Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

CAEN.-IMPRIMERIE E. POISSON,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

INNUMERIS VETERUM EDITIONUM MENDIS EXPURGATA, ADNOTATIONIBUSQUE
IN ULTIMUM TOMUM RELEGATIS ILLUSTRATA,

[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

55-188657

ILLUSTRISSIMO ET REVERENDISSIMO D. D.

GASPARI DE QUIROGA

S. R. E. CARDINALI, ARCHIEPISCOPO TOLETANO, HISPANIARUM PRIMATI, AC SUPREMO FIDEI INQUISITORI, ETC., VERAM FELICITATEM.

Nullis rationibus adduci potuissem, Cardinalis illustrissime, ut non minus difficilia et abstrusa, quam sacra incarnati Verbi mysteria, quæ auditoribus meis explicaveram, ad communem omnium utilitatem in aspectum lucemque proferrem, nisi me ii coegissent, quorum imperium recusare nec poteram, nec debebam. Nam, si arcana reconditaque mysteria excipias, quæ nos Deum Optimum Maximum, natura unum et simplicem, hypostasi vero trinum esse, docent, illa sunt nobilitate prima, difficultate maxima, utilitate singularia, quæ Dei Filium ita factum hominem pro humani generis salute declarant, ut ex duabus naturis, illius divina, et nostra mortali, mirabiliter una persona consistat. Sed, quamvis hujus argumenti dignitas cum summa difficultate conjuncta, propter ingenii mei tenuitatem, mihi jure timorem afferret, divini tamen amoris, in hoc immenso beneficio quasi effusi, frequens recordatio, ita me timentem atque cunctantem, vel recreavit, vel incendit, ut, cum de illo cogito, etiam ipsæ meditandi, scribendi, dictandique molestia leves mihi esse videantur. Accessit, animosque addidit clarissimi nominis memoria tui, cui sine ulla deliberatione hunc meum laborem (qualiscunque ille sit) dicare constitui; neque enim me ita terret amplitudo tua, qua sacra purpura insignis fulges, qua Pontificia dignitate totius Hispaniæ primaria ornatus, Toletanam Ecclesiam regis, qua demum summa potestate præditus, Christianam religionem tueris, quam humanitas tua, et eximia in Societatem nostram benevolentia, me jacentem erigit, ac timentem dubitantemque confirmat. Offero igitur primos tibi meorum studiorum ac lucubrationum foetus, auctoritate quidem tua fortasse non dignos, tuis tamen erga Societatem universam meritis et officiis debitos. Quos si benigne susceperis, non erit quod hominum judicia, quibus expositus est, semperque fuit hic scriptorum labor, pertimescam; sed erit potius quod mihi ipsi gratuler, qnod te patrono, tuique nominis splendore commendatum opus in lucem prodire, atque in omnium oculis manibusque versari secure audacterque possit. Quare, Præsul amplissime, munus hoc, ea benignitate prosequere, qua semper es prosecutus res omnes nostræ Societatis, quæ, maximis tuis beneficiis devincta, non minus te ut parentem benignissimum amare, quam ut clarissimum principem colere merito debet.

Amplit. Tua Illust. ac Reverend.
Perpetuus in Christo serrus

FRANCISCUS SUAREZ.

« PredošláPokračovať »