Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN LIB. II. CARMINUM.

I. 5. Uncta, polluta. Bentl. emend. tincta. 21. Pro audire Bentl. ex conjectura reposuit videre.

II. 11. Uterque Poenus, in Africa scilicet, et Hispania.

III. 17-19. To rals hujus loci consuluisse παθει videmur interpunctione nostra. Molle ac moestum quiddam habet repetitio verbi cedes absque regimine.

23. Sub divo moreris, i. e. in terra degas. Wakefield ingeniose emend. moraris, ut sententia sit in terra vivis victima Orco destinata.

V. 13. Aetas ferox videtur esse aetas ubi juvenca ferox, sive aspera, est, et marem fugiens. Haec aetas currit, celeriter transit, cito abierit. Wakef. tentabat fugax ex v. 17. ubi ferox reposuit. Currit ferox aetas exponi etiam potest, ferociter currit, equi ferocis instar, ut apud Ovid. Fast. VI. 772. Fugiunt freno non remorante dies.

VI. 18. Amicus MSS. et Edd. Amictus elegans conjectura N. Heinsii. Pro fertili MSS. quidam fertilis.

X. 9. Saepius lectio vulgata, pro qua editores recentiores, pessimo exemplo, de suo reposuere saevius, contra omnes libros veteres. Ut pinus, quia alta est, et altis plerumque montibus crescit, saepius ventis obnoxia est, quam arbores humiliores, frutices, arundines, &c. ita Fortunae inju

[blocks in formation]

i. e. petere solet, perflare solent.

X. 18. Cithara tacentem suscitat musam. Sic Lucret. II. 413. Musaea mele, mobilibus digitis expergefacta per chordas.

XI. 23. Incomtam nodo. Sic ed. Veneta 1549, et quaedam aliae vetustae. In comtam MS. unus Torrentii. In comtum, vel incomtum, nodum, ceteri fere omnes. In comtum probat ill. Heyn. ad Aen. I. 315.

XII. 12. Multi bonae notae codd. minacium. 25. Alii fragrantia, ut, apud Statium, oscula vernos redolentia flores. Silv. II. 1. 46.

28. Occupat reposuit Bentl. ex libris pluribus et melioribus, etsi male cum voce dum conjungit. XIII. 8. Colcha vetustissimi codices Cruquii et aliorum. Alii Colchica.

23. Discretas libri optimi et vetustissimi: quidam descriptas.

38. Laborum libri optimi cum vett. Scholiastis: alii laborem.

XIV. 27. Superbo omnes Cruq. Bentl. et Torrent. MSS. ut et aliorum nonnulli, rectissime. Heres tinguet pavimentum vino pretiosissimo,

IN LIB. II. CARMINUM.

quo tu superbiebas. Superbum quidam alii. Superbo tamen damnat cel. Jani. "Jure, inquit, "offendimur duobus epithetis vino datis; quod 66 non fert poësis Latina, quodque vitium a tan"to poëta vix admissum putandum." Duplice epitheto, etiam, mirum in modum offenditur ipse Bentleius. Vid. Not. ad Lib. I. Od. iii. et alibi passim. De hac re fusius agere non sinit instituti nostri ratio. Sit satis monere, Horatium ipsum non fuisse adeo fastidiosum:

Condito MITIS PLACIDUSque telo

Supplices audi pueros, Apollo.

Carm. Saec.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

XVI. 1. Cel. Gesnerus probat-impotenti Pressus Aegaeo; et, pro Lunam, lumen, ut etiam sol comprehendatur.

19.

Mutamus patria, conj. viri docti apud Bentl. quae mihi valde arridet. Neque sic perit gratia antitheti in seqq. Exul enim, etiamsi haesitare videtur Gesn. in voce, est haud dubie ab ec vel ex et solum, hoc modo-exsolis, exsols, sive exsuls, exsul. Exsul, itaque, etiam per se, est qui

IN LIB. II. CARMINUM.

solum, sive patriam, fugit. Quis patriam fugiens, se quoque fugit? servato vocis exsul sensu pleno ac proprio, servatur etiam antithesis. Ita extorris, ab ex et terra.

XVII. 6. Pro altera, MSS. duo alteram, quomodo et Porphyrion legisse videtur. Vid. Burm. ad Aen. II. 647.

XVIII. 30. Orci fine habent Schol. veteres, magnoque consensu omnes qui extant codices, quatuor exceptis, et editiones priscae. OavaTE τελος, et θανά]ε τελευτη, apud poetas Graecos frequentia sunt. Alii Orci sede.

XX. 6. Non ego, quem vocas DILECTE. Ita ex sententia Acronis, Comm. Cruquii, et multorum doctorum, distinximus, insolitâ structurâ. Nisi desideraretur adhuc, in hujusmodi vocibus, exemplum casus nominativi in -e non personae 2dae, libenter interpungeremus-non ego, quem vocas, dilecte, i. e. non ego, dilecte, sive dilectus, quem vocas. Ita Persius:

[ocr errors]

An deceat pulmonem rumpere ventis, Stemmate quod Tusco ramum MILLESIME ducis? Censoremve tuum, vel quod TRABEATE salutas? Sat. III. 27.

i. e. millesimus, trabeatus.

11. Superne omnes fere libri scripti. Unus aut alter, superna, quae legitior lectio videtur.

IN LIB. III. CARMINUM.

1. 23. Umbrosamque, omnium codd. lectio. Editores tamen, tum hic, tum aliis Horatii locis, solent QUE post negativum mutare in ve. Vid. ver. 44. et II. 28. Sed bene se habet lectio vulgata saepissime enim vocula negans, semel tantum posita, plura deinceps xaλa, seu membra, copulativo connexa afficit. Ita Virgilius :

Nec solos tangit Atridas

Iste dolor, solisQUE licet capere arma Mycenis.

Ita ipse Horatius:

Aen. IX. 139.

Nec saevos Lapithas, et nimium mero
Hylaeum, domitosQUE Herculea manu
Telluris juvenes.

Lib. II. Od. 12.

31. Agro conj. Gesn. qui putat s adhaesisse e voce seq.

II. 1. Amice, longe plures ex libris scriptis, omnesque fere editiones vetustae. "Amice pati, "docte e Gr. Qiλws, sive (ut H. Steph. rectius) “ ayaπnws, Qegsiv, non solum aequo animo, sed li"benter; ut quasi familiaris ei Pauperies sit, "bene ei cum ipsa conveniat." JANI.

III. 10. Innixus alii. Sed enisus praestat tum sensu, tum auctoritate.

16. Pro Ma Sa cod. ant. Barthii patris, cui valde arridet, nec minus. ntleio et Gesn. 34. Discere perti ex libris scriptis: i. e. 66 assuescere saporibus nectaris." PORPH.

« PredošláPokračovať »