tamen est ad actum reducenda, secundum dixinam prædestinationem; quinto vero, eorum qui in potentia sunt sibi uniti, quæ nunquam reducetur ad actum; sicut homines in hoc mundo viventes, qui non sunt prædestinati, qui tamen ex hoc seculo recedentes totaliter desinunt esse membra Christi, quia jam nec sunt in potentia ut Christo uniantur.

Ad primum ergo dicendum, quod illi, qui sunt infideles, etsi actu non sint de Ecclesia, sunt tamen de Ecclesia in potentia. Quæ quidem potentia in duobus fundatur. Primo quidem et principaliter in virtute Christi, quæ est sufficiens ad salutem totius humani generis; secundario, in arbitrii libertate.

Ad secundum dicendum, quod esse Ecclesiam gloriosam non habentem maculam neque rugam, est ultimus finis ad quem perducimur per passionem. Unde hoc erit in statu patriæ, non autem in statu viæ; in quo si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, ut dicitur primæ Joannis primo. Sunt tamen quædam, scilicet mortalia, quibus carent illi qui sunt membra Christi per actualem unionem charitatis. Qui vero his subduntur peccatis, non sunt membra Christi actualiter,

sed potentialiter, nisi forte imperfecte, per fidem informem, quæ unit Christo secundum quid, et non simpliciter, ut scilicet, per Christum homo consequatur vitam gratiæ. Fides enim sine operibus mortua est, ut dicitur Jacob. 2. Percipiunt tamen tales a Christo quemdam actum vitæ, qui est credere; sicut si membrum mortificatum moveatur aliqualiter ab homine.

Ad tertium dicendum, quod Sancti Patres non insistebant sacramentis legalibus tanquam quibusdam rebus, sed sicut imaginibus et umbris futurorum. Idem autem est motus in imaginem, in quantum est imago, et in rem, ut patet per Philosophum, in lib. de Memor. et remin.. Et ideo antiqui Patres, servando legalia sacramenta, ferebantur in Christum per fidem, et dilectionem eamdem qua et nos in ipsum ferimur. Et ita Patres antiqui pertinebant ad idem corpus Ecclesiæ, ad quod nos pertinemus.

[ocr errors]

COMMENTARIUS.

1. Distinguit D. Thomas omnes homines qui a principio mundi usque ad finem futuri sunt, in tres ordines, beatorum, viatorum et damnatorum.

2. Christus est caput beatorum et viatorum omnium. Objectio.- Responsio.- Objectio. Responsio. Et respondet Christum esse caput beatorum et viatorum omnium, in quocumque statu sint, non tamen damnatorum. Cajetanus beatorum nomine comprehendi putat antiquos Patres, qui in sinu Abrahæ existebant. Sed melius eos intelligimus sub nomine viatorum, quia per fidem adhuc ambulabant, et temporalem pœnam damni, seu carentiam visionis Dei, saltem propter culpam totius naturæ sustinebant; et in eodem ordine comprehenduntur sine ullo dubio animæ purgatorii, et omnes qui in hac vita mortali vivunt, sive sint prædestinati, sive reprobi, sive justi, sive injusti, fideles vel infideles; omnes enim, dum hic vivunt, possunt salvari, et Christi influxum suscipere. Dices: qui fide carent non sunt membra, sunt enim bis mortui, ut Judas dicit in sua Canonica, quia neque spiritualem vitam, neque aliquem illius motum participant. Dicetur fortasse hæc esse membra in potentia, sicut ea, quæ fidem habent, et non charitatem, sunt membra mortua actu, viva autem in potentia. Sed contra,

Cap. 2, in med., tom. 2.

XVII.

ergo Christus erit caput illorum in potentia, non in actu. Respondetur negando consequentiam, duo enim in capite considerari possunt: aliud est ipsum esse capitis, aliud est actualis unio membrorum ad ipsum. Christus igitur actu habet quidquid ad esse seu constitutionem capitis pertinet, et de se potens est ad influendum in omnia membra, et sine ulla sui mutatione omnibus uniri potest, si ipsa illi conjungi velint; interdum etiam habet aliquam influentiam in eos qui tantum sunt membra in potentia, in mittendo aliquas illustrationes, seu inspirationes, ut eos paulatim ad suam fidem et amorem trahat; est enim hoc caput ita efficax, ut possit agere in membrum separatum, seu in potentia tantum, ut illud sibi tandem conjungat.

3. Christus non est caput damnatorum. Objectio. — Responsio.In tertio ordine constituuntur damnati, et in eo comprehenduntur, tam illi qui propter actuale, quam qui propter solum originale peccatum a regno cœlorum exclusi sunt, et horum omnium negatur Christum esse caput, quia nullum gratiæ influxum illis tribuit, neque illi sunt in statu quo possint illum participare, quia pro illis, ut in eo statu existentibus, Christus nec sua merita, nec satisfactionem obtulit. Dices: damnati in inferno puniuntur citra condignum; sed hoc beneficium confertur illis propter Christi merita; ergo jam sentiunt aliquem influxum a Christo. Pueri etiam qui in solo originali mortui sunt, recipiunt aliquando (ut credibile est) aliquam Dei cognitionem et amorem, et aliquem modum felicitatis; sed hoc totum non immerito in Christum revocari potest. Respondetur, hos omnes nullum beneficium sentire aut recipere ex meritis Christi perfectum, quia meritum Christi non communicatur alicui nisi per fidem, vel saltem remote propter dispositionem aliquam ad fidem obtinendam ordinatam, quæ omnia tandem ad charitatem et gloriam consequendam referuntur; isti autem omnes sunt jam incapaces fidei, et aliorum supernaturalium bonorum quæ in illa fundantur, vel per eam obtinentur; illa ergo, si quæ est, remissior pcena in damnatis, non est ex meritis Christi, sed ex quadam generali providentia, et benignitate Dei; et simili modo, si bonum aliquod conferendum est iis qui in solo originali decedunt, illud solum erit naturalis ordinis, et ad generalem providentiam pertinebit.

4. Reliqua, quæ hoc loco a D. Thoma insinuantur de membris Christi et Ecclesiæ, 41

quæ sint, et per quid constituantur, non sunt hic disputanda, cum ad materiam de Ecclesia pertineant, de qua in 2. 2, q. 1, disserendum

est.

ARTICULUS IV.

Utrum Christus sit caput Angelorum 1.

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Christus, secundum quod homo, non sit caput Angelorum. Caput enim et membra sunt unius naturæ; sed Christus, secundum quod est homo, non est conformis in natura cum Angelis, sed solum cum hominibus: quia, ut dicitur Hebræor. 2, nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.

2. Præterea, illorum Christus est caput, qui pertinent ad Ecclesiam, quæ est corpus ejus, ut dicitur Ephes. 1. Sed Angeli non pertinent ad Ecclesiam; nam Ecclesia est congregatio fidelium, fides autem non est in Angelis; non enim ambulant per fidem, sed per speciem; alioquin peregrinarentur a Domino, secundum quod Apostolus argumentatur, 2 ad Corinth. 5. Ergo Christus, secundum quod homo, non est caput Angelorum.

3. Præterea Augustinus dicit super Joannem 2, quod, sicut Verbum, quod erat in principio apud Patrem, vivificat animas, ita Verbum caro factum vivificat corpora, quibus Angeli carent. Sed Verbum caro factum, est Christus secundum quod homo. Ergo Christus secundum quod homo non influit vitam Angelis. Et ita secundum quod homo non est caput Angelorum.

Sed contra est quod Apostolus dicit, Colossens. secundo: Qui est caput omnis principatus et potestatis. Et eadem ratio est de Angelis aliorum ordinum. Est ergo Christus caput Angelorum.

Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est 3, ubi est unum corpus, necesse est ponere unum caput. Unum autem corpus similitudinarie dicitur una multitudo ordinata in unum,

1 3, d. 13, q. 2, art. 2, q. 1, et d. 14, a. 3, q. 2, et 6, corp. Et Ver., q. 29, a. 4 et 5; opusc. 2, c. 222. Et 1 Cor. 11, col. 2; et Ephes. 1, in fin.

2 Tract. 22, ante medium, et 19 tract., a med., tom. 9.

3 Art. 1, ad 2.

secundum distinctos actus sice officia. Manifestum est autem, quod ad unum finem, qui est gloria divinæ fruitionis, ordinantur et homines et Angeli. Unde corpus Ecclesiæ mysticum non solum consistit ex hominibus, sed etiam ez Angelis. Totius autem hujus multitudinis Christus est caput, quia propinquius se habet ad Deum, et perfectius participat dona ipsins, non solum quam homines, sed etiam quam Angeli; et de ejus influentia non solum homines recipiunt, sed etiam Angeli. Dicitur enim Ephes. 1, quod constituit eum, scilicet Christum, Deus Pater ad dexteram suam in cœlestibus, supra omnem potestatem, et principatum, et virtutem, et dominationem, et omne nomes. quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus. Et ideo Christus non solum est caput hominum, sed etiam Angelorum; unde et Matthæi quarto legitur, quod accesserunt Angeli et ministrabant ei.

Ad primum ergo dicendum, quod influentia Christi super homines principaliter quidem est quantum ad animas, secundum quas homines conveniunt cum Angelis in natura generis, licet non in natura speciei. Et ratione hujus conformitatis Christus potest dici caput Angelorum, licet deficiat conformitas quantum ad corpus.

Ad secundum dicendum, quod Ecclesia secundum statum riæ est congregatio fidelium; sed secundum statum patriæ est congregatio comprehendentium; Christus autem non solum fuit viator, sed etiam comprehensor. Et ideo non solum fidelium, sed etiam comprehendentium est caput, utpote plenissime habens gratiam et gloriam.

Ad tertium dicendum, quod Augustinus1 ibi loquitur secundum quamdam similationem carsa ad effectum; prout, scilicet, res corporalis agit in corpus; et res spiritualis in res spirituales. Tamen humanitas Christi ex virtute spiritualis naturæ, scilicet divinæ, potest aliquid causare non solum in spiritibus hominum, sed etiam in spiritibus Angelorum, propter maximam conjunctionem ejus ad Deum, scilicet secundum unionem personalem.

COMMENTARIUS.

Affirmat D. Thom. et tota littera perspicua est. Solum adverto, si doctrina hujus articuli cum doctrina articuli primi conferatur, satis

1 Loco cit., in argum.

ex mente D. Thom. constare Christum habere influentiam gratiæ in Angelos, nihil enim aliud hic facit, quam respectu Angelorum applicare Christo tres conditiones capitis, quas art. 1 posuerat. Cum ergo hic concludit de influentia Christi, non tantum homines, sed etiam Angelos recipere, nisi valde ambigue et æquivoce loquatur, de influentia gratiæ eum loqui necesse est. Ne vera quis existimet eum locutum esse de influentia pertinente ad ordinem gratiæ, non tamen de primaria influentia ipsius gratiæ, sed de secundaria alicujus accidentalis perfectionis, hoc excludit D. Thomas solutione ad primum, ubi, ut ostendat Christum secundum humanam naturam esse caput Angelorum, etiamsi natura humana corporea sit, inquit primariam influentiam hujus capitis super homines esse quantum ad animas, in quibus sunt aliquo modo similes Angelis, et ideo posse Christum eamdem influentiam in illos habere, atque adeo esse illorum caput; certum autem est illam influentiam principalem, quam habet Christus super homines quantum ad animas, esse ipsius gratiæ influxum seu donationem. Et hæc quantum attinet ad mentem D. Thom.; nam de re ipsa non est animus disputandi usque ad q. 19, ubi de Christi merito agendum est.

ARTICULUS V.

Utrum gratia Christi, secundum quam est caput Ecclesiæ, sit eadem cum gratia habituali ejus, secundum quod est quidam homo singularis 1.

1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit eadem gratia, qua Christus est caput Ecclesiæ, cum gratia singulari illius hominis. Dicit enim Apostolus Roman. 5: Si unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum, in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Sed aliud est peccatum actuale ipsius Ada, et aliud est peccatum originale, quod traduxit in posteros. Ergo alia est gratia personalis, quæ est propria ipsius Christi, et alia est gratia ejus, in quantum est caput Ecclesiæ, quæ ab ipso ad

alios derivatur.

13, d. 13, q. 3, art. 2, q. 1 et 2. Et 4, d. 5, q. 1, art. 3, q. 2, ad 3. Et Veri., q. 29, art. 2, corp. fin., et ad 6, et opusc. 2, c. 222 et 223. Et Joan. 3, lect. 6, col. 2.

2. Præterea, habitus distinguuntur secundum actus. Sed ad alium actum ordinatur in Christo gratia ejus personalis, scilicet, ad sanctificationem illius animæ; et ad alium actum ordinatur gratia capitis, scilicet ad sanctificandum alios. Ergo alia est gratia personalis ipsius Christi, et alia est gratia ejus in quantum est caput Ecclesia.

3. Præterea, sicut supra dictum est', in Christo distinguitur triplex gratia, scilicet, gratia unionis, gratia capitis, et gratia singularis illius hominis; sed gratia singularis Christi est alia a gratia unionis; ergo etiam est alia a gratia capitis.

Sed contra est quod dicitur Joan. 1: De plenitudine ejus nos omnes accepimus. Secundum hoc autem est caput nostrum, quod ab eo accipimus. Ergo, secundum hoc, quod habuit plenitudinem gratiæ, est caput nostrum. Plenitudinem autem gratiæ habuit, secundum quod perfecte fuit in illo gratia personalis, ut supra dictum est 2. Ergo secundum gratiam personalem est capul nostrum, et ita non est alia gratia capitis, et alia gratia personalis.

Respondeo dicendum quod, quia unumquodque agit in quantum est ens actu, oportet quod idem sit actus quo aliquid est actu, quo agit, sicut idem est calor, quo ignis est calidus, et quo calefacit. Non tamen omnis actus, quo aliquid est actu, sufficit ad hoc, quod sit principium agendi in alia; cum enim agens sit præstantius patiente (ut Augustinus dicit, 12 super Gen. ad litteram 3, et Philosophus, in 3 de Anima 4), oportet quod agens in alia habeat actum secundum eminentiam quandam. Dictum est autem supra 5, quod in anima Christi recepta est gratia secundum maximam eminentiam; et ideo ex illa eminentia gratiæ, quam accepit, competit sibi, quod gratia illa ad alios derivetur; quod pertinet ad rationem capitis. Et ideo eadem est secundum essentiam gratia personalis, qua anima Christi est justificata, et gratia ejus, secundum quam est caput Ecclesiæ, justificans alios; differt tamen secundum rationem.

Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale in Adam, quod est peccatum naturæ, derivatum est a peccato actuali ipsius, quod est peccatum personale; quia in eo persona

1 Q. 6, art. 6.

2 Q. 7, art. 9.

3 C. 16, circa med., tom. 3.

4 Text. 19.

5 Art. 1 hujus q., et q. 7, art. 9.

« PredošláPokračovať »