Obrázky na stránke
PDF
ePub

PIO LECTORI SALUTEM.

[ocr errors][merged small]

Diu multumque dubitavi, studiose lector, un disputationes has, quibus auditoribus meis sacra incarnati Verbi mysteria explicavi, in publicum emitterem, an vero supprimerem, et apud me continerem. Nam primum quidem rei magnitudo ac splendor ingenii mei imbecillitatem perstringebat ; deinde terrebant me, quæ a sapientissimis viris hoc de argumento subtiliter sunt hactenus disputata, doctissimeque conscripta, quibuscum si hæc nostra conferantur, tenuia fortasse ac jejuna videbuntur. Postremo, non ignorabam quam periculosum sit hominum manibus oculisque versari, qui levibus interdum maculis aut nævis offenduntur. Atque iis quidem rationibus hoc opus premere decreveram ; sed amici quidam mei eruditi, et prudenti ac sincero judicio præditi, cum illud rogatu meo legissent, ac probassent, magnas utilitates aiebant (si in lucem prodiret) posse omnibus Theologiæ candidatis afferre, in quibus haud esse eam commoditatem negligendam dicebant, quæ ex librorum excusorum copia percipi posset. Siquidem exiguo pecunio dispendio, quod temporis inutiliter in describendo magno cum labore sæpe consumitur, id totum in exquirenda ac pervestiganda veritate, et cujusque disputationis pondere expendendo, fructuosius collocari posset. Addebant præterea, timendum esse ne hæc ipsa concisius a me in scholis dictata, et mendose excepta a discipulis, et perscripta, ab alio evulgarentur aliquando, satiusque esse ut a suo auctore enucleatius explicata et limata, ad manus hominum pervenirent. Cum autem me neque tot rationibus, neque etiam precibus amici in suam sententiam possent adducere, accessit tandem eorum auctoritas, qui mecum agere obedientiæ jure possunt, et me hærentem, et inter varias deliberandi curas quasi fluctuantem, denique perpulit

, ut hanc tantam provinciam susciperem, et difficultates omnes, quæ plurimæ ác marime mihi ante oculos versabantur, in ea sustinenda devorarem. Quarum illa fuit certe non parva, qua omni opera , studio ac diligentia conatus sum D. Thomæ sententias sic explicare, ut aperte ac dilucide intelligantur, quo in genere dedi operam ut sacrarum litterarum testimonia, Conciliorum decreta, et sanctorum Patrum monumenta diligentius evolverem, et quasi fontes ipsos, ex quibus D. Thomas hausit, commonstrarem. Ex quo factum est ut nonnunquam disputationes nostre prolixiores forte vidcantur, quod non iam jejune quam in scholis fit tractentur, sed allatis in medium sanctorum Patrum sententiis confirmentur ac disserantur. Nullam tamen ( ni fallor) alienam quæstionem, et (ut ita dicam) peregrinam, e suis tanquam sedibus convulsam in meas hasce commentationes quasi in alienas sedes invitam ac repugnantem transtuli ; nullam redundanti ac inani verborum copia exornavi ; sed quod perspicue multa paucis vix dici possunt, et obsequendum fuit desiderio plurimorum, ipsa suscepti operis ratio nos fecit longiores. In aliorum opinionibus, vel confirmandis, vel refutandis, D. Thomće modestiam (qua: summa est) imitari studui. Itaque sic auctores ipsos profero, ut laus sua cuique tribuatur ; sic sententias, eorum etiam quos non probo,, expono, ut, quantum momenti atque auctoritatis habeat cujusque sententia, lector facillime dijudicare possit citra cujusquam vituperationem atque injuriam. Nam, sicut a viro religioso ac modesto maxime abesse debet sui laudatio, sic etiam aliorum acerba reprehensio ac vituperatio. In quibus rebus opinioni locus est, ipsius etiam Angelici Doctoris prudentiam atque exemplum secutus, eum delectum habui, ut quæ pia, quæ gravia, quæ antiqua sunt, anteponerem iis quæ a pietate , gravitate, antiquitate videntur abhorrere. Hæc habui, de quibus te admonerem, optime lector. A te magnopere ctiam atque etiam peto, ut si quid boni tibi (cum hæc legeris) occurret, id totum Deo Optimo Maximo acceptum referas, fonti bonorum omnium ; si quid vero quod minus placeat, mihi id tribuas et ignoscas.

AD EUMDEM

DE HAC POSTERIORI EDITIONE ADMOVITIO.

In hujus operis editione priori veritus sum, ne longum id nimis prolixumque videretur; postea vero multis, quibus credere par erat, plane intellexi multa potius in eo concisiora visa fuisse, quam exigebat argumenti et gravitas et difficultas. Præterea, post librum hunc in lucem editum alii prodierunt, qui doctis illis quidem, acutisque contra nostram doctrinam objectionibus, excitarunt, impuleruntque nos ut, quæ prius scripseramus, vel explicaremus amplius, vel confirmaremus ac defenderemus. Quod utrumque in causa fuit ut liber non parum excreverit; vix enim ulla in eo disputatio reperietur, non multo, quam edita primum fuerat, locupletior, ut non immerito novum aliudque opus possit et appellari et existimari. Faxit Deus ut, quemadmodum prodit major, prodeat et melior atque utilior. Id unum constanter affirmare potero, eum mihi animum semper fuisse, eaque de causa nulli operi, nullique labori pepercisse me, ut veritas ipsa cerneretur atque stabiliretur, nihilque contentionis ergo aut olim statuisse, aut denuo confirmasse, sed solius amore veritatis, qua eadem mente hos ab omnibus optamus legi libros. Neque vero mirari te vellem, Christiane lector, cum auctores et Catholicos, et pios, diversas sæpeque repugnantes sequi tuerique sententias videris; in his enim, quce certa fide non sunt stata, inter viros etiam sanctissimos eam fuisse opinionum varietatem et accepimus et legimus. Cumque idem omnium scopus sit, investigatio, videlicet, inventioque veritatis, eam opinionum sive diversitatem, sive contrarietatem, aut Christianæ charitati officere, aut ex animorum disjunctione provenire, putandum non est. Vale.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

sona.

QUÆSTIO I,

Art. I. Utrum personæ divinæ conveniat assumere
naturam creatam.

457
De convenientia incarnationis, in ser articulos di- Art. II. Utrum divinæ naturæ conveniat assume-
visa.
31 re.

457
Art. 1. Ulrum conveniens fuerit Deum incarnari. 31 Art. III. Utrum , abstracta personalitate per intel-
Art. II. Utrum necessarium fuerit, ad reparationem lectum, natura possit assumere.

470
generis humani, Verbum Dei incarnari. 45 Art. IV. Ulrum una persona possit sine alia naturam
Art. III. Utrum si homo non peccasset, Deus incar. crealam assumere.

473
natus fuisset.

186 Art. V. Ulrum quælibet persona divina poluerit hu-
Art. IV. Utrum principalius Christi incarnatio facta manam naturam assumere.

474
fuerit ad tollendum peccatum originale quam ac- Art. VI. Utrum plures personæ divinæ possint as-
tuale.
194 sumere unam numero naturam.

475
Art. V. Utrum conveniens fuerit Deum incarnari ab Art. VII. Utrum una persona divina possit assumere
initio mundi.
266 duas naturas humanas.

473
Art. VI. Utrum incarnatio differri debueril usque ad Art. VIII. Utrum fuerit magis conveniens quod per-
finem mundi.

269 sona Filii assumeret humanam naturam , quam
alia persona divina.

480
QUÆSTIO II,

QUÆSTIO IV.
De modo unionis Verbi incarnali, in duodecim arli-
los divisa.

280

De modo unionis ex parle natura assumptæ, in sex ar-
Art. I. Utrum unio Verbi incarnati sit facta in na- liculos divisa.

494
tura.

281

Art. I. Utrum natura humana fuerit magis assum-
Art. II. Utrum unio Verbi incarnati facta sit in per- ptibilis a Filio Dei, quam aliqua alia natura. 494

285 Art. II. Utrum Filius Dei assumpserit personam. 497
Art. III. Utrum unio Verbi incarnati facta sit in sup- Art. III. Utrum persona divina assumpserit homi-
posito, vel hypostasi.
289

498
Art. IV. Utrum persona vel hypostasis Christi post

Art. IV. Utrum Filius Dei debuerit assumere hu-
incarnationein sit composita.

291 manam naturam abstractam ab omnibus indivi-
Art. V. Ulrum sit facta aliqua unio animæ et corpo-

duis.

500
ris in Christo.

294

Art. V. Utrum Filius Dei naturam humanam assu-
Art. VI. Utrum natura humana fuerit unita Verbo mere debuerit in omnibus individuis.

502
Dei accidentaliter.

296 Art. VI. Utrum conveniens fuerit quod Filius Dei hu-
Art. VII. Utrum unio naturæ divinæ el humanæ sit manam naturam assumeret, ex stirpe Ada. 503
aliquid creatum.

322
Art. VIII. Utrum unio Verbi incarnati sit idem quod

QUESTIO V.
assumptio.

324
Art. IX. Utrum unio duarum naturarum in Christo De modo unionis ex parte parlium humanae nalurce,
sit maxima unio omnium.
370 in qualuor articulos divisa.

517
Art. X. Utrum unio duarum naturarum in Christo Art. I. Utrum Dei Filius debuerit assumere verum
sit facia per gratiam.
380 corpus.

517
Art. XI. Utrum unionem Verbi incarnati aliqua me- Art. II. Virum Dei Filius debuerit assumere corpus
rita præcesserint.

382 terrenum, scilicet, carnem et sanguinem. 518
Art. XII. Utrum gratia unionis fuerit homini Christo Art. III. Utrum Filius Dei assumpserit animam. 520
naturalis.

384 Art. IV. Utrum Filius Dei assumere debuerit intel-
lectum.

521
QUÆSTIO III.

QUÆSTIO VI.
De modo unionis ex parte persone assumentis , in De modo assumplionis quantum ad ordinem, in sex
orto articulos divisa.
430 articulos divisa.

538

nem.

637

num.

INDEX QUÆSTIONUM ET ARTICULORUM.

IX
Art. I. Utrum Filius Dei assumpserit carnem mediante
anima.

538

QUÆSTIO VIII.
Art. II Utrum Dei Filius assumpserit animam me-
diante spiritu, sive mente.

541
Art. II. Utrum anima a Dei Filio prius fuerit as-

De gratia Christi, secundum quod est capul Ecclesiæ,

637

in octo articulos divisa.
sumpta quam caro.

543
Art. IV. Utrum caro Christi fuerit prius a Verbo as-

Art. I. Utrum Christus sit caput Ecclesiæ.
sumpta, quam animæ unita.

544

Art. II. Utrum Christus sit caput hominum quantum
Art. V. Uirum tota humana natura sit assumpta me-

ad corpora, vel solum quantum ad animas. 639
diantibus partibus.

551
Art. III. Utrum Christus sit caput omnium homi-

640
Art. VI. Utrum humana natura sit assumpta me-
diante natura.

352

Art. IV. Utrum Christus sit caput Angelorum. 642

Art. V. Utrum gratia Christi , secundum quam est
QUÆSTIO VII.

caput Ecclesiæ, sit eadem cum gratia habituali
ejus secundum quod est quidam homo singula-
ris.

643
De gratia Christi prout quidam singularis est homo,
in tredecim articulos divisa.

572

Art. VI. Utrum esse caput Ecclesiæ sit proprium
Art. I. Cirum in anima Christi fuerit aliqua gratia

Christo.

645
habitualis.

573

Art. VII. Utrum diabolus sit caput omnium malo-
Art. II. Utrum in Christo fuerint virtutes.

652
593

rum.
Ant. III. Utrum in Christo fuerit fides.

594

Art. VIII. Utrum Antichristus possit etiam dici caput
Art. IV. Utrum in Christo fuerit spes.

653
596

omnium malorum.
Art. V. Utrum in Christo fuerint dona.

603
Art. VI. Utrum in Christo fuerit donum timoris. 603

QUESTIO IX.
Ar. VII. Utrum in Christo fuerint gratiæ gratis da-
tæ.

609 De scientia Christi in communi, in qualuor articulos
Art. VIII. Utrum in Christo fuerit prophetia. 610 divisa.
AM. IX. Utrum in Christo fuerit plenitudo gra- Art. I. Utrum Christus habuerit aliquam scientiam
tiæ.

616
præter divinam.

655
Art. X. Ulrum plenitudo gratiæ sit propria Chri- Art. II. Utrum Christus habuerit scientiam quam ha-
618 bent beati, vel comprehensores.

666
Ar. XI. Utrum Christi gratia sit infinita. 619 Art. III. Utrum Christus habuerit scientiam inditam
Art. XII. Utrum gratia Christi potuerit augeri. 622 vel infusam.

666
Art. XII. Qualiter gratia Christi habitualis se habeat Art. IV. Utrum Christus habuerit aliquam scientiam
ad unionem.
624 acquisitam.

668

655

[ocr errors]

INDEX

DISPUTATIONUM ET SECTIONUM

QUÆ IN HOC TOMO CONTINENTUR.

CONTRA JUDEOS.

DISPUTATIO I.

Sect. V. Utrum in Christi salisfactione vera el pro-
pria justitia intercesserit.

91
Sect. VI. Utrum in salissactione Christi servalı fue-
rint leges omnes perfeclæ justitiæ.

118
Messiam jam venisse.

5 Sect. VII. Utrum purus homo poluerit esse sufficiens
Sect. I. De leslimonio Genes. 40: Non auferetur scep. ad redimendos alios homines , ex perfecta justi-
trum, etc.

tia.

127
Sect. II. Secundum testimonium contra Judæos, ec Sect. VIII. Utrum homo purus possil ila satisfacere
Daniel. 9: Animadvertere, etc.

11 pro culpa morlali propria, ut per suum aclum se
Sect. III. Terlium testimonium ex Aggei 2: Adhuc sanctificet, et a sc peccatum expellat.

138
unum modicum, etc.

20 Sect. IX. Ulrum homo purus possit ad qualitatem
Sect. IV. Quartum argumentum, ex variis lestimoniis satisfacere pro culpa mortali propria, ila ut ex vera
el signis de adventu Messic.

23 justitia oblineat remissionem ejus, et divinam condo-
nationem.

165
DISPUTATIO II.

Sect. X. Ulrum possit homo satisfacere pro culpa
propria mortali sallem imperfecle.

175
Christum esse verum Deum et hominem, contra inti- Sect. XI. Utrum saltem pro peccato veniali possit pu-
deles.
25 rus homo Deo salisfacere.

178
Sect. I. Ostenditur Christum esse verum hominem. 26 Sect. XII. Ulrum possit purus homo, sallem ut Chri-
Sect. II. Ostenditur Christum esse verum Deum, contra sti membrum, satisfacere Deo ex perfecta justilia
hærelicos.

26
pro peccato suo.

183
Sect. III. Ostenditur Messiam esse verum Deum, con-
irc Judæos.

DISPUTATIO V.
Sect. IV. Solvuntur objectiones.

30

De primaria causa propter quam incarnatio præde-
DISPUTATIO III.

stinata et facta est, sine qua non fieret.

Sect. I. Quomodo inter actus divinæ scientiæ el vo-
De existentia incarnationis, ejusque convenientia. 37 luntatis ordo prioris el posterioris secundum ratio-
Sect. I. Ulrum incarnationem esse possibilem possil nem intelligendus sit.

197
ratione probari.

38 Sect. II. Ulrum voluntas incarnationis antecesserit in
Sect. II. Ulrum incarnationem esse factam possit con- Deo præscientiam originalis peccati, vel subsecuta
tra infideles convinci.
41 fuerit.

916
Sect. III. Utrum incarnalio fuerit per se conre- Sect. III. Utrum in primo signo rationis, in quo prce-
niens.

42 destinatus est Christus Deus homo, sit eliam prae-

destinatus Redemptor hominum per passionem et
DISPUTATIO IV.

mortem suam.

Sect. IV. Quæ fuerit Deo prima ralio seu motivum in--
De convenientia et necessitate incarnationis ad repa- carnalionis faciendue ac prædestinandæ.

939
rationem hominis lapsi.

49 Sect. V. Ulrum ex primaria Christi prædestinatione
Sect. I. Utrum necessarium vel conveniens fuerit , fulura esset Verbi incarnatio, eliamsi homo non pec-
Deum hominem lapsum reparare.
49 cassel.

951
Sect. II. Ulrum ad reparardum genus humanum, ne- Sect. VI. Ulrum Christus principalius venerit ad re-

cessarium vel conveniens fuerit Deum hominem dimendum homines ab originali peccato, ita ut illo
fieri.

51 deficiente non esset venturus Redemptor. 268
Sect. III. Utrum Christi opera fuerint sufficientis va-
loris et efficaciæ ad condigne satisfaciendum pro pec-

DISPUTATIO VI.
calis hominum.

55
Sect. IV. llrum opera Christi fuerint infinili valoris De tempore quo facta est incarnatio, ejusque con-
el efficaciæ ad satisfaciendum.

nientia.

270

197

[ocr errors]

233

62

« PredošláPokračovať »