Obrázky na stránke
PDF
ePub

3. Præterea, in eo qui jam habet habitum scientiæ, per ea quæ a sensu accipit non acquiritur novus habitus (quia sic dua forma ejusdem speciei simul essent in eodem); sed habitus, qui prius inerat, confirmatur et augetur. Ergo, cum Christus habuerit habitum scientiæ inditæ, non videtur quod per ea, quæ sensu percepit, aliquam aliam scientiam acquisie

rit.

Sed contra est quod Hebræorum 5 dicitur: Cum esset Filius Dei, didicit ex his quæ passus est, obedientiam. Glos. 1: Id est, expertus est. Fuit ergo in Christo aliqua experimentalis scientia, quæ est scientia acquisita.

Respondeo dicendum, quod, ut ex supra dictis 2 patet, nihil eorum quæ Deus in nostra natura plantavit, defuit humanæ naturæ, assumptæ a Dei Verbo. Manifestum est autem, quod in humana natura Deus plantarit, non solum intellectum possibilem, sed etiam intellectum agentem. Unde necesse est dicere quod in anima Christi fuit, non solum intellectus possibilis, sed etiam intellectus agens. Si autem in aliis Deus et natura nihil frustra faciunt (ut Philosophus dicit, in 1 de Cœlo 3), multo minus in anima Christi aliquid fuit frustra. Frustra autem est quod non habet propriam operationem, cum omnis res sit propter suam operationem, ut dicitur in 2 de Cœlo. Propria autem operatio intellectus agentis est facere species intelligibiles actu, abstrahendo eas a phantasmatibus; unde dicitur in 3 de Anima, quod intellectus agens est, quo est omnia facere. Sic igitur necesse est dicere, quod in Christo fuerint aliquæ species intelligibiles, per actionem intellectus agentis in intellectu possibili ejus receptæ; quod est, esse in ipso scientiam acquisitam, quam quidam experimentalem nominant.

Et ideo, quamvis aliter alibi scripserim, dicendum est in Christo fuisse scientiam acquisitam, quæ proprie est scientia secundum modum humanum, non solum ex parte subjecti recipientis, sed etiam ex parte causæ agentis. Nam talis scientia ponitur in Christo secundum lumen intellectus agentis, quod est animæ humanæ connaturale. Scientia autem infusa attribuitur animæ humanæ secundum lumen

1 Glos. interlin., ibidem. 2 Art. 1 hujus q., et q. 5.

3 Tex. 31, et l. 2 et 59, tom. 2. Text. 17.

5 Tex. 18, tom. 2.

63 sent., d. 14, q. 3, art. 3.

desuper infusum ; qui modus cognoscendi est proportionatus naturæ angelicæ. Scientia vero beata, per quam ipsa Dei essentia videtur, est propria et connaturalis soli Deo, ut in prima parte dictum est 1.

Ad primum ergo dicendum, quod, cum duplex sit modus acquirendi scientiam, scilicet, inveniendo et addiscendo, modus, qui est per inventionem, est præcipuus; modus autem, qui est per disciplinam, est secundarius. Unde dicitur in primo Ethicorum 2: Ille quidem est optimus qui omnia per se ipsum intelligit; bonus autem rursus est ille qui bene dicenti obedit. Et ideo Christo magis competebat habere scientiam acquisitam per inventionem, quam per disciplinam, præsertim cum ipse daretur a Deo omnibus in doctorem, secundum illud Joelis 2: Lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ.

Ad secundum dicendum, quod humana mens duplicem habet respectum. Unum quidem ad superiora, et secundum hunc respectum, anima Christi fuit plena per scientiam inditam. Alius autem respectus ejus est ad inferiora, id est, ad phantasmata, quæ sunt nata movere mentem humanam per virtutem intellectus agentis. Oportuit autem quod, etiam secundum hunc respectum, anima Christi scientia impleretur, non quin prima plenitudo menti humanæ sufficeret secundum se ipsam; sed oportebat eam perfici, etiam secundum comparationem ad phantasmata.

Ad tertium dicendum, quod alia ratio est de habitu acquisito, et de habitu infuso. Nam habitus scientiæ acquiritur per comparationem humanæ mentis ad phantasmata; unde, secundum eamdem rationem, non potest alius habitus iterato acquiri. Sed habitus scientiæ infusæ est alterius rationis, utpote a superiori descendens in animam, non secundum proportionem phantasmatum; et ideo non est eadem ratio de utroque habitu.

COMMENTARIUS.

1. Duplex potest esse sensus quæstionis hujus. Prior, an in Christo fuerit scientia natura sua acquisita, sive ab ipso acquisita fuerit, sive aliunde habita, ut fuit in Adam. Posterior est, an in illo fuerit talis scientia, et tali modo, scilicet, per proprios actus paulatim comparata; et hic posterior est manifestus

1 1 p., q. 12, art. 4.

2 C. 4, in fin., tom. 5.

sensus D. Thomæ, ut patet ex corpore articuli. Quid autem nomine scientiæ intelligat, non satis constat; potest enim intelligere, vel proprium habitum scientiæ in rigore sumptum (ut Cajet. illum intelligit, et videtur sane mens ejus), vel generaliter quemcunque habitum in intellectu acquisitum, sive sit species, sive quidvis aliud, de quo magis videntur procedere probationes D. Thom.

2. Assertio ergo est, fuisse in anima Christi hujusmodi scientiam acquisitam, ne intellectus agens in Christo fuerit otiosus. Quæ ratio, ut constat, summum probat comparasse Christum aliquas species intelligibiles per actionem intellectus agentis, eadem enim potest ad Adamum applicari. Sed de hac re infra disputandum est latius. Argumenta D. Thomae solum procedunt contra priorem sensum quæstionis, et ideo difficultatem non habent.

DISPUTATIO XXV.

In tres Sectiones distribula.

DE TRIPLICI SCIENTIA ANIME CHRISTI QUOAD QUESTIONEM AN EST.

Ostendimus disputatione præcedenti, in Christo esse scientiam creatam. Sequitur ut videamus quotuplex illa sit, tractaturi postea quid unaquæque sit, ordinem D. Thomæ sequentes. In hac vero quæstione non distinguemus actum et babitum scientiæ, supponentes eamdem esse de utroque rationem, ut ex fine præcedentis disputationis constat.

SECTIO I.

Utrum anima Christi a principio creationis suæ fuerit beata.

1. Difficultas hujus quæstionis posita est in tempore quo Christus Dominus cœpit habere hanc scientiam. Nam, quod nunc illam habeat, et saltem a tempore mortis suæ illam habuerit, de fide certum est, neque aliquem qui in Christum credat, invenio in hoc dubitasse, cum per mortem Christi aliis etiam justis aperta sit janua coeli, ut infra ostendetur, et cum latroni ipse promiserit: Hodie mecum eris in paradiso, et cum gloriosa resurrectio corporis fuerit evidens testimonium gloriæ ipsius animæ. Quod ergo in quæstionem verti potest, solum est an in tempore vitæ mortalis hac eadem scientia potitus fuerit. Hæretici enim, qui Christo ignorantiam tribuunt mul

tarum rerum quas prius non cognovit, et postea paulatim didicit, consequenter negant habuisse semper hanc scientiam beatam; in quem errorem multi ex hæreticis hujus temporis lapsi sunt, præsertim Lutherus, Calvinus et Zuinglius. Fundamenta eorum (si quæ esse possunt) statim attingemus.

2. Dico ergo primo, animam Christi Domini, etiam eo tempore quo fuit conjuncta cor pori mortali, habuisse scientiam beatam. Ita sentiunt Theologi statim citandi. Et probatur testimoniis Scripturæ sacræ, quæ, licet per se singula non cogant, tamen simul sumpta, el adjunctis Patrum testimoniis, magnam fidem faciunt. Joan. 1: Deum nemo vidit unquam. Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit; ac si apertius diceret: Unigenitus, qui videt, ipse enarravit. Et sicut per humanitatem et dum in mortali vita viveret, enarravit, ita per eamdem humanitatem et eodem tempore vidit. Ita fere Augustinus, tractatn 8 in Joan.; et colligitur etiam ex Cyrillo, libro 1 in Joan., c. 22; et Chrysostomo, homilia 14 in Joan., cui consonant verba Christi, Joan. 3: Quod scimus, loquimur, et quod vidimus testamur. Ubi aperte loquitur de se ho statim subdit: Nemo ascendit in cælum, nisi mine, et ad eumdem sensum exponitur quod in calo. Ubi verbum ascendit, non est præsen. qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est bo greco, avaẞéßrxev; dicitur ergo Christus se tis temporis, sed præteriti, ut constat ex ver

cundum humanitatem ascendisse, et esse in cœlo, non corporeo ascensu, sed visione beata; quia priori modo nondum ascenderat, neque ille ascensus potuit convenire Christo secundum divinitatem, quia in illam non cadit ascensus, ratione sui. Neque obstat quod ait Nemo ascendit, nisi qui descendit. Quia non oportet ut ascensus et descensus secundum eamdem rationem vel metaphoram intelligantur; descendit ergo per incarnationem, ascendit per visionem. Unde non fuit prior ascensus quam descensus, sed, e contrario, prius descendit (scilicet, ordine naturæ) ut posset ascendere. Unde ibidem ait de illo Joannes: Qui de cælo venit, super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur. Quæ verba eamdem vim habent quam præceden tia. Quod autem dicit: Vidit et audivit, non sunt diversa, sed eadem visio, auditio dicitur, ut significetur non habere illam ex vi humanitatis, sed ex infusione divina; est ergo illa auditio longe diversa ab ea quam nos habemus per fidem. Unde, veluti hoc ipsum inter

pretans, ait Christus, Joan. 6: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me, non quia Patrem viderit quisquam, nisi is qui est a Deo. Ac si diceret, non ita audiunt alii sicut Christus, qui videndo audit. Simile est illud Joan. 8: Ego, quæ vidi apud Fatrem, loquor. Et Joan. 12: Ubi ego sum, illic et minister meus erit, id est in gloria. Et c. 14: Ut ubi ego sum, et vos sitis. Accommodatur etiam illud Psal. 40: Beatum faciet illum in terra; nam Psal. ille de Christo exponitur Joan. 13. Et confirmari potest, nam gloria Transfigurationis signum fuit gloriæ latentis in anima, ut Patres omnes tradunt, exponentes illud mysterium, ut infra, suo loco, videbimus. Ex dictis etiam testimoniis sumitur bona ratio, nam Christus futurus erat auctor divinæ doctrinæ, et doctor præcipuus mysteriorum Dei; ergo oportuit ut non tantum audita, sed a se visa narraret. Sed hæc assertio magis cum sequenti confirmabitur.

3. Christus a primo sua conceptionis instanti scientiam et visionem habuit beatam. Dico ergo secundo: anima Christi vidit Deum a primo instanti creationis suæ. Ita docent Theologi omnes, in 3, d. 14; D. Thomas hic el infra, q. 15, art. 10, 34, a. 4; Can. late, lib. 12 de Locis, c. 14; et sequitur fere ex præcedenti conclusione, quia non est major ratio de uno tempore vitæ mortalis, quam de alio. Nam visio beata non magis impediri poterat in infantili corpore quam passibili, cum supra utriusque statum sit, et a neutro statu corporis pendeat. Alioqui vero fons et primaria ratio illius visionis eadem fuit semper in Christo a principio conceptionis, scilicet, unio hypostatica. Et ita probatur optime hæc conclusio ex illo Joan. 1: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis. Ubi indicatur (ut supra cum D. Thoma et Theologis) gloriam et plenitudinem gratiæ et veritatis datam esse Christo homini, quia est Unigenitus Patris ; et ita esse veluti proprietatem manantem ab unione; ergo, sicut a primo instanti conceptionis ille homo fuit Unigenitus Patris,ita ex tunc habuit gloriam et gratiam consummatam in gloria et visione Dei. Ita colligitur ex Athanas., orat. 4 contra Arian., et in lib. de Salutari Christi adventu, et de humanitate Verbi; clarius et brevius, ex Damasc., 1. 3 de Fide, c. 22, ubi propterea, inquit, eos, qui dicunt Christum verum incrementum in sapientia accepisse, consequenter negare unionem faclam esse a primo illo carnis crlu; nam si tunc, inquit, facta

est, quid tandem afferri potest, quin omnibus prorsus sapientiæ gratiæque opibus affluxerit? etc. Confirmari potest ex illo Jer. 31: Femina circumdabit virum, scilicet, sapientia, ut supra, cum Hieronymo, exposuimus; in Scripturis autem non dicitur hoc modo vir, nisi qui videt Deum; reliqui enim, ut parvuli existimantur, juxta illud 1 Cor. 13: Postquam autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. Confirmatur secundo ex illo Psal. 21: Inte projectus sum ex utero. Quæ verba de Christo intelligit Eusebius, libro 10 de Demonstrat. Evangel., cap. ultimo. Et introducit Christum dicentem ad Patrem : Ex tunc Deum meum jam videbam. Denique accommodatur illud Psalm. 65: Beatus quem elegisti et assumpsisti. Quod de humanitate Christi intelligit Augustinus, indicans in ipsa assumptione plenam fuisse gloria et beatitudine. Idem sentit lib. 83 Quæstion., q. 65, et libro 4 de Consensu Evangel., cap. ultimo, in fine. Ubi, cum dixisset nullum mortalem hominem posse in hac vita videre Deum, subdit: Qua maxime proprietate distat a cæteris homo cujus susceptione Verbum caro factum est. Denique- Richardus de S. Victore, lib. 1 de Emmanuel., c. 22: Quod nos, inquit, expectamus in consummatione, illi datum est in sua conceptione. Ad hoc etiam confirmandum, afferri possunt omnia quæ supra adduximus super art. 12, quæst. 7 D. Thomæ, ex Patribus exponentibus locum Lucæ 2, Proficiebat sapientia, et docentibus non ita in se profecisse, ut aliquid denuo didicerit, de quo testimonio dicemus plura infra, quæst. 12. Afferri etiam possunt quæ disp. 18 et 22, de plenitudine gratiæ Christi, attulimus, quam a principio conceptionis obtinuisse probavimus. Denique afferri possunt quæ statim q. 10, art. 2 D. Thomæ, dicemus, de illo testimonio Matt. 13: De illa die nemo scit, neque Filius.

4. Ultimo addere possumus rationes. Prima, quæ ex dictis testimoniis Scripturæ sumitur, est, quia Christus semper fuit Filius Dei naturalis; ergo hæres; ergo possessor; neque enim tempore indigebat ad fruendum hæreditate; neque interventura erat mors Patris, ut Filius in possessionem mitteretur; neque propter ætatem impediri poterat, ut supra ostensum est. Secunda, quia non est credibile divinam personam non statim ditasse naturam suam omnibus donis gratiæ et gloriæ, et omnem contrariam imperfectionem ab anima sua abjecisse; carere autem felicitate, magna

est imperfectio quæ nec nobis erat necessaria, nec divinam personam decebat.

consentiant, non tamen illam affirmant ut dogma fidei, et fere eodem modo loquuntur sancti Patres; et ideo alii solum dicunt esse opinionem ita veram, ut contrarium opinari temerarium sit. Et hæc censura est mitissima omnium quæ fieri potest; existimo enim contrariam sententiam, etiam erroneam et proximam hæresi esse, quia Scripturæ testimonia, adjunctis expositionibus et testimoniis Patrum, et consensu Doctorum omnium Catholicorum, sufficiunt ad hanc certitudinem præstandam.

7. Objectio.-Responsio.-Sed contra hanc veritatem objici solent varia loca Scripturarum, quæ partim tractata sunt cum de gratia ageremus, partim attingentur in sequentibus. Nunc solum objicitur illud Luc. 22: Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Ergo ante passionem non intravit in gloriam. Unde Joan. 7 dicitur : Nondum erat Spiritus datus, quia nondum erat Jesus glorificatus. Et ideo, Joan. 17, oral ipse Christus: Clarifica me, Pater, etc. Respondetur, hæc testimonia intelligi de gloria resurrectionis et ascensionis, et de manifestatione et exaltatione nominis Christi, ut Pa tres omnes intelligunt.

5. Objectio. Responsio.- Dices: imo fuit nobis et ipsi necessaria propter majorem perfectionem, scilicet, ut sibi et nobis mereri posset, et pro nobis dolere et tristari. Respondetur, quod ad ipsum attinet, melius ipsi fuisse semper fuisse beatum, quam beatitudinem mereri, præsertim cum beatitudinem quodammodo sibi connaturalem haberet ratione unionis. Adde, si oportuisset sibi mereri beatitudinem, potuisse hoc facere, etiam si nullo tempore ea caruisset, ut inferius, q. 19, ostendemus; unde, quod ad nos pertinet, potuit simul esse viator et comprehensor, et ita pro nobis mereri, et pro nobis satisfacere, et veram tristitiam et dolorem pro nobis suscipere, absque carentia beatitudinis. Tertia ratio sumitur ex D. Thoma hic, quia Christus est caput influens in omnes gratiam et gloriam; ergo debuit ipse multo magis esse or natus gratia et gloria. Cui adde, quod a principio conceptionis fuit caput etiam Angelorum, quod statim ipsi jussi sunt adorare, ut dicitur ad Hebr. 1; ergo non est credibile fuisse caput in inferiori statu gratiæ aut gloriæ quam Angeli erant. Unde confirmatur, nam Angeli sancti parum post creationem suam acceperunt gloriam, in tertio, vel (ut alii volunt) in secundo instanti; ergo anima Christi illos superavit, et a primo instanti Deum vidit. Tandem conjectura, quæ ex D. Thoma hic colligitur, optima est, quia Christus de justitia meruit aliis gratiam et gloriam. Ergo decuit ut a principio ipse haberet gratiam et gloriam, quia, licet visio Dei proprie et per se non requiratur ad meritum, tamen in eo, qui est perfectissimum principium omnis meriti, quique ad suam sanctificationem non indigebat merito, convenientissimum fuit ut gratia consummata esset illi principium meriti. Unde confirmatur, quia Adam, eo quod futurus erat Utrum in anima Christi sit scientia connaturalis naturale principium generis humani, creatus fuit a principio perfectus in naturalibus; ergo Christus, qui est supremus auctor gratiæ et gloriæ, debuit a principio suæ conceptionis habere gratiam et gloriam summe perfectam.

6. Dubium.-Responsio.- Sed quæres qua certitudine hæc doctrina tenenda sit. Aliqui existimant simpliciter esse de fide. Sed non videtur, quia Scripturæ testimonia non sunt adeo expressa, quin aliis modis explicari possint, et nulla etiam extat de hac re Ecclesiæ definitio, neque etiam traditio est satis aperta; nam, licet Theologi in hac veritate asserenda

-

[ocr errors]
[ocr errors]

8. Objectio. Responsio. Dices: Gloria corporis et animæ conjuncta necessario sunt, si corpus et anima inter se sint conjuncta; manat enim gloria corporis ex gloria animæ, ut Theologi docent cum Augustino, ep. 56. Respondetur fuisse quidem debitam gloriam corpori Christi a principio conceptionis, non tantum ratione gloriæ animæ, sed etiam ratione unionis; tamen propter nostram redemptionem, divina dispensatione, illa ad tempus caruisse, cujus rei significationem quamdam in Transfiguratione tradidit, ut dictum est.

SECTIO II.

animæ humanæ.

1. In anima Christi scientia acquisita, seu connaturalis. — In hac quæstione, sicut in præcedenti dixi, nulla est difficultas de hac scientia secundum se, seu absolute considerata, sed solum in tempore et modo quo Christi anima cœpit habere hanc scientiam. De qua re nihil hoc loco dicam, quia pendet ex multis, quæ circa quæst. 12 D. Thom. tractanda sunt, ubi hoc melius expedietur; et ideo hic brevissime dicendum est, certum omnino esse Christum Dominum habere scien

tiam connaturalem animæ humanæ. Ita docent omnes Theologi, in 3, d. 13 et 14; quamvis Bonav. soleat in contrarium citari, quia negat fuisse in Christo scientiam acquisitam. Sed non est credibile eum esse locutum de substantia ipsius scientiæ (ut ita dicam), sed de modo acquirendi illam, ut ex sequenti sect., et magis ex disp. 28 constabit. Richard. vero ibi, a. 3, q. 2 et 3, videtur hanc sententiam docere; quia sentit scientiam infusam animæ Christi fuisse superioris rationis a scientia connaturali homini, et tamen præter illam negat in Christo fuisse aliam acquisitam; sed est sententia omnino falsa. Unde sine magno errore negari hæc veritas non potest, quia (ut supra late citatum est) in Christo est natura humana cum omni proprietate et perfectione illi connaturali; sed scientia humana est una ex maximis perfectionibus humanæ naturæ; ergo. Deinde supra ostendimus fuisse in intellectu Christi actus intellectus naturales; ergo maxime actus scientiæ; ergo. Tertio, quia habuit virtutes morales connaturales homini; ergo et prudentiam naturalem; ergo pari ratione alias scientias. Denique Angeli habent scientiam sibi connaturalem, eamdem habent beati, habuit etiam Adam in statu innocentiæ, et in universum perfectio gratiæ non destruit perfectionem naturæ, quæ imperfectionem non includit, perfectioni gratiæ repugnantem; ergo. Neque contra hoc occurrit nova objectio, præter eas quæ fieri solent de beatis, quas tetigit D. Thomas su pra, art. 4 hujus quæstionis.

2. Quid nomine scientiæ connaturalis hic intelligatur.-In Christo ars factibilium fuit. -In Christo scientia experimentalis. Sed observandum est primo, nomine scientiæ hic intelligi omnes virtutes intellectuales, scilicet, intellectum seu habitum principiorum, de quo nulla potest esse dubitandi ratio, cum assensus principiorum sint maxime evidentes, et connaturales homini; sapientiam deinde ac scientiam. De quibus solum potest dubitari, quia in hominibus non sunt sine admistione opinionum et incertitudinis. Dicendum vero est in Christo fuisse quoad conclusiones evidentes, quæ per lumen naturæ certæ esse possunt. De iis vero rebus de quibus lumen naturæ consequi non potest evidenter cognitionem, assecutus est Christus quidquid ratio naturalis consequi potest, et omnes rationes probabiles, aut verisimilia judicia opinionum omnium; non tamen per hæc de veritate ipsa judicabat, sed vel suspendebat assensum, vel

XVII.

de probabilitate, quæ evidens esse poterat, judicium ferebat. Præterea comprehendi etiam potest prudentia, de qua jam dictum est. Et ultimo etiam artem complectimur, quæ, ut est intellectualis virtus, etiam pertinet ad absolutam perfectionem intellectus, et fortasse a scientia non multum distinguitur, nisi in materia factibili; ait autem D. Thomas infra, q. 13, art. 1, ad 3, fuisse in Christo scientiam omnium factibilium. Nec refert quod ars videtur esse conjuncta cum usu; nam, licet ipsa dirigat usum, non tamen ab illo essentialiter pendet; tota enim perfectio artis, quæ ad intellectum spectat, sine usu haberi potest.

3. Observandum secundo est, scientiam hanc connaturalem generaliter dictam, prout comprehendit omnem naturalem cognitionem evidentem, duplicem distingui posse: est enim quædam cognitio quæ vocatur experimentalis, et potissimum versatur circa singularia, quæ per sensum experimur, ex quo intellectus accipit evidentem cognitionem in ipsa experientia fundatam. Alia est cognitio evidens conclusionum ex propriis principiis naturali lumine evidentibus, quæ proprie vocatur, seu meretur nomen scientiæ; hic vero utrumque genus cognitionis sub hac voce comprehendimus, nam cum utraque harum cognitionum naturalis sit homini, et perfectionem afferat sine imperfectione, unioni aut beatitudini repugnante, dubium non est quin utraque fuerit in Christo, ut latius q. 12 tractabitur.

SECTIO III.

Utrum fuerit semper in anima Christi scientia rerum in proprio genere supernaturalis et per se infusa.

1. Tractavi prius de scientia naturali quam de hac infusa, ut ratio dubitandi, et opinionum varietas, quæ hic esse potest, melius intelligatur. Ratio enim difficultatis est, quia per scientiam beatam et naturalem habet anima Christi omnem cognitionem et perfectionem, quæ vel ex Scripturis, vel ex dignitate personæ, vel ex munere Redemptoris, vel ex capacitate intellectus humani, vel denique ex quovis alio indicio vel signo colligi potest. Habet enim per illas duas cognitiones, perfectionem naturæ debitam et gratiæ, et consequenter habet actum respondentem capacitati naturali intellectus, et obedientiali; habet cognitionem rerum omnium naturalium

43

« PredošláPokračovať »