Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur, nec profecto ab scriba stupido et indocto
venire potuerint.

Eadem fere de ALTERO dicere licet.

Cod. FRANEQUERANUS, in bibliotheca Acade-
mica, venerandae, ut videtur, antiquitatis, mag-
nique pretii; etiam ob scholiorum ineditorum
copiam. Hujus codicis et Bentleius lectiones.
habuit, sed paucissimas et negligenter excerptas.
Lamb. Bos quoque nonnullas hujus codicis lec-
tiones commemorat. Animad. ad scriptores
quosdam Latinos specimen, p. 26. et seqq.

Cod. HELMSTADIENSIS, recentior ipse, sed ad
antiquiorum librorum fidem emendatus esse vi-
detur. Habet certe lect. quasdam singulares et
memorabiles, et scholia non pauca adscripta.

CODEX BARTHII.

Commemorat vir doctissimus Adversar. xxxv.
2. codicem, ut ait, venerandae vetustatis, DCCCC
annorum, atque ex eo profert quaedam.

CODEX GRAEVII.

Codicis a J. G. Graevio secum communicati,
optimi quidem et praestantissimi, mentionem fa-
cit aliquoties Janus Broukhusius ad Propertium,
ut ad ii. 7. 62. ii. 8. 28. &c. Non dubitat Jani
quin sit COD. GRAEVIANUS Bentleii.

Cod. UPSALIENSIS, qui est in Bibliotheca re-

gia Academica, describitur a Car. Aurivillio
Tom. i. Actorum nov. Societ. Reg. Upsal. p.
110. et seqq. qui, speciminis gratia, varietatem
codicis in Arte Poetica adjunxit.

INDEX EDITIONUM

VETERUM QUAE IN NOTULIS CITANTUR.

Ed. Zaroti. Princeps Horatii editio videtur
esse illa quae, sine loco et anno, sine titulo et
indice, sine typographi nomine, ex Mich. Maet-
tarii conjectura (Annal. typograph. tom. i. p.
292 edit. sec.) Mediolani ex Typographeo An-
tonii Zaroti sub annum 1470 prodiit. Vid. Gesn.
Praesidia suae Horatii editionis.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER I.

ODE I.

AD MAECENATEM.

MAECENAS, atavis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum!
Sunt, quos curriculo pulverem Olympicuni
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis,
Terrarum dominos, evehit ad deos:
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus :
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.

[blocks in formation]

Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est, qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die,
Spernit; nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra juvant, et lituo tubae
Permixtus sonitus, bellaque, matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, tenerae conjugis immemor ;
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dîs miscent superis; me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo: si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me Lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

« PredošláPokračovať »