Obrázky na stránke
PDF
ePub

corrupit naturam; qua corruptione mediante, tum, fuit tamen peccatum quasi habituale, peccatum primi hominis derivatur ad posteros, secundum quod natura corrupta corrumpit personam. Sed gratia non derivatur a Christo in nos, mediante natura humana, sed per solam personalem actionem ipsius Christi. Unde non oportet in Christo distinguere duplicem gratiam, quarum una respondeat naturæ, alia persona, sicut in Adam distinguitur peccatum naturæ et person.

Ad secundum dicendum, quod diversi actus, quorum unus est ratio, et causa alterius, non diversificant habitum; actus autem personalis gratiæ, qui est sanctum facere formaliter habentem, est ratio justificationis aliorum, quæ pertinet ad gratiam capitis. Et inde est, quod per hujusmodi differentiam non diversificatur essentia habitus.

Ad tertium dicendum, quod gratia personalis et gratia capitis ordinantur ad aliquem actum; gratia autem unionis non ordinatur ad actum, sed ad esse personale. Et ideo gratia personalis et gratia capitis conveniunt in essentia habitus, non autem gratia unionis. Quamvis personalis gratia possit quodammodo dici gratia unionis, prout facit congruitatem quamdam ad unionem. Et secundum hoc una per essentiam est gratia unionis, et gratia capitis, et gratia singularis personæ, sed differens sola ratione.

COMMENTARIUS.

Peccatum originale proprie non fuit in Adamo, sed in filiis. - Affirmat D. Thomas, quia eadem est forma qua agens in se perficitur, et agit in alios; et littera corporis articuli clara est. Solum argumentum primum cum solutione indiget aliqua explicatione. Est ergo argumentum, quia in Adamo aliud est peccatum actuale ipsius Ada, aliud peccatum originale, quod traduxit in posteros; ergo et in Christo alia est gratia capitis, et alia gratia persona. Respondet D.Thom. negando consequentiam. Sed in antecedenti adverto peccatum originale proprie non fuisse in Adamo, sed in filiis, ad quos peccatum primi parentis per originem derivatur; et hoc modo sicut distinguitur peccatum originale a personali Adæ, ita distinguitur justitia baptismalis seu Christiana, quae per Christum ad nos derivatur, a propria gratia et justitia, quæ est in ipso Christo capite; sed non hoc sensu procedebat argumentum; quanquam enim in Adamo non fuerit peccatum originale, id est, per originem contrac

cui simile est originale peccatum, quod nos ab illo trahimus, et hoc vocavit D. Thom. peccatum originale in Adamo; quod tamen etiam dici potest personale, quia per actum proprium ipsius personæ fuit contractum, et ita in hoc proportionaliter convenit cum gratia Christi; quia sicut gratia capitalis in Christo necessario est etiam personalis, ita peccatum illud simul et capitale fuit et personale; tamen D. Thomas ipsum actuale peccatum Adæ videtur proprie vocare personale, ei hoc distinguit ab ipso habituali peccato, et hoc modo constituit differentiam inter Adamum et Christum, quod in Adamo peccatum ipsum habituale, quod fuit veluti totius naturæ deordinatio, ortum est ex peccato actuali, et ita corrupta est natura per actionem persona; natura vero sic corrupta communicatur filiis Adæ, et cum natura communicatur etiam culpa; et hoc modo distinguitur in Adamo peccatum naturæ a peccato persona; at vero in Christo gratia communicatur humanæ naturæ assumptæ, non per aliquam actionem ipsius naturæ, sed immediate a Deo propter dignitatem persona; ipse vero Christus communicat nobis gratiam, non per actionem seu communicationem naturæ, sed per propriam personalem actionem suam; et ideo in eo non distinguitur personalis gratia a capitali. Potest etiam alia differentia inter Adamum et Christum excogitari, quia in Adamo solum unum peccatuin, scilicet, esus cibi prohibiti, fuit, ut ita dicam, capitale; alia vero, si quæ commisit, fuerunt tantum personalia; at vero in Christo omnis gratia personalis fuit etiam capitalis, et omne opus ab illa procedens fuit non solum in se bonum, sed etiam utile ac meritorium aliis, quo sensu dici potest omne opus Christi fuisse opus capitis. Ratio vero hujus differentiæ est, quia Christus per se propter excellentiam personæ suæ est caput hominum, et ideo omnis gratia illius est gratia capitis, quia est diffusiva suæ virtutis ad alios. Et similiter omnis actio illius est sufficiens ad perficiendum alios; at vero Adain non habuit ex intrinseca suæ personæ conditione, ut peccatum ejus esset peccatum totius naturæ, sed quatenus ex peculiari lege et pacto Dei acceperat illud peculiare præceptum veluti nomine totius naturæ, et tanquam principium totam illam in se continens, et ideo illa transgressio fuit, ut ita dicam, capitalis, non tamen omnis alia. Reliqua argumenta clara sunt.

ARTICULUS VI.

Utrum esse caput Ecclesiæ sit proprium Christo 1.

4. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod esse caput Ecclesiæ non sit proprium Christo. Dicitur enim primo Regum 15: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Sed una est Ecclesia in Novo et Veteri Testamento. Ergo videtur quod eadem ratione aliquis alius homo præter Christum poterit esse caput Ecclesiæ.

2. Præterea, ex hoc Christus dicitur esse caput Ecclesiæ, quod gratiam influit Ecclesiæ membris. Sed etiam ad alios pertinet gratiam aliis præbere, secundum illud Ephes. 4: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Ergo videtur quod etiam alii quam Christo competat esse Ecclesiæ caput.

3. Præterea, Christus, ex eo quod præest Ecclesiæ, non solum dicitur caput, sed etiam Pastor et fundamentum Ecclesiæ. Sed non sibi soli Christus retinuit nomen Pastoris, secundum illud Petri 5: Cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcessibilem gloria coronam. Nec etiam nomen fundamenti, secundum illud Apocalyp. 21: Murus civitatis habens fundamenta duodecim; ergo videtur quod nec etiam nomen capitis sibi soli retinuerit.

Sed contra est quod dicitur Colos. 2: Caput Ecclesiæ est, ex quo corpus per nexus et conjunctiones subministratum et constructum,crescit in augmentum Dei. Sed hoc soli Christo convenit. Ergo solus Christus est caput Ecclesiæ.

Respondeo dicendum, quod caput in alia membra influit dupliciter. Uno modo, quodam intrinseco influxu, prout, scilicet, virtus motiva et sensitiva a capite derivatur ad cætera membra. Alio modo, secundum quamdam exteriorem gubernationem; prout, scilicet, secundum visum et alios sensus, qui in capite radicantur, dirigitur homo in exterioribus actibus. Interior autem influxus gratiæ non est ab aliquo, nisi a solo Christo, cujus humanitas, ex hoc quod est divinitati conjuncta, habet virtutem justificandi. Sed influxus in membra Ec

Infra, art. 7, corp. Et Verit., q. 29, art. 4, corp. Et 1 Cor. 11.

[ocr errors]

clesiæ, quantum ad exteriorem gubernationem potest aliis convenire. Et secundum hoc aliqui alii possunt dici capita Ecclesiæ, secundum illud Amos 6: Optimates capita populorum. Differenter tamen a Christo: primo quidem quantum ad hoc, quod Christus est caput omnium eorum qui ad Ecclesiam pertinent, secundum omnem locum, et tempus, et statum; alii autem homines dicuntur capita secundum quædam specialia loca, sicut Episcopi suarum Ecclesiarum; vel etiam secundum determinatum tempus, sicut Papa est caput totius Ecclesiæ, scilicet, tempore sui pontificatus; et secundum determinatum statum, prout, scilicet, sunt in statu viatoris. Alio modo, quia, Christus est caput Ecclesiæ propria virtute et auctoritate. Alii vero dicuntur capita, in quantum vicem gerunt Christi, secundum illud 2 Corinth. 2: Nam et ego quod donari, si quid donari, propter vos in persona Christi; et secundum illud secundæ ad Corinth. 5: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos.

Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud intelligitur, secundum quod ratio capitis consideratur ex exteriori gubernatione, prout dicitur rex caput regni sui.

Ad secundum dicendum, quod homo non dat gratiam interius influendo, sed exterius persvadendo ad ea, quæ sunt gratiæ.

Ad tertium dicendum, quod, sicut August. dicit super Joann.: Si præpositi Ecclesiæ Pastores sunt, quomodo unus Pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris? Et similiter alii possunt dici fundamenta et capita, in quantum sunt unius capitis et fundamenti membra. Et tamen, sicut Augustinus ibidem dicit 2, pastorem esse dedit membris suis, ostium vero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit. Et hoc ideo, quia in ostio importatur principalis auctoritas, in quantum ostium est per quod omnes ingrediuntur in domum; et ipse solus Christus est per quem accessum habemus in gratiam istam. in qua stamus. Per alia vero nomina prædicta potest importari auctoritas, non solum principalis, sed etiam secundaria.

1 Tract. 46, in medio illius, tom. 9. 2 Tract. 47 in Joann., inter princ. et med.. tom. 9.

[blocks in formation]

DISPUTATIO XXIII.

DE DIGNITATE ET GRATIA CAPITIS, QUÆ EST IN
CHRISTO.

Si hoc loco tractanda essent omnia quæ sub hac metaphora capitis comprehendi possunt, oporteret quæstiones multas, quas D. Thom. in sequentibus tractat, huc revocare; quia (ut diximus) hoc nomine præcipue indicatur potestas Superioris ad influendum in omnes eos qui sunt veluti partes ejusdem corporis mystici seu politici; unde in præsenti materia ad dignitatem capitis Christi pertinere potest potestas ferendi leges, condendi Ecclesiam, illuminandi, sanctificandi, etc. Et ita sub dignitate capitis continetur non tantum dignitas Redemptoris et Sanctificatoris, sed etiam dignitas Sacerdotis summi, regis, legislatoris, Doctoris, et si quæ sunt aliæ similes. Hoc vero loco non agimus de dignitate capitis Christi sub tota hac amplitudine, sed solum in ratione Sanctificatoris, seu Justificatoris, quia solum agimus de hac dignitate in ordine ad gratiam Christi explicandam. Quia vero hæc quæstio hoc sensu explicata omnino pendet ex cognitione meritorum Christi, ideo, ne materias confundamus, brevissime illam expediemus, duo tantum explicando, scilicet, hanc dignitatem convenire Christo respectu omnium creaturarum, eo modo quo illæ sunt capaces effectus hujus potestatis, et quæ-sit gratia quæ Christo ut capiti conveniat.

2. Responsio. Dicitur igitur internam gratiæ influentiam esse propriam Christi capitis; externam vero, quæ est per gubernationem seu jurisdictionem, interdum communicari aliis secundum quamdam capitis participationem. Quæ distinctio difficultate non caret; nam, si est sermo de influxu externo ejusdem perfectionis et excellentiæ cum influxu ipsius Christi, hoc modo nullus habet influxum capitis, nisi Christus; si vero sit sermo de influxu participato, et dependente a Christo, sic etiam internus influxus gratiæ communicatur aliis; nam remissio peccatorum ad hunc influxum pertinet, et hæc sacerdotibus communicatur. Respondetur primo, sermonem D. Thomæ esse præcipue de influxu gratiæ, quæ est per modum meriti et redemptionis; hic enim est qui proprie convenit in Christum, ut est caput Ecclesiæ, et hic non communicatur aliis, qui aliquam rationem capitis participant. Deinde potestas regendi Ecclesiam, quæ communicatur aliis, qui aliquo modo sunt capita, licet sit inferior potestate Christi, et ab illa manans, tamen, in suo genere, est propria et quasi principalis, sicut potestas aut virtus causæ secundæ, vel sicut potestas regia et dominativa, est in suo ordine propria Utrum Christus sit totius universi caput, præsertim et principalis, quamvis a Deo derivetur; et ideo per hanc potestatem vere constituuntur Pastores Ecclesiæ, superiores, et veluti capita in suo genere, quoad hunc influxum externum; at vero potestas influendi gratiam vel dandi remissionem peccati, omnino est quasi instrumentaria, et ideo non censetur proprie exerceri a ministro ut capite, sed ut ab instrumento ipsius capitis; Christus vero habet potestatem hanc tanquam caput, quia, licet ejus humanitas non possit gratiam efficere nisi ut instrumentum Verbi, tamen nihilominus hoc illi est debitum ratione suæ excellentiæ personalis, et propter suum infinitum meri. tum; et ideo est veluti causa principalis hujus influxus, ut quæstione 13 explicabitur.

SECTIO I.

hominum et Angelorum.

1. Sensus quæstionis est de Christo homine, ut homo est, seu secundum humanitatem specificative, ut aiunt, id est, an in ipsa humanitate habeat hanc dignitatem, et per eam munus capitis exerceat; de qua tres sententiæ referri possunt. Prima affirmat Christum esse caput hominum tantum, non Angelorum, nec aliarum creaturarum. Ita Altisiod., lib. 3 Sum., tract. 1, c. 4, q. 2; Gabriel indicat in 3, dist. 13, art. 3, dub. 2, ubi dicit Christum ut hominem non esse caput Angelorum, nisi quoad excellentiam et perfectionem gratiæ. Idem tenet Driedo, tract. 2, de Captiv. et redemp. gen. human., c. 2, p. 3, art. 5, prop. 4, fol. 51; Soto, in 4, dist. 49, q. 4, art. 2, in fine, cui sententiæ videntur fa

vere multi Patres, qui, ubicumque Paulus dicit Christum esse caput hominum et Angelorum, explicant hominum esse caput secundum humanitatem, Angelorum vero secundum divinitatem, quos infra adducam. Fundamentum vero hujus sententiæ potest esse duplex. Primum, quia Christus, ut homo, non est ejusdem naturæ cum Angelis; caput autem debet esse homogeneum. Secundum, quia Christus non meruit gratiam Angelis. Secunda sententia est, Christum esse caput omnium hominum et Angelorum, quia in omnes potest influere gratiam vel supernaturale aliquod donum, non vero aliarum creaturarum, quia ille non sunt capaces hujus influxus. Hæc videtur esse D. Thomæ sententia in his articulis, nam primam illius partem aperte docet, secundam vero satis indicat, art. 2, ad 2. Idem Alexand. Alens., 3 p., q. 12, m. 2, art. 1; et alii Doctores, in 3, dist. 13; Richard., art. 2, q. 3; Palud., q. 1, art. 3; Durand., q. 2; Turrecrem., lib. 1 Sum. Eccles., cap. 45 et sequentibus. Tertia sententia est, Christum esse caput non solum hominum et Angelorum, sed etiam creaturarum omnium. Hanc late tractat Galat., lib. 7 de Arcanis cathol. verit., c. 2 et sequent.; et Catherin., lib. de Eximia Christi prædest., quibus favere videtur Orig., hom. 2 in Ps. 36, col. 2, dicens: Christus cujus omne hominum genus, imo fortasse totius creaturæ universitas corpus est, etc. Et Hilar., in lib. de Synodis, ubi ex Conc. Sirm. refert, Christum esse caput omnium, caput autem Christi esse Deum. Quod necessario videtur intelligendum de Christo homine, nam Christus, ut Deus, licet habeat principium, scilicet Patrem, non tamen potest dici caput ejus, cum non sit quid perfectius.

2. Prima conclusio. Objectiv.-Solutio. Esse caput Ecclesie proprius accommodatur Christo, quam esse cor illius.- Dico primo, Christum esse caput totius Ecclesiæ, quæ ex hominibus constat, sive in terra militantis, sive in cœlo regnantis. Hæc conclusio est de fide; probatur ex Paul., ad Ephes. 1: Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quæ est corpus ipsius. Ubi constat sermonem esse de Christo homine; præmittit enim: Suscitans eum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cœlestibus, et omnia subjecit sub pedibus ejus; Christus enim non ut Deus, sed ut homo suscitatus est, et illi non tantum ut Deo (quod jain per se habebat), sed etiam ut homini omnia subjecta sunt. Unde Anselm. non incommode, ibi inquit significatam esse humanita

tem, quia sicut pes, inferior pars corporis est, ita humanitas est inferior Christi natura. Ac denique Ecclesia non dicitur corpus Christi ut Dei, sed ut hominis; ergo similiter Christus est caput ejus, non tantum ut Deus, sed ut homo; unde c. 4: Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus; et c. 5: Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ, ipse Salvator corporis ejus, etc. Et ita interpretantur hæc loca Chrysost., Hierony., Ambros., Theodoret., Theophyl., et alii Patres. Simile est illud ad Colos. 1: Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, quem locum tractans Hilar., 8 de Trinit., sub fine, inquit: Ob dispensationem corporis nostri ipse est caput; et idem docet Basil., lib. de Spiritu Sanct., c. 5; Augustin., optime, præfatione ad 2 Enarrationem Psalm. 29, et ad Psalm. 139, et serm. 50 de Verbis Dom., et epist. 50, in fine, et 57, in fine, ubi ait, aliter habitare Deum in Christo ut in capite, et aliter in cæteris membris, et lib. 1 de Trinit., c. 12, dicit Christum secundum formam servi esse caput Ecclesiæ. Ratio vero est quam supra, circa art. 1 D. Thomæ, explicatam reliquimus. Et potest confirmari ex Paulo, 1 ad Cor. 12, et aliis locis, ubi Ecclesiam dicit esse unum corpus habens diversa membra, quorum diversa sunt munera seu ministeria; ergo oportet ut hoc corpus unum habeat caput, non tantum quasi extrinsecum quod est Deus, sed etiam veluti intrinsecum, et quasi homogeneum; hoc autem non potest esse nisi Christus, qui inter omnia hujus Ecclesiæ membra eminet, et in omnia influit. Dices: pari ratione posset dici cor Ecclesiæ, quia etiam cor influit, et est membrum principale. Respondetur: quanquam concederetur totum, non esset magnum inconveniens; negatur tamen consequentia cum D. Thoma art. 1, ad 3, quia cordis influentia est occulta et invisibilis, et ideo in Ecclesia potius Spiritui Sancto accommodatur; caput autem habet eminentiam inter alia membra, et influentiam magis visibilem; et ideo hæc metaphora magis accommodatur Christo homini, qui in natura assumpta est caput visibile. Sed objicies, quia Christus, ut homo, non habuit sufficientem vim ad influendum in alios; ergo ut sic non potest esse caput. Antecedens patet, tum quia alias omnes homines haberent hanc vim; tum etiam quia sola humanitas non potest esse principium tam perfecti meriti. Respondetur non esse sermonem de Christo ut homine reduplicative, sed specificati

[ocr errors]

ve. Unde non excluditur dignitas suppositi divini, sed illa est veluti radix hujus dignitatis, quæ in humanitate et per humanitatem exercetur.

3. Christus solum in hac vita est caput reproborum, perpetuo tamen prædestinatorum. Et ex hac conclusione infertur, Christum esse caput omnium hominum, qui recipiunt, vel possunt recipere influxum ejus, ut circa art. 3 satis explicatum est; et quia omnes homines pro aliquo saltem tempore sunt in statu in quo possunt recipere hunc Christi influxum, ideo simpliciter omnium illorum caput est; aliquorum quidem solum ad tempus, quamdiu in hac vita degunt, scilicet reproborum; aliorum vero perpetuo, scilicet prædestinatorum, quamvis ipsi non semper illi eodem modo conjungantur; aliquando enim sunt membra illius viva, aliquando mortua, donec ad statum patriæ perveniunt, ubi perfectissime illi conjunguntur.

4. Sed dubitari hic potest primo de infantibus qui in uteris maternis moriuntur, quia illi nunquam videntur esse membra Christi; non enim postquam moriuntur, ut supra dictum est, nec vero dum vivunt in utero materno, quia etiam ibi non possunt recipere influxum a Christo capite. Hoc dubium tangit gravem difficultatem, alienam vero ab hoc loco, et in materia de baptismo vel de prædestinatione disputandam. Ideo breviter dico, statim ac homo incipit vivere etiam in utero materno, posse dici membrum Christi, quia, per se loquendo, potest recipere influxum ejus, quamvis per accidens interdum impediatur; aliqui etiam in utero sanctificati sunt per merita Christi, et aliqui etiam, præsertim prædestinati, recipiunt aliquod auxilium per specialem providentiam, saltem mediis parentibus; hoc ergo satis est ut Christus vere sit eorum caput.

5. Secundo, dubitari potest an Christus sit vel fuerit caput Adæ pro statu innocentiæ. Nonnulli enim Thomista negant; D. Thomas autem, art. 3, expresse dicit Christum esse caput omnium hominum, accipiendo generaliter secundum totum tempus mundi; sub hoc vero tempore includitur etiam Adam in statu innocentiæ, et est expressa sententia Augustini, cujus verba statim referam. Dico igitur etiam in eo statu fuisse Adam membrum Christi, quia tunc habuit fidem ejus, ut supra, q. 1, art. 3, late ostendi.

6. Secunda conclusio.-Dico secundo: Christus ut homo etiam est caput Angelorum. Hanc

docent Theologi supra in opinione secunda citati. Et probatur primo eisdem testimoniis citatis ex Paulo, præsertim ad Eph. 1, ubi dicit Christum esse constitutum caput super omnem Ecclesiam; ita enim legit nostra Vulgata Latina, et frequentius Latini expositores, et Gregor., hom. 7 in Ezech. Igitur si super omnem Ecclesiam, ergo super angelicam et humanam, vel super totam universalem Ecclesiam, ex Angelis et hominibus constantem, ut manifeste ibi exponit Hieronymus. Præterea, ad Colos. 2: Estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, etc.; aperte loquitur de Christo homine in utroque loco, ut in superioribus, præsertim disp. 5, satis ostensum est. Tertio, est hæt communis sententia Patrum. Aug., conc. 3 in Psal. 36, inquit: Caput nostrum Christus est, corpus capitis illius nos sumus, numquid soli nos? Et non etiam illi qui fuerunt ante nos? Omnes qui ab initio seculi fuerunt justi, adjunctis etiam legionibus et exercitibus Angelorum, ut illa una civitas fiat sub uno Rege, et una provincia sub uno Imperatore; Hilar., Psal. 139, circa illa verba : Caput circuitus eorum : Ut in omnibus, inquit, Sanctis caput Christus est, in omnibus iniquis caput diabolus est. Et similia habet Aug., in Expos. ejusdem Psalmi, circa illa verba: Qui cogitaverunt supplantare gressus meos, etc. Unde potest sumi confirmatio, nam dæmon, eo modo quo est caput malorum, non tantum est caput malorum Angelorum, sed etiam malorum hominum; ergo multo magis Christus non tantum est caput bonorum hominum, sed etiam Angelorum.

7. Ratio vero est, quia ex Angelis et ho minibus una Ecclesia, quæ est veluti una spiritualis respublica, constituitur; sed huic Ecclesiæ toti Christus præest, et potestatem habet super omnia membra illius; ergo est caput omnium, tam Angelorum quam hominum. Major receptissima est, ut constat ex Hieronymo supra, et August., in Ench., c. 56, et collatione 3 contra Donat. Et in ejus confirmationem nonnulla congerit Turrian., lib. 2 de Dogmat. caracter., non longe a principio, ubi adducit canonem Concilii Nicæni dicentis, unam esse Ecclesiam in cœlis et in terra. Hinc etiam Sancti frequenter dicunt, homines assumptos esse ad sedes Angelorum reparandas, utpote unum cum eis regnum, unamque Ecclesiam componentes. Minor etiam est certa, nam imprimis per sese maxime decet ut unum politicum corpus unum

« PredošláPokračovať »