Obrázky na stránke
PDF
ePub

Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse, Vixi: cras vel atra
Nube polum Pater occupato,

Vel sole puro : non tamen irritum, Quodcunque retro est, efficiet; neque Diffinget, infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna, saevo laeta negotio, et Ludum insolentem ludere pertinax, Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo, probamque Pauperiem sine dote quaero.

Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci,

Ne Cypriae Tyriaeque merces

Addant avaro divitias mari.

Tunc me, biremis praesidio scaphae, Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret, geminusque Pollux.

ODE XXX.

EXEGI monumentum aere perennius,
Regalique situ Pyramidum altius ;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.
Non omnis moriar; multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER IV.

ODE I.

AD VENEREM.

INTERMISSA, Venus, diu,

Rursus bella moves? Parce, precor, precor:
Non sum, qualis eram bonae

Sub

regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus
Jam durum imperiis. Abi,

Quo blandae juvenum te revocant preces.
Tempestivius in domum

Paulli, purpureis ales oloribus,

Comissabere Maximi,

Si torrere jecur quaeris idoneum.
Namque et nobilis, et decens,
pro sollicitis non tacitus reis,
TOм. I.
Q

Et

Et centum puer artium,
Late signa feret militiae tuae ;
Et, quandoque potentior
Largis muneribus riserit aemuli,

Albanos

prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus

Duces tura; lyraeque et Berecyntiae
Delectabere tibiae

Mixtis carminibus, non sine fistula.
Illic bis pueri die

Numen, cum teneris virginibus, tuum
Laudantes, pede candido

In morem Saliûm ter quatient humum.
Me nec femina, nec puer

Jam, nec spes animi credula mutui,
Nec certare juvat mero,

Nec vincire novis tempora floribus.
Sed cur, heu! Ligurine, cur
Manat rara meas lacrima per genas?
Cur facunda parum decoro
Inter verba cadit lingua silentio ?
Nocturnis ego somniis

Jam captum teneo, jam volucrem sequor
Te per gramina Martii

Campi, te per aquas, dure, volubiles.

« PredošláPokračovať »