Ni, tuis victus Venerisque gratae Doctor Argivae, fidicen, Thaliae, Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem Carminis, nomenque dedit poëtae. Virginum primae, puerique claris Patribus orti, Deliae tutela deae, fugaces Lyncas et cervos cohibentis arcu, Rite Latonae puerum canentes, Nupta jam dices: Ego dîs amicum, Saeculo festas referente luces, Reddidi carmen, docilis modorum ODE VII. AD TORQUATUM. DIFFUGERE nives, redeunt jam gramina campis, Arboribusque comae : Mutat terra vices, et decrescentia ripas Flumina praetereunt : Gratia, cum Nymphis geminisque sororibus, audet Ducere nuda choros. Immortalia ne speres, monet Annus, et almum Quae rapit Hora diem. Frigora mitescunt Zephyris: Ver proterit Aestas, Pomifer Autumnus fruges effuderit: et mox Damna tamen celeres reparant coelestia lunae: Quo pius Aeneas, quo Tullus dives, et Ancus, Pulvis et umbra sumus. Quis scit, an adjiciant hodiernae crastina summae Tempora di superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico Quae dederis animo. Cum semel occideris, et de te splendida Minos Fecerit arbitria; Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas. Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro ODE VIII. AD CENSORINUM. DONAREM pateras grataque commodus, Sollers nunc hominem ponere, nunc deum, Laudes, quum Calabrae Pierides: neque, Si chartae sileant, quod bene feceris, ODE IX. AD LOLLIUM. NE forte credas interitura, quae, Non, si priores Maeonius tenet Stesichorique graves camenae: Nec, si quid olim lusit Anacreon, Delevit aetas: spirat adhuc amor, Vivuntque commissi calores Aeoliae fidibus puellae. Non sola comtos arsit adulteri Et comites, Helene Lacaena; Primusve Teucer tela Cydonio Direxit arcu : non semel Ilios Vexata: non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus Dicenda musis proelia: non ferox Hector, vel acer Deïphobus graves Excepit ictus pro pudicis Conjugibus puerisque primus. Vixere fortes ante Agamemnona Nocte, carent quia vate sacro. Paullum sepultae distat inertiae TOM. I. |