Obrázky na stránke
PDF
ePub

5. Ratio efficax. - Quarto ergo argumentor, quia satisfactio crescit in valore ex dignitate personæ satisfacientis; sed persona satisfaciens in Christo est infinitæ dignitatis; ergo et opera ejus sunt infiniti valoris ad satisfaciendum. Major supra ostensa est, et tota ratio fundamentum habet in Patribus, dicentibus actiones Christi ex dignitate personæ operantis fuisse deificatas et Deiviriles, ut dicit Dionysius, epist. 4, ad Caium, et c. 2, de Divin. nominibus, et Damasc., lib. 3, c. 15 et 19, ubi actionem Christi dicit esse salutiferam, quia non tantum humana est, sed etiam divina; quod infra explicans, inquit esse deitate perfusam. Unde optime Theod. Ancyran., hom. de Nativit. Domini, quæ habetur in Concilio Ephes., t. 6, c. 10, dicit Deum assumpsisse passiones, ut illæ deificatæ victoriam adversus passiones nobis obtinerent, nam vim illis divinam tribuit; et quæ ibi late persequitur, et exemplo regia dignitatis accommodate explicat; et similia fere habet in alia homilia ejusdem festi, eodem tom. 6, appendice 5, cap. 2.

6. Discussio præcedentis rationis. Quorumdam opinio circa infinitatem valoris operum Christi. · Quoniam vero hæc ratio fundamentalis est in hac materia, primum omnium verum illius sensum explicare necesse est; deinde objectionibus, quæ contra illam fieri possunt, satisfacere. Dixerunt ergo quidam opera Christi habuisse hunc infinitum valorem, ex eo quod a persona divina non solum per voluntatem humanam, sed etiam per divinam proficiscebantur. Unde in operibus Christi compositionem, nescio quam, ex actu voluntatis divinæ et humanæ contingebant, ita ut ex eis coalescat unus actus moralis infinitæ bonitatis et valoris; et hanc putant esse operationem Theandricam, seu Deivirilem, de qua Patres paulo antea citati loquuntur; et eodem modo intelligunt Leonem Papam, epist. 10 dicentem, unam naturam in Christo operari cum consortio alterius. Et Nazianzen., orat. 2 de Filio, quæ est 4 de Theologia, dicit, in Salvatore velle totum esse deificatum. Quæ dicta refert et approbat Agatho Papa, in sexta Synodo, act. 4, ep. 1. Et ratione declarant, quia ex utraque Christi natura bene componitur una persona; ergo ex utriusque actu etiam componitur una operatio. Sicut in homine, quia una persona componitur ex anima et corpore, ita operatio, quæ ab utraque parte procedit, una censetur, unum que moralein valorem habere. Unde, sicut

operatio corporis habet moralem valorem ab actu animæ, qui est veluti forma ejus, corpus autem est instrumentum animæ ; ita operatio Christi humana accipit valorem suum ab actu voluntatis divinæ, quia etiam humanitas est instrumentum conjunctum divinitati; et voluntas divina est veluti forma omnium inferiorum actionum Christi.

-

7. Rejicitur. Hæc sententia et in se valde falsa est, et ad rem præsentem explicandam impertinens. Primum enim, qui illam compositionem fingunt valde favent hæreticis ponentibus in Christo unam tantum operationem, quorum error damnatus est in sexta Synodo, ubi Agatho Papa hæreticum esse dicit, unam tantum in Christo asserere operationem compositam, sicut et unam compositam naturam; quia operatio consequitur naturam; et absolute definit duas esse in Christo operationes inconfusas et impermistas; et ita loquuntur communiter Patres, ut D. Thomas infra docet, q. 19, art. 1 et 2, et attingemus d. 37. Ratione etiam demonstrari hoc potest, quia, omissis aliis actibus humanitatis Christi, considerando solum actum liberum voluntatis humanæ, a quo pendebat totus valor meriti et satisfactionis ejus, certum imprimis est illum actum fuisse realiter distinctum ab actu voluntatis divinæ, et illum fuisse entitatem creatam; hunc vero esse rem increatam; quo saltem sensu de fide est, ob prædictas definitiones, illos fuisse duos actus. Deinde est etiam de fide, hunc actum voluntatis humanæ Christi fuisse liberum propria libertate, et in ordine ad ipsam voluntatem humanam, et liberam facultatem ejus, et non tantum per denominationem ab actu voluntatis divinæ; alioqui Christus, in quantum homo, non fuisset liber, et consequenter nec meruisset, nec satisfecisset. Et hoc latius ostendemus prædicta disput. 37. Interrogo ergo quomodo ex his duobus actibus voluntatis divinæ et humanæ dicatur unus actus componi; aut enim id intelligitur de compositione physica, aut morali. Utrumque autem est in rigore falsum; ergo nullo modo. Probatur minor quoad priorem partem, quia vel illi duo actus dicuntur physice unum componere, quia babent inter se aliquam immediatam unionem et physicam compositionem ; vel so. lum quia sunt in duabus naturis physice unitis et conjunctis in eadem persona. Primum est evidenter falsum, tum quia nec fingi, nec cogitari potest qualis sit illa compositio; tum etiam quia evitari non potest quin illa com

positio sit unius naturæ, seu secundum naturam; non enim esse potest unius personæ, quia nec quod unitur ex parte rei creatæ, natura substantialis est, sed actus accidentalis; neque ex parte Dei dicitur esse subsistentia ut sic, sed actus voluntatis; imo nec de subsistentia id dici posset, quia, ut infra dicemus, non potest immediate uniri formæ ac cidentali; talis autem natura composita ex actu divino et creato quænam esse potest? Neque enim erit natura substantialis, neque accidentalis; nec ille actus erit humanus, nec divinus; nec etiam explicari potest quo genere unionis conjungantur, et quis eorum ad alterum comparetur, ut potentia vel subjectum. Tum denique quia operatio sic composita, præsertim cum sit immanens, requirit unum principium proportionaliter compositum, et consequenter unam naturam compositam, quod Eutychianum est, ut in simili argumentatur Damascenus, lib. 3, cap. 19; et D. Thom. infra, quæst. 19, art. 1.

8. Secundum vero non minus falsum est, quia, quod actus sint in duabus naturis ejusdem suppositi, non satis est ut unum actum physice componere dicantur, ut patet primo in actu voluntatis et appetitus ejusdem hominis, qui ex parte subjecti majorem unitatem habere videntur, quia non solum sunt in duabus naturis ejusdem personæ, sed etiam in duabus partibus ejusdem naturæ ; et tamen non componunt physice unum actum vel operationem. Secundo, duæ formæ accidentales, eo quod sint in uno subjecto, non componunt unam formam accidentalem; ergo similiter. Tertio et magis ex propriis ac principiis fidei, duæ naturæ substantiales, licet physice uniantur in una persona, non componunt inter se unam naturam; ergo similiter duo actus voluntatis divinæ et humanæ, quamvis mediis naturis in una persona conjungantur, non uniuntur physice ad componendum unum actum. Quarto, ratio omnium est, quia quamvis sint in eadem persona, non tamen secundum idem, neque inter se habent illam immediatam unionem; et ideo non possunt inter se constituere unum actum, licet constituant eumdem operantem utroque actu. Altera pars minoris, scilicet, de unitate seu compositione morali, probatur in hunc modum, quia tunc ex duobus actibus physicis componitur proprie unus actus moralis, quando unus habet totam suam moralitatem ab alio; quod solum contingit quando tota liberLas unius est denominative, seu imperative

XVII.

ab alio, quomodo actus interior, et exterior hominis dicitur unus moraliter; sed actus voluntatis humanæ et divinæ Christi non hoc modo comparantur, sed uterque per se habet suam propriam libertatem, ut dictum est.

9. Evasio.- Refutatur.- Dicetur fortasse, non tantum illo modo contingere, actum dici moraliter unum tanquam ex duobus moraliter compositum; nam intentio et electio dicuntur moraliter componere unum actum, quamvis uterque suam habeat propriam libertatem; imo actus ministri dicitur esse idem moraliter cum actu domini imperantis ; sic ergo actus Christi dicetur unus moraliter, quatenus actus voluntatis divinæ vel imperat, vel dirigit et gubernat actum voluntatis humanæ, et e converso hic est illi conformis et subordinatus. Sed imprimis hæc unitas tantum est metaphorica, quæ potius est conformitas quædam voluntatum, quæ non excludit pluralitatem simpliciter, et ideo potius ita est absolute loquendum, maxime ad vitandum. hæreticorum consortium. Ac denique (ut simul probemus alteram partem in principio positam) hic modus unitatis impertinens est ad explicandum valorem operationis humanæ Christi; nam, si voluntas divina consideretur ut regula vel lex voluntatis humanæ, sic pertinet ad valorem moralem humani actus, quantum ad honestatem et bonitatem moralem ejus, per modum objecti; unde ab illo ut sic non potest sumi infinitas hujus valoris. Hoc enim modo, etiam nostri actus satisfactorii sunt unum cum voluntate divina unitate conformitatis, et illam respiciunt ut regulam, et inde ut primarium objectum; et non propterea habent nostri actus valorem infinitum ex voluntate divina, aut ex habitudine ad illam. Si vero consideretur ut principium extrinsecum, et aliquo modo efficiens, aut dirigens et gubernans voluntatem humanam Christi, seu actus ejus quibus pro nobis satisfecit, sic etiam non potest conferre illis infinitatem; quia nec valorem ullum moralem hoc modo illis immediate præbet; quia ut sic neque est objectum, neque circumstantia operationis, sed causa quasi extrinseca, qnæ non aliter confert ad valorem actus, nisi in quantum dat virtutem vel concursum ad efficiendum ipsum actum; et ideo ipsa ut sic non auget neque confert valorem, præter eum quem habet actus ex objecto suo et circumstantiis. Et confirmatur primo; nam hoc modo etiam Pater et Spiritus Sanctus præbent illud regimen per concursum voluntati humanæ Chri

5

sti; quamvis enim persona Filii speciali titulo dicatur per voluntatem divinam gerere curam voluntatis humanæ, propter convenientiam in eodem supposito, nihilominus tamen, quidquid divina voluntas in eo actu agit, vel vult, necesse est ab omnibus personis fieri, quia est una voluntas communis, propter quod opera ejus ad extra sunt indivisa; sed Pater et Spiritus Sanctus quatenus concurrunt ad illum actum non dant illi valorem infinitum; ergo actus Christi non habent hunc valorem ex aliquo concursu voluntatis divinæ. Confirmatur secundo, quia etiam Spiritus Sanctus voluntate sua divina regit nostras voluntates, et eas mereri ac satisfacere efficit; tamen non confert illarum actibus valorem infinitum; imo nec aliter facit eos habere valorem, quam dignificando et sanctificando personas, et concurrendo ad substantiam et modum intrinsecum ipsorum actuum; ergo nec per se confert valorem actibus humanis Christi, sed tantum concurrit ad illos, et dat auxilia gratiæ necessaria; personam autem non sancti ficat, sed ex se sanctam supponit; et ab illa est valor infinitus illorum operum.

10. Tandem præter hos modos non potest fingi alius, quo illa voluntas divina conferat valorem actui voluntatis Christi; solum enim superest alius, quo actus voluntatis potest dici conferre valorem moralem actui inferioris potentiæ, quia est forma moralis ejus; sicut actus nostræ voluntatis potest dici conferre valorem actui appetitus, vel exteriori; hic autem modus non potest attribui actui voluntatis divinæ respectu actus voluntatis humanæ Christi, propter duo. Primum, quia, ut actus voluntatis hoc modo conferat valorem inferiori actui, necesse est ut sit forma ejus in esse liberi, sicut accidit in exemplo allato de actibus nostris; quia alio modo non potest intelligi quomodo sit forma; hoc autem modo non est actus divinus forma actus humani in voluntatibus Christi, ut visum est. Secundo, quia, ut actus voluntatis hoc modo det valorem, oportet ut ipse in se sit capax valoris, meriti, vel satisfactionis, ut illum communicet alteri, saltem per extrinsecam denominationem, sicut communicatur meritum actui exteriori per interiorem; vel certe ut cum illo constituat unum actum moralem ordinatum ad recompensandam injuriam alterius, ut est in satisfactione; hoc autem non potest convenire actui increato voluntatis divinæ, ut per se notum est. Et ideo non potuisset Verbum divinum satisfacere per naturam irratio

nalem assumptam, nec per dolores aut pœnas ejus, quia non posset per actum voluntatis divinæ actus talis naturæ moraliter informare, aut libertatem extrinsecam eis conferre ad meritum vel satisfactionem accommodatam.

11. Fundamentum contrariæ opinionis solvitur. - Ratio convenientiæ et differentiæ corporis respectu animæ, et humanitatis Christi respectu Verli divini. — Atque hinc solutum relinquitur fundamentum contrariæ sententiæ, nam ex unitate personæ male infertur unitas operationis, cum hæc naturam consequatur, ut Patres et Concilia docent. Neque est simile quod de homine affertur, tum quia dua naturæ in homine sunt partiales, et componunt unam naturam; tum etiam quia voluntas hominis per suos actus potest informare moraliter actus corporis seu inferiorum virium, quod nou potest voluntas divina, ut dictum est. Quocirca, aliter corpus est instru mentum animæ et humanitas Verbi; quamvis enim in hoc conveniant, quod utrumque est instrumentum substantialiter conjunctum, differunt tamen in modo; nam corpus non est instrumentum per se capax propriæ operationis moralis, nisi per animam, seu per denominationem ab actu anima; humanitas vero per se est proprium principium operationis moralis; unde, si proprie loquamur de humanitate respectu propriarum operationum, non est proprie instrumentum, sed principium principale operandi. Quod si respectu Verbi dicatur instrumentum, solum est, vel ut denotetur non esse propriam Verbi naturam, sed quasi alienam, quamvis per se et substantialiter conjunctam, vel magis proprie in ordine ad actiones supernaturales et miraculosas, ut interpretatur D. Thomas infra, q. 19, art. 1; et adhuc talis actus supernaturalis, ut est a Verbo operante per humanitatem, non est compositus ex actu creato et increato, sed est unus et idem manans ab humanitate cum auxilio supernaturali Dei, ut quæst. 13 latius dicetur. Patrum autem sententiæ ibi citatæ ex dicendis intelligentur facile.

12. Aliorum opinio circa infinitatem valori. operum Christi. Rejicitur.- Secundo dixe runt alii humana Christi opera habere infini tum valorem, ex eo quod immediate ac phy sice procedunt a divina Verbi personalitate non tantum ut a sustentante et terminan naturam humanam, sed etiam ut per se ipsa immediate influente in ipsum actum volunt

tis humanæ Christi. Quod ita esse solum probant ex illo principio, quod actiones sunt suppositorum ; nam hoc significat, supposita ipsa habere proprium et per se influxum in actiones; nam si sola natura esset totum principium influens in actiones, potius esset actio naturæ attribuenda, quam supposito; sieut quando aqua calida calefacit, potius calori quam aquæ tribuitur, quia calor est to tum principium calefaciendi, et aqua solum se habet ut materialiter sustentans calorem. Unde illi per accidens tribuitur actio. Quod vero hoc sit necessarium ad infinitum valorem, patet, quia alias suppositalitas Verbi mere per accidens se haberet ad operationes Christi humanas; sicut aqua omnino per accidens se habet ad calefactionem, quæ a calore procedit; ex his vero, quæ sunt per accidens, nihil valoris vel dignitatis accrescit operi. Hæc vero opinio falsum aliquid confingit, et minime necessarium ad valorem operum Christi explicandum, ut bene docuit Scotus, in 3, dist. 19, in quo illi consentit Capreol., in 3, dist. 18, ad 5 ipsius Scoti cont. 1 conclusion. Primum patet ex generali ratione subsistentiæ, quæ præcise et secundum suam rationem formalem non est proximum principium operandi, sed est tantum quidam naturæ terminus constituens suppositum, quod est principium per se operationum, tanquam id quod operatur; formale autem principium quo est natura per se aut per potentias suas; sed personalitas Verbi unita est humanitati solum in ratione subsistentiæ, ut infra videbimus; ergo non unitur ut sit principium per se et proximum operationum, ita ut ipsa sit proxima ratio agendi, vel totalis, vel partialis. Major patet inductione in omnibus creaturis, ut ex metaphysica constat, nam subsistentia solum est quidam modus terminans naturam in ratione existendi in se. Item in Trinitate, quamvis personalitates sint tres, quia natura et voluntas est una, actiones ad extra sunt indivisæ, quia tota ratio agendi est natura, non persona; e contrario vero in Christo, licet persona sit una, quia naturæ sunt duæ, operationes etiam sunt duplices, quia principium quo operationis est natura, ut ex Damasceno, et aliis Patribus et Conciliis, trademus infra, quæst. 18 et 19.

13. Unde argumentor secundo', quia hoc specialiter repugnat huic personalitati Christi; quia alias aliquam propriam efficientiam haberet ad extra relatio Verbi, quam non habent relationes Patris et Spiritus Sancti; con

sequens autem est omnino falsum; alias non omnis efficientia ad extra esset communis omnibus personis ; sicut enim terminare naturam humanam non est commune omnibus, quia convenit Verbo per suam relationem, ut talis est, ita, si per illam effective influeret in opera humanitatis, illa efficientia non esset. communis omnibus personis. Tertio, ostendo sine causa confingi hanc efficientiam ad explicandum valorem satisfactionis Christi, quia persona confert valorem operi ut moralis circumstantia ejus ; ut autem circumstantia moralis augeat bonitatem vel valorem operis, non semper requiritur proprius ac physicus influxus secundum eam rationem, qua circumstantia est, ut in hac ipsa circumstantia personæ videre licet; multorum enim opinio est, gratiam habitualem non influere physice in actus meritorios, quatenus est in essentia animæ, et tamen certum est quatenus dignificat personam, gratamque Deo reddit, maxime conferre ad valorem moralem operum in esse meriti vel satisfactionis; et quamvis fortasse in aliquos actus per se influat physice, scilicet in eos qui sunt supernaturales quoad substantiam, tamen verius est non solos illos esse meritorios, sed etiam actus morales virtutum acquisitarum, præsertim cum morali aliqua relatione charitatis; actus etiam externi satisfactorii sunt, et tamen valorem habent a gratia, quæ in illos non physice influit. Item dignitas regia, vel alia similis, auget interdum valorem moralem operis, quamvis non influat physice in opus, ut per se constat. Ita ergo Verbum divinum, hoc ipso quod constituit personam Christi Dei hominis, a qua opus satisfactorium simpliciter procedit, est sufficiens circumstantia moralis talis operis, ut ab illa possit valorem accipere; non est ergo necessarius ille influxus physicus illo modo explicatus.

14. Et per hæc satisfactum est fundamento contrariæ sententiæ. Actiones enim dicuntur esse suppositi, tanquam ejus quod operatur, quia ipsum est quod proprie et complete existit; operatio autem sequitur esse; et ideo simpliciter tribuitur ei quod per se existit, scilicet supposito, ut iterum attingemus infra, disp. 10, sect. 2 et 3; ad hoc autem necesse non est ut suppositum operetur per ipsam subsistentiam tanquam per rationem operandi, sed satis est ut per naturam operetur tanquam per principium quo; subsistentia vero sit conditio per se necessaria ex parte operantis, ut complete sit, et ita operari possit

Exemplum autem quod adducitur de aqua calefaciente, partim simile est, partim differens calefactio enim per se est a calido ut sic, in quo includitur aliquid per modum subsistentis, et quoad hoc est similitudo. Quod autem illud calidum sit aqua, accidentarium est, quia etiam ipsi aquæ extraneum et accidentarium est quod sit calida; et ideo quamvis ei possit attribui calefactio, ea ratione qua subsistit, et sustentat calorem, tamen respectu illius est per accidens, quia calor omnino ei accidit. At vero quod natura substantialis subsistentia terminetur, non est ei per accidens, sed per se; personæ etiam non accidit natura, sed per se illam constituit in tali ratione, et ideo actio per se attribuitur subsistenti in tali natura. Unde Pater, Filius et Spiritus Sanctus per se dicuntur creare ex parte operantis, quamvis ex parte creationis non esset per se necessaria trinitas personarum.

15. Objectio. Dices, hinc potius sequi Verbo divino, seu Deo, per accidens attribui humanas Christi actiones, etiam si huic homini Christo, formaliter loquendo, per se tribuantur; quia humanitas respectu Verbi est natura extranea, et quasi accidentario ei advenit. Respondetur primum negando simpliciter sequelam, quia, licet humanitas non sit connaturalis Verbo, in quo assimilatur calori ad aquam comparato, tamen per se illi unitur, in quo differt a calore; nam ex Verbo et humanitate vere ac propriissime consurgit una persona et unum ens per se; et ideo illi personæ in eo statu constitutæ per se tribuuntur quæ secundum utramque naturam illi conveniunt, ut latius infra, q. 2 et 16, explicabitur. Addo deinde hoc nihil referre ad rem de qua agimus; quia, ut dixi, ad rem moralem nihil refert quod prædicatio sit aut per se, aut per accidens, logice vel physice loquendo, dummodo moraliter persona operans, et dignitas ab illa proveniens sit circumstantia operis; ad quod satis est quod sit conditio dignificans personam operantem, quod non solum in præsente reperitur, sed etiam quod illa dignitas est substantialis et intrinseca ipsi persone operanti.

[blocks in formation]

Christi fuisse pretium infiniti valoris ad nostram redemptionem propter unionem ad Verbum, quod intelligendum est de immediata unione, ut infra, q. 4, ostendemus, ita posset quis existimare actus ipsos esse infiniti valoris propter propriam et immediatam unionem ad Verbum, quia alias sola unio per accidens, media humanitate, vel sola emanatio non videtur posse sufficere. Primum patet, quia illa est valde extrinseca, et per se nihil confert ipsi actui. Item quia, si in sanguine est necessaria illa unio, cur non in singulis actibus? Secundum etiam ostendi potest, quia creatura vel creatio etiam emanant a Deo secundum se, et tamen inde nullum specialem valorem aut dignitatem accipiunt; et si intelligamus per Christi actionem, aliquem effectum ad extra fieri, ex respectu illo ad Christum non censeretur habere infinitum aliquem valorem et dignitatem. Sed hæc etiam sententia supponit falsum, et ad rem præsentem minime necessarium. Falsum est enim divinum Verbum fuisse immediate unitum omnibus actibus et operationibus Christi, ut latius infra dicturi sumus, q. 3 et 4, quia Verbum solum fuit unitum humanitati substantiali unione, et ad supplendam subsistentiam humanæ naturæ. Unde solum ea sibi immediate univit, quæ subsistentiæ creatæ immediate uniuntur; accidentia autem non uniuntur immediate creatæ subsistentiæ, sed insunt naturæ subsistenti. Sic ergo in Christo accidentia humanitatis non aliter fuerunt unita Verbo, quam per humanitatem, scilicet, in quantum inhærebant animæ vel corpori Verbo unitis. Quod si alia accidentia non habent illam immediatam unionem, nec de actibus intellectus aut voluntatis id affirmari potest, tum quia magis intrinseca et inseparabilia sunt alia accidentia quam hi actus; tum etiam quia, cum hæc unio non sequatur ex vi assumptionis humanitatis, esset miraculosa, etiam supposita incarnatione; et ideo sine sufficiente auctori— tate, vel cogente ratione, non est asserenda ; tum maxime quia ostendemus infra, fieri non posse ut accidentia immediate uniantur subsistentiæ divinæ, idque maxime repugnare accidentibus actu inhærentibus, ut erant actus vitales, seu operationes humanitatis Christi. Quod autem illa unio non sit necessaria ad ad hunc valorem, ostendi potest ex dictis contra præcedentem sententiam; quia cum hic valor non sit res physica, sed moralis, ad il lum non est necessaria immediata unio phy – sica ad Verbum, sed sufficit talis conjunctio,

« PredošláPokračovať »