Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN LIB. III. CARMINUM.

IV. 16. Quidam codd. Forenti, quae vera lectio videtur, vid. Jani.

21. Vester tollor; i. e. vester, sive in tutela vestra, sum, cum tollor; seu, i. e. vel si, frigidum Praeneste placuit.

31. Pro arentes, multi ex MSS. habent urentes.

38. Reddidit multi codd.

43. Turbam multi codd. ut et tres editt. vetustae. Alii turmam.

46. Pro et urbes, et umbras felix Bentl. conjectura.

47. Turmas alii.

V. 8. Armis vulgata librorum lectio. Arvis emend. viri docti, quod nunc demum firmat cod. Altorf. 1. Jani.

15.

Trahentis omnes codd. et editt. vett. unde Bentl. legendum conj. exempli trahentis,

i. e. conditiones perniciosi exempli.

21. Alii direpta.

37. Pro inscius, multi codd. aptius.

VI. 20. Eodem modo Ovidius

[ocr errors]

Omen patriae laetum, populoque Quirini.
Met. XV. 572.

22. Fingitur artubus. Ita legerunt Acron et Porphyrion, qui diserte: "Artubus legendum,

66

non artibus, quia non venit a nominativo artes,

IN LIB. III. CARMINUM.

"sed artus." Sed tum, aiunt Lamb. et Bentl. quibus accedit Jani, scribendum erat artus in casu quarto, non artubus. Male omnino: saepissime enim pars rei alicujus, post adjectiva, et verba tum neutra, tum passiva, ablativo effertur. Ita Virgilius, sine discrimine :

Micat AURIBUS, et tremit ARTus.

Ita Hor. ipse:

Georg. III.

Et CORDE, et GENIBUS tremit. Lib. II. Od. v.

VI. 36. Durum MSS. quidam, et edd. ve

tustae.

VII. 20. Pro monet, MSS. quidam movet. VIII. 15. Alii profer, auctoritate quorundam MSS.

26. Privatus. Mire in hoc epitheto se torquent editores, in primis acutissimus Bentl. Quomodo enim privatus, si praefectus urbi? Erudite respondet Baxterus: Etiam praefectus urbi privatus erat, Caesari comparatus? Vid. Gesn. Thesaur. voce privatus. Sensus est: Privatus cum sis, permitte Augusto urbis et reipublicae

curam.

27. Alii rape, quod alibi esset satis elegans hic autem non tam pingitur hora fugiens, quam amice praebens, seu offerens, dona, quae modo capere, sumere, accipere oportet: et vult D d

TOM. I.

IN LIB. III. CARMINUM.

Horatius otiosum et securum esse Maecenatem. JANI. GESN. vid. omn. Bentl.

X. 6. Vulg. situm; sed satum tuentur codd. optimi.

8. Pro puro numine, Bentl. duro numine. Quandoque bonus dormitat Homerus.

18. Pro animum, multo plures codd. animo, quod perinde est.

XI. 18. Illud ejus atque offendit viros doctos, Bentl. Cuningh. alios. Hinc illi exeatque, aestuatque, vel efflat atque correxerunt. Gesn. effluatque.

32. Furto MS. Lips. 4. Memorabilis lectio, inquit Jani.

XII. Hujus odes metrum, si metrum dicendum, quod plane auergov est, ita constituimus, ut est in edd. Cuningh. Gesneri, Jani. Vide viros doctos Cruquium, Bentl. Cuningh. Jani, fuse de hac re disputantes.

Utriusque

10. Pro alto, alii arto, i. e. arcto. lectionis magna auctoritas est: utraque per se bene habet, ut non multum intersit, utrum eligas, &c. JANI.

XIII. 8. Soboles. Ita vulgo scribitur. Melius, credo, suboles; est enim a sub-oleo, ut prōles, pro-ŏles, a pro-oleo.

XIV. 1. Melius distinctionis nota ponitur post ritu, ut sensus sit-Caesar redit victor

IN LIB. III. CARMINUM.

ab ora Hispana, Herculis ritu, tanquam alter Hercules. Vid. Jani.

XIV. 5. Unico gaudens mulier marito. Intelligenda videtur Caesaris uxor.

6. Pro divis, multi codd. sacris.

11. Jam virum expertae, i. e. Virgines nuper nuptae. Hanc lectionem tuentur libri MSS. omnes, eidemque favet vocula jam : at editores quidam legunt expertes, i. e. ut Horatius alibi, ignara puella mariti; male, ut nobis videtur.

Male nominatis alii; i. e. ut fere interpretantur,

quae eloqui nefas. Utriusque lectionis aequa

prope auctoritas est, nisi quod male ominatis tuentur Scholiastae et codex antiquissimus Blandinius Cruquii.

14. Tumultu, Lips. 4. Jani.

XV. 16. Vetula multi codd.

XVI. 25. Contemtae dominus rei-Horum verborum sensum praeclare illustravit Bentleius. 26. Non piger edit. Venet. 1492, et pauci codd. at plures et meliores impiger.

31, 32.

Fulgentem imperio fertilis Africae
Fallit sorte beatior.

De hoc loco vexatissimo, quem nuperi etiam editores perperam accepisse videntur, majorem distinctionem post vocem fallit ponentes, fusius agere in animo est, ut nostrae interpunctionis

IN LIB. III. CARMINUM.

ratio magis dilucide appareat.-Fulgere imperio Africae dicitur is, cut imperium Africae splendorem affert, imperator Africae ; sive de Africae proconsule, cum magno Bentleio, accipiamus, sive, cum vett. Scholiastis, de latifundiorum in Africa possessore.-Fallo porro elegantissime usurpatur apud probatissimos auctores eodem plane modo ac verbum λavlava apud scriptores Graecos. Fallere aliquem, λavbaruv tiva, est latere aliquem: Anglice to escape one's notice or knowledge, to be unknown to him. Nihil eorum Fabium FEFELLIT. Liv. XXIV. 19. None of those things escaped the notice of Fabius: None of them was unknown to him. Vid. Hor. Epist. II. ii. 127. Quod plerumque Latine effertur―non me FEFELLIT Hos id STRUERE-(Ter. Heaut. III. ii. 3.)— notissimo Graecismo est non me FEFELLERUNT HI id STRUENTES: i. e. hi non struebant id, me insciente. Ita enim omnino haec, et similia, sunt accipienda.

Τις δ' ΕΛΑΘ' ΕΙΣΕΛΘΩΝ Πρίαμος.

Hom. Il. 477.

[ocr errors]

Hos FEFELLIT INGRESSUS Priamus : i. e. Priamus ingressus est, his inscientibus. Priam entered unperceived by them.

Num viperinus his cruor

INCOCTUS herbis me FEFELLIT?

Hor. Ep. III. 7.

« PredošláPokračovať »