Obrázky na stránke
PDF
ePub

in rebus physicis locum habeat, tamen in his moralibus non videtur recte applicari, quia multitudo meritorum ejusdem intensionis moraliter æquivalet intensiori merito, nam pluribus actibus ut decem potest aliquis tantumdem mereri, quantum alius meretur uno actu ut centum, cæteris paribus. Secundo, sicut in merito distinguitur extensio vel multitudo ab intensione, ita potest distingui in præmio; ergo, quamvis Christus per plures actas simul sumptos non potuerit mereri intensius præmium quam per singulos, potuit tamen mereri plura præmia, atque adeo non in quolibet actu Christi erit valor sufficiens ad obtinendam quamcumque præmiorum collectionem, quod est intentum, sed aliquid potuit mereri per unum actum ultra id quod meruit per alios. Tertio, quia excessus in multitudine seu extensione, quando unum in altero nec formaliter, nec eminenter continetur, est excessus simpliciter; ut omnis hierarchia Angelorum simul sumpta simpliciter est quid perfectius quam supremus Angelus, quia perfectio aliorum Angelorum nec formaliter, nec eminenter, in primo Angelo continetur; at vero in præsenti unus actus meritorius Christi nec formaliter continet alios actus, vel eorum merita, ut per se notum est, neque etiam eminenter, quia nulla est ratio talis eminentiæ, neque explicari satis potest in quo consistat; ergo simpliciter est majus meritum in pluribus actibus quam in uno tantum. Hæ rationes videntur partem hanc probabilem reddere, quam posset aliquis sustinere dicendo infinitatem meritorum Christi in hoc solum consistere, quod nullum præmium finitum potest esse adæquatum valori cujuscumque actus meritorii Christi, quod satis est ad perfectionem redemptionis nostræ. Neque est necesse ut valor cujuslibet actus Christi exhauriat (ut sic dicam) omnem multitudinem præmiorum, quæ Deus simul conferre potest.

57. Vera resolutio. - Nihilominus probabilius existimo, meritum Christi ita esse valoris infiniti obinfinitam personæ dignitatem, ut in quolibet ejus actu sit sufliciens valor ad quæcumque præmia cum æqualitate obtinenda, etiamsi singula perfectissima sint, et in quocumque numero augeantur. Ita sentiunt frequentius discipuli et expositores D. Thomæ, et est magis consentaneum dignitati Christi, et perfectioni ac excellentiæ redemptionis nostia. Alias pari probabilitate posset quis dicere, non quemlibet actum Christi fuisse

sufficientem ad satisfaciendum pro quacumque multitudine peccatorum, præsertim si simul defendat, quodlibet peccatum mortale, ut est offensa Dei, habere infinitam malitiam et injuriam; nam, juxta hanc sententiam, eam proportionem servabit unum peccatum mortale ad unum actum satisfactorium Christi, quam servat unum præmium infinitum-ad unum actum meritorium ejusdem Christi, quia remissio peccati est quasi præmium satisfactionis; ergo remissio unius peccati infiniti erit infinitum quoddam præmium ; ergo exhauriet totum valorem unius actussatisfactorii Christi; ergo non per quemlibet actum potuit Christus ad æqualitatem satisfacere pro quacumque peccatorum multitudine, sed indiguit multiplicatione actuum. Ex quo fiet ut tot possint multiplicari peccata, ut ad illa delenda non sufficiant merita Christi, quod est absurdissimum, ut supra visum est. Sed hæc ratio solum procedit ex hypothesi, non tamen vera. Ideo aliter ostenditur prædicta sententia ex infinita perfectione meriti Christi, nam tota illa infinita perfectio reperitur in quolibet actu Christi; ergo sufficit ad promerenda quælibet præmia possibilia, non tantum divisive, sed etiam collective in sensu explicato. Antecedens supra probatum est; con. sequentia vero probatur, quia hoc pertinet ad rationem meriti simpliciter infiniti.

58. Et quoniam in hac ultima propositione consistit tota vis hujus rationis, probatur ac declaratur variis modis. Primo, ex proportione ad potentiam activam; nam potentia infinita simpliciter in agendo vel movendo, non solum potest facere quemcumque perfectissimum effectum in illo ordine, sed etiam potest facere quamcumque effectuum multitudinem; ergo et meritum simpliciter infini tum sufficiens est ad quodcumque præmium, etiamsi ex collectione plurium consurgat; comparatur enim meritum ad præmium, ad modum principii efficientis in suo ordine. Secundo, quia perfectio hujus meriti provenit præcipue ex dignitate personæ operantis; sed hæc dignitas tanta est, ut vel formaliter, vel eminenter contineat quidquid perfectionis est in quolibet præmio possibili, vel præmiorum collectione; ergo et meritum tam est perfectum in suo ordine, ut eminenter æquivaleat cuicumque collectioni præmiorum etiamsi in infinitum procedatur.

59. Tertio, quia alias potuit unus actus meritorius Christi ita exhauriri uno præmio, ut, si ad aliquid aliud ordinaretur, non suffice.

[ocr errors]

ret ad illud ex justitia simul promerendum; in singulis earum est infinitus valor, ut declaut, verbi gratia, si Christus unum actum di- ratum est. Idemque argumentum fieri potest lectionis Dei ordinaret, ut per illum merere- de duratione actus; nam in Christo Domino tur incarnationem Patris æterni, et ad hoc quælibet minima duratio erat infiniti valoris præmium acceptaretur, non posset Christus propter infinitatem persona. Itemque potest eodem actu promereri de justitia gloriam ali- fieri simile argumentum de actu intensiori et cai homini. Consequens est falsum; ergo. remissiori, nam ad omne id ad quod fuerit Probo minorem ; nam fingamus illum actum sufficiens intensus actus Christi, crit etiam amoris esse ut duo, verbi gratia: tunc sic, sufficiens actus remissus, ut facile patebit apetiamsi ille actus esset tantum ut unum, esset plicando argumentum factum; ergo et unus sufficiens ad merendam incarnationem Patris actus erit sufficiens ad omne id ad quod ad æqualitatem de justitia ; ergo ille actus ut plures sufficiunt; quia et est eadem proportio, duo erat sufficiens ad illud præmium, et ad et unus actus intensus æquivalet multis realiquod aliud ratione ulterioris gradus; et missis. Atque idem argumentum sumi potest cum ille ulterior gradus esset etiam dignifica- ex eo quod actus minus perfectus in specie tusa persona Verbi, per se etiam erat sufficiens a Christo factus, est sufficiens ad omne ad quodlibet præmium, etiam infinitum. Et ita præmium, ad quod sufficit actus in specie potest in infinitum procedi, quia et quilibet perfectior; ergo et unus actus sufficit ad omne gradus intensionis in infinitum divisibilis est, id quod plures similes possunt promereri; et quilibet actus secundum quamlibet mini- nam, per se loquendo, non est minor, imo mam intensionem, prout informatur a perso- major excessus in perfectione specifica actus, na Verbi, habet infinitum meriti valorem, et quam in unitate vel multitudine. Ratio deniest sufficiens ad infinitum præmium, ipsaque que a priori est, quia id, quod confert ad Verbi persona ita sanctificat et dignificat to- Christi meritum entitas vel perfectio, aut intum actum, ut æque dignificet singulos gra- tensio actus, comparatum ad dignitatem perdus, vel partes ejus; est enim quasi tota in to- sons, est quasi materiale, et dignitate Verbi te, et tota in qualibet parte. Quod si forte informatum constituitur in altiori ordine medicatur perveniendum esse ad actum mini- riti, in quo habet infinitatem simpliciter; et mum in intensione, atque adeo indivisibilem, ideo, quidquid perfectionis ex parte actus atque ita in eo non procedere argumentum deest, compensatur ex dignitate persona, in factum, respondetur imprimis esse fortasse qua tota hæc sufficientia et perfectio eminenprobabilius, etiam physice non dari minimum ter continetur; et ideo, sicut entitas remissa in hujusmodi intensione. Deinde saltem mo- vel minus perfecta ipsius actus non minuit raliter nunquam fit hujusmodi actus, præscr- valorem meriti Christi, etiam comparati ad tim in Christo, qui perfectissime operabatur. quodlibet præmium, ita etiam neque unitas Ac denique fieri potest proportionale argu- aut multitudo actus meritorii; ergo, quidquid mentum, variando speciem actus, vel indivi- potuit Christus pluribus actibus mereri, poduum, et circumstantias ejus in quibus potest tuit et singulis ; ergo quolibet actu potuit mein infinitum procedi; itaque, si ponamus reri quamcumque multitudinem præmiorum, Christum meruisse incarnationem Patris per quia constat pluribus actibus potuisse Chrisactum charitatis erga Deum, ad merendum tum mereri hujusmodi præmium. idem præmium ad æqualitatem sufficeret actus amoris erga proximum, vel actus temperantiæ; ergo actus perfectior non solum est sufficiens ad idem præmium, sed etiam ad aliquod aliud cum illo conjunctum.

60. Quarto, hinc proportionaliter concludi potest, in uno actu Christi esse valorem ad præmium promerendum, quod duobus, vel tribus, aut pluribus actibus Christus ipse promereri potest; quia ratione infinitatis personæ, tantum valoris estj in uno gradu, vel una parte actus, quantum est in toto; et ita, quidquid possunt obtinere plures actus, potest etiam unus habens plures partes; quia

61. Ultima probatio.- Ultimo tandem argumentor, et confirmo discursum factum; nam si tres personæ divinæ assumpsissent eandem humanitatem, et in illa actus meritorios exercuissent, actus elicitus a tribus. personis per humanitatem non esset magis meritorius, nec plurium præmiorum quam sit actus nunc elicitus a persona Verbi; ergo, e converso, plures actus eliciti ab una persona divina non sunt magis meritorii, aut plurium præmiorum, quam unus actus ab eadem persona elicitus; ergo quocumque actu possunt cum æqualitate obtineri omnia præmia, quæ possunt per plures. Antecedens vi

detur evidens, quia tres personæ divinæ non sunt quid perfectius aut melius, quam una; ergo neque actus a tribus potest habere majorem valorem quam ab una. Item hac ratione humanitas unita tribus personis non esset sanctior, neque venerabilior quam sit nunc uni tantum conjuncta; ergo neque actus talis humanitatis in uno vel alio statu, essent majoris vel minoris valoris aut sufficientiæ ad quælibet præmia obtinenda. Prima vero consequentia probatur, quia plus confert ad valorem et quantitatem hujus meriti dignitas personæ, quam entitas actus; ergo, si plures personæ adjunctæ eidem actui simpliciter non augent valorem quem una sola confert, quia unaquæque continet formaliter vel eminenter quidquid perfectionis est in omnibus, etiam plures actus procedentes ab eadem persona simpliciter non augebunt valorem unius actus ab eadem persona eliciti; multo enim magis continet eminenter ipsa persona quidquid ex entitate actus adjungi potest.

62. Ad argumenta. - Ad primum ergo argumentum contrarium distinguendum est antecedens, cum dicitur incarnationem, verbi gratia, unius personæ esse adæquatum præ. mium unius actus meritorii Christi, nam intensive id verum est, ut probat ratio ibi facta, quod illud præmium habet infinitatem quamdam proportionalem infinitati meriti; nec po test ordinari ad aliquod præmium intensive perfectius, neque etiam posset aliquod inferius meritnm cum tali præmio habere condignam proportionem seu adæquationem; hoc ergo sensu dicitur illud præmium intensive adæquatum actui meritorio Christi. Unde, si Deus vellet solum illud præmium propter talem actum conferre, sufficiens æqualitas intensionis et proportionis servaretur; habet enim meritum Christi ab unione, seu potius a persona unita, quod infinitum sit; potest ergo satis compensari tale meritum per unionem personae ejusdem seu æqualis dignitatis. Nihilominus tamen extensive ac formaliter (ut sie dicam) non esset tale meritum præmiatum, quantum potest juste ad æqualitatem præmiari, quia ratione suæ eminentiæ et perfectionis valorem habet ad quælibet alia præmia, etiamsi cum illo conjungantur, quia per hujusmodi additionem præmium non crescit intensive; in illo enim continetur eminenter quidquid addi potest; meritum autem est intensive infinitum, et ratione principii a quo illam infinitatem habet, eminenter in suo genere continet totam illam

perfectionem extensivam, seu continet valorem ad ea omnia ad quæ sufficit extensio seu multiplicatio meriti. Atque eadem fere responsio est ad secundum, nam, licet plures actus Christi sint re vera plura merita, et hoc modo unus addat alteri, et uterque simul comparetur ad singulos tanquam totum ad partes, nihilominus non efficiunt unum intensius meritum, neque unus addit valorem ad aliquod præmium, qui non sit in alio, ratione suæ eminentiæ et infinitatis. Ad primam autem replicam in contrarium respondetur, in meritis finitis verum esse, plura merita remissa æquivalere uni intensiori, sufficereque non solum ad plura præmia, sed etiam ad intensius præmium obtinendum. In infinito autem merito id locum non habet, quia, ea ratione qua infinitum est, intensive augeri non potest. Ad secundam replicam, concedo posse dari multitudinem præmiorum sicut et meritorum, etiam in his quæ in ratione præmii infinitatem habent; nego tamen inde sequi, potuisse Christum plura præmia mereri per plures actus quam per unum; quia infinitas meriti in singulis actibus talis ac tania est, ut tam ad intensionem quam ad extensionem præmiorum sufficiat, ut ostensum est. Ad tertiam negatur minor, nam in merito cujuslibet actus Christi eminenter continetur valor quorumcumque aliorum actuum ejusdem Christi; hæc autem eminentia provenit ex infinitate personæ Verbi, in qua est omnis excellentia, vel conditio a qua meritum potest tam extensive quam intensive augeri.

63. Tertium dubium, de eadem sufficientia meritorum Christi.—Refutatur falsa responsio. Tertia difficultas, quæ in objectione facta tangitur, est, an simpliciter concedendum sit plus Christum potuisse mereri quam Deus possit præmiare: videtur enim id sequi ex dietis, nam quodlibet Christi meritum tanti valoris est, ut nullum possit ei respondere præmium omnino adæquatum illi, quodque illud prorsus exhauriat, tam intensive quam extensive; ergo non potest Deus adæquatum præmium illi rependere; ergo plus potest Christus mereri quam Deus possit præmiare. Propter rationem hanc aliqui ita simpliciter loquuntur; mihi tamen hujusmodi sententia omnino displicet. Primo, quia non potuit. Christus mereri aliquid impossibile, esset enim mereri id quod est omnino nihil; ergo neque potuit mereri plus quam Deus possit facere, quia quidquid possibile est, potest facere Deus, et solum non potest quod in se est

impossibile; Christus autem similiter solum potuit mereri quod possibile est, et quod est impossibile mereri non potuit. Secundo, quia Dei omnipotentia non minus infinita est quam meritum Christi, nihil enim potest cadere sub hoe meritum, quod non possit etiam cadere sub illam potentiam. Tertio, quia vel est sermo de hoc merito secundum valorem suum, et secundum se, vel ut refertur ad præmium; si primum, sicut ipsum infinitum est, ita Dei potentia est infinita; si secundum, sicut fieri non potest præmium actu infinitum, ita nec per meritum Christi potest acquiri jus ad præmium pure creatum actuque infinitum ; posset autem referre illud meritum ad præmium majus et majus in infinitum, quod facile fieri potest, et conferri a Deo.

64. Dicendum est ergo aliud esse loqui de valore seu merito operum Christi secundum se, seu absolute considerato; aliud vero esse loqui de eodem merito, prout ab operante refertur ad præmium. Priori modo est verum, nullum esse præmium possibile, quod omnino exhauriat tam intensive quam extensive valorem talis meriti, quia quocumque præmio dato posset majus, saltem secundum extensionem et multitudinem, ei retribui, quod non provenit ex impotentia Dei, sed ex incapacilate creaturæ. Unde neque infinitas talis meriti ad præmium comparata in hoc consistit, quod illi debeatur aut deberi possit præmium simpliciter et actu infinitum intensive et extensive, quia id, quod est impossibile, non potest cadere sub meritum, ut dictum est, sed consistit in hoc quod, signato quocumque præmio finito, est in eo valor ad majus præmium, vel ad plura præmia, etiamsi in infinitum procedatur; in quo non excedit meritum Christi potentiam Dei, sed eam imitatur, et quodammodo ei adæquatur, quamvis in inferiori ordine et ratione. Solum videtur esse differentia, quia Christus potuit facere meritum simpliciter infinitum; Deus autem non potest facere præmium creatum simpliciter infinitum. Sed hæc differentia non est ex eo quod plus possit Christus mereri quam Deus præmiare; sed ex eo quod valor meriti non consistit in entitate physica, sed morali, sumpta ex habitudine ad personam increatam, ideoque simpliciter infinitam; præmium vero creatum est res aliqua physica, quæ non potest esse actu infinita. Posteriori autem modo, quatenus, scilicet, meritum Christi est sub relatione operantis, sic semper necessario refertur ad finitum præmium; atque hoc

modo dici potest opus Christi, ut est actuale meritum, id est ut per illud acquiritur jus ad præmium, semper referri ad finitum vel definitum præmium, et hoc modo semper Christi meritum potest habere adæquatum præmium, quia ut sic non meretur opus totum id quod habet valoris, sed tantum id ad quod refertur ex promissione et conventione, ut infra, q. 19, latius explicabitur. Opus autem Christi ex Dei intentione et promissione non potest referri, nisi ad certum et definitum præmium, quia ut sic refertur ad præmium eo modo quo fieri, et convenienter fieri potest.

65. Objectio. Varia responsiones refelluntur. Dices: ergo de facto meritum Christi non est dicendum infinitum, sed potius simpliciter finitum; probatur, quia meritum absolute dictum non dicitur opus secundum valorem quem ex se habet, sed præterea requiritur ut in promissione fundetur, et per illud aliquod jus acquiratur; qua ratione opera Christi in cœlo nunc habent valorem, et non sunt merita, ut latius infra, quæst. 19. Idem argumentum fieri potest de satisfactione; nam, vel Christus obtulit satisfactionem suam pro infinitis hominibus, et sic obtulit pro pluribus quam prodesse posset, vel obtulit pro finitis tantum, et sic satisfactio proprie dicta est tantum finita, quia actualis satisfactio non dicit operationem solum habentem valorem ad satisfaciendum, secundum se sumptam, sed ut relatam ad satisfaciendum pro aliquo; nam licet ego in gratia existens exerceam opera pœnalia, si tamen neque ego satisfactione indigeo, neque pro aliis satisfacere volo, non dicar proprie satisfecisse. Unde idem argumentum fieri potest de omnibus hominibus qui aliquando futuri sunt, nam vel Christus pro illis omnibus obtulit sua merita et satisfactionem, et sic omnibus proderunt, quia non potest ejus oblatio esse irrita, aut non accepta; vel non obtulit pro omnibus, sed pro prædestinatis tantum, et sic neque pro omnibus satisfecit, eritque ejus satisfactio nimis limitata et finita. Circa hoc duo extrema cavenda sunt. Unum est eorum qui dicunt Christum actu et re ipsa solum satisfecisse pro his hominibus, quibus de facto applicatur ejus satisfactio, nam, respectu aliorum, licet opera Christi de se satisfactoria fuerint, tamen proprie non fuerunt satisfactiones pro illis. Quae sententia tribuitur Joanni Medina, tractatu tertio de Satisfactione, quæastione prima. Sed re vera id non docet, neque ab ullo Catholicorum doceri potest, apud quos

nota est distinctio satisfactionis quoad sufficientiam et quoad efficaciam, et certum est Christum pro omnibus quoad sufficientiam satisfecisse, non solum quia opus de se sa tisfactorium exercuit, alias etiam pro dæmo nibus quoad sufficientiam satisfecisset, sed vere et actu satisfecit pro omnibus hominibus, quia pro omnibus obtulit opera sua. Quæ oblatio, eo modo quo facta est, accepta fuit Patri, et non fuit irrita ex se, sed in quibusdam non habet effectum ex defectu eorum, quod non repugnat dignitati satisfactionis Christi, quia non est ab ipso oblata, ut prodesset aliter, nec per voluntatem omnino efficacem, sed generalem et antecedentem, quod satis est ad veram satisfactionem, sicut et ad veram redemptionem. Alterum extremum est, quorumdam dicentium Christum obtulisse Deo satisfactionem suam secundum omnem ejus vim satisfactoriam, et ideo illam satisfactionem actu fuisse infinitam. Sed hoc etiam necessarium non est neque verum, nam opera Christi, si valorem eorum spectemus, sufficientem habebant vim ad satisfaciendum, etiam pro peccatis dæmonum, et tamen nullo modo sunt pro illis, neque quoad efficaciam, neque quoad sufficientiam, oblata; ergo non sunt oblata secundum totam suam vim satisfactoriam. Item, habebant vim ut prodessent, non tantum hominibus qui aliquando futuri sunt, sed etiam aliis qui esse possent, pro quibus certe non sunt oblata; fuisset enim superflua talis oblatio. Item habebant vim ut efficaciter prodessent omnibus hominibus, et tamen non sunt hoc modo oblata; ergo non fuerunt oblata secundum totam suam vim.

66. Vera responsio. — Quo sensu dici possit Christi meritum actu fuisse infinitum.-Fatendum est ergo merita et satisfactiones Christi de facto solum fuisse oblata pro finitis hominibus, nam omnes, qui sunt futuri, finiti sunt; et adhuc pro illis non fuisse oblata secundum omnem vim, sed secundum mensuram ex divina sapientia et ordinatione præfixam, ut latius infra exponemus, agentes de his quæ Christus nobis meruit, disputat. 41. An vero hac ratione dicenda sint opera Christi esse infiniti meriti et satisfactionis, ad modum loquendi spectare videtur. Et forte melius dicetur Christi opera habuisse infinitum valorem ad meritum et satisfactionem, tamen de facto quid finitum per illa meruisse; meruit enim ut daretur gratia et gloria hominibus usque ad certum gradum, nempe infra suam gratiam et gloriam, et non ordinavit sua me

rita ad ulteriorem gradum gratiæ. Similiter satisfecit pro peccatis hominum, et non dæmonum, non quia opera Christi de se ad id valere non possent, sed quia non sunt ad hunc effectum ordinata. Nihilominus in bono sensu dici potest, Christi meritum et satisfactionem actu fuisse infinita, non solum ratione valoris, sed etiam ratione actualis meriti, ut cadentis sub divina ordinatione ; quia, licet in quantitate præmii non sint ordinata ad infinitum effectum, tamen ex parte modi requirunt quandam infinitatem, quia sine illa non posset esse satisfactio ad æqualitatem pro peccatis, ut supra dictum est; et quia Christo datum est propter meritum, ut posset sua voluntate instituere sacramenta, et dare illis virtutem conferendi gratiam; et, ut per se posset illam efficere, meruit etiam ex perfecta justitia; quæ omnia, saltem in modo, requirunt infinitatem.

67. Quarta dubitatio circa efficaciam meritorum Christi.-In confirmatione illius tertiæ objectionis petitur alia gravissima difficultas, scilicet, cur, existente redemptione Christi tam copiosa et infinita, tam pauci homines salventur, eoque beneficio fruantur. Sed hoc pertinet ad profundum prædestinationis mysterium, et ad altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, quam Paulus admiratur ; non potest tamen alicui injustitiæ divinæ attribui, cum per Deum non stet quominus fructus satisfactionis Christi omnibus applicetur, unde nulla ipsis hominibus injustitia fit; nec vero fit Christo, quia nec ipse voluit aliter sua merita hominibus applicari, nec ea obtulit et ordinavit ut alio modo homines ad æternam salutem perducerentur; nec etiam propterea superfluus fuit infinitus thesaurus satisfactionis Christi, quia ad perfectam justitiam et misericordiam demonstrandam fuit necessarius. Deinde secundum intensionem et perfectionem plura operatur in hominibus meritum et satisfactio Christi, quam peccatum Adæ, ut per se notum est; secundum extensionem vero et multitudinem plura peccata per Christum remittuntur, quam ex Adamo contrahantur; quoad personas vero, pluribus communicatur peccatum Adæ quam gratia Christi; illud enim communicatur per modum naturæ in ipsa naturali generatione, hæc vero requirit excellentiorem modum regenerationis spiritualis, quæ difficilior est. Altior vero hujus rei ratio est, quia Deus ita voluit permittere ad ostensionem justitiæ suæ, et majocem suæ gratiæ commendationem, quæ eo

« PredošláPokračovať »