Obrázky na stránke
PDF
ePub

PIO LECTORI SALUTEM.

Diu multumque dubitavi, studiose lector, an disputationes has, quibus auditoribus meis sacra incarnati Verbi mysteria explicavi, in publicum emitterem, an vero supprimerem, et apud me continerem. Nam primum quidem rei magnitudo ac splendor ingenii mei imbecillitatem perstringebat; deinde terrebant me, quæ a sapientissimis viris hoc de argumento subtiliter sunt hactenus disputata, doctissimeque conscripta, quibuscum si hæc nostra conferantur, tenuia fortasse ac jejuna videbuntur. Postremo, non ignorabam quam periculosum sit hominum manibus oculisque versari, qui levibus interdum maculis aut nævis offenduntur. Atque iis quidem rationibus hoc opus premere decreveram; sed amici quidam mei eruditi, et prudenti ac sincero judicio præditi, cum illud rogatu meo legissent, ac probassent, magnas utilitates aiebant (si in lucem prodiret) posse omnibus Theologice candidatis afferre, in quibus haud esse eam commoditatem negligendam dicebant, quæ ex librorum excusorum copia percipi posset. Siquidem exiguo pecuniæ dispendio, quod temporis inutiliter in describendo magno cum labore sæpe consumitur, id totum in exquirenda ac pervestiganda veritate, et cujusque dispu tationis pondere expendendo, fructuosius collocari posset. Addebant præterea, timendum esse ne hæc ipsa concisius a me in scholis dictata, et mendose excepta a discipulis, et perscripta, ab alio evulgarentur aliquando, satiusque esse ut a suo auctore enucleatius explicata et limata, ad manus hominum pervenirent. Cum autem me neque tot rationibus, neque etiam precibus amici in suam sententiam possent adducere, accessit tandem eorum auctoritas, qui mecum agere obedientiæ jure possunt, et me hærentem, et inter varias deliberandi curas quasi fluctuantem, denique perpulit, ut hanc tantam provinciam susciperem, et difficultates omnes, quæ plurimæ ac maximæ mihi ante oculos versabantur, in ea sustinenda devorarem. Quarum illa fuit certe non parva, qua omni opera, studio ac diligentia conatus sum D. Thomæ sententias sic explicare, ut aperte ac dilucide intelligantur, quo in genere dedi operam ut sacrarum litterarum testimonia, Conciliorum decreta, et sanctorum Patrum monumenta diligentius evolverem, et quasi fontes ipsos, ex quibus D. Thomas hausit, commonstrarem. Ex quo factum est ut nonnunquam disputationes nostræ prolixiores forte videantur, quod non tam jejune quam in scholis fit tractentur, sed allatis in medium sanctorum Patrum sententiis confirmentur ac disserantur. Nullam tamen (ni fallor) alienam quæstionem, et (ut ita dicam) peregrinam, e suis tanquam sedibus convulsam in meas hasce commentationes quasi in alienas sedes invitam ac repugnantem transtuli; nullam redundanti ac inani verborum copia exornavi; sed quod perspicue multa paucis vix dici possunt, et obsequendum fuit desiderio plurimorum, ipsa suscepti operis ratio nos fecit longiores. In aliorum opinionibus, vel confirmandis, vel refutandis, D. Thome modestiam (qua summa est) imitari studui. Itaque sic auctores ipsos profero, ut laus sua cuique tribuatur; sic sententias, eorum etiam quos non probo, expono, ut, quantum momenti atque auctoritatis habeat cujusque sententia, lector facillime dijudicare possit citra cujusquam vituperationem atque injuriam. Nam, sicut a viro religioso ac modesto maxime abesse debet sui laudatio, sic etiam aliorum acerba reprehensio ac vituperatio. In quibus rebus opinioni locus est, ipsius etiam Angelici Doctoris prudentiam atque exemplum secutus, eum delectum habui, ut quæ pia, quæ gravia, que antiqua sunt, anteponerem iis quæ a pietate, gravitate, antiquitate videntur abhorrere. Hæc habui, de quibus te admonerem, optime lector. A te magnopere ctiam atque etiam peto, ut si quid boni tibi (cum hæc legeris) occurret, id totum Deo Optimo Maximo acceptum referas, fonti bonorum omnium; si quid vero quod minus placeat, mihi id tribuas et ignoscas.

[ocr errors][merged small]

AD EUMDEM

DE HAC POSTERIORI EDITIONE ADMONITIO.

In hujus operis editione priori veritus sum, ne longum id nimis prolixumque videretur; postea vero multis, quibus credere par erat, plane intellexi multa potius in eo concisiora visa fuisse, quam exigebat argumenti et gravitas et difficultas. Præterea, post librum hunc in lucem editum alii prodierunt, qui doctis illis quidem, acutisque contra nostram doctrinam objectionibus, excitarunt, impuleruntque nos ut, quæ prius scripseramus, vel explicaremus amplius, vel confirmaremus ac defenderemus. Quod utrumque in causa fuit ut liber non parum excreverit; vix enim ulla in eo disputatio reperietur, non multo, quam edita primum fuerat, locupletior, ut non immerito novum aliudque opus possit et appellari et existimari. Faxit Deus ut, quemadmodum prodit major, prodeat et melior atque utilior. Id unum constanter affirmare potero, eum mihi animum semper fuisse, eaque de causa nulli operi, nullique labori pepercisse me, ut veritas ipsa cerneretur atque stabiliretur, nihilque contentionis ergo aut olim statuisse, aut denuo confirmasse, sed solius amore veritatis; qua eadem mente hos ab omnibus optamus legi libros. Neque vero mirari te vellem, Christiane lector, cum auctores et Catholicos, et pios, diversas sæpeque repugnantes sequi tuerique sententias videris; in his enim, quæ certa fide non sunt stata, inter viros etiam sanctissimos eam fuisse opinionum varietatem et accepimus et legimus. Cumque idem omnium scopus sit, investigatio, videlicet, inventioque veritatis, eam opinionum sive diversitatem, sive contrarietatem, aut Christianæ charitati officere, aut ex animorum disjunctione provenire, putandum non est. Vale.

INDEX QUESTIONUM ET ARTICULORUM

DIVI THOMÆ

QUÆ IN HOC TOMO EXPONUNTUR.

[blocks in formation]

266

Art. VII. Utrum una persona divina possit assumere
duas naturas humanas.
478

Art. V. Utrum conveniens fuerit Deum incarnari ab
initio mundi.
Art. VI. Utrum incarnatio differri debuerit usque ad Art. VIII. Utrum fuerit magis conveniens quod per-
finem mundi.

269

QUÆSTIO II,

De modo unionis Verbi incarnati, in duodecim arti-

sona Filii assumeret humanam naturam, quam
alia persona divina.
480

QUÆSTIO IV.

[blocks in formation]

Art. III. Utrum unio Verbi incarnati facta sit in sup- Art. III. Utrum persona divina assumpserit homi-
posito, vel hypostasi.

289

[blocks in formation]

nem.
498
Art. IV. Utrum Filius Dei debuerit assumere hu-
manam naturam abstractam ab omnibus indivi-
duis.
500
Art. V. Utrum Filius Dei naturam humanam assu-
mere debuerit in omnibus individuis.
502

296

Art. VII. Utrum unio naturæ divinæ et humanæ sit
aliquid creatum.
322

Art. VI. Utrum conveniens fuerit quod Filius Dei hu-
manam naturam assumeret, ex stirpe Adæ. 503

Art. VIII. Utrum unio Verbi incarnati sit idem quod

assumptio.

324

QUÆSTIO V.

Art. IX. Utrum unio duarum naturarum in Christo De modo unionis ex parte partium humanæ naturæ,

[blocks in formation]

in quatuor articulos divisa.

[blocks in formation]

517
Art. I. Utrum Dei Filius debuerit assumere verum
corpus.
517
Art. II. Utrum Dei Filius debuerit assumere corpus
518
terrenum, scilicet, carnem et sanguinem.
Art. III. Utrum Filius Dei assumpserit animam. 520
Art. IV. Utrum Filius Dei assumere debuerit intel-
lectum.
521

QUÆSTIO III.

QUÆSTIO VI.

De modo unionis ex parte persone assumentis, in
octo articulos divisa.
430

De modo assumplionis quantum ad ordinem, in sex
articulos divisa.

538

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »