Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN LIB. IV. CARMINUM.

num facta. Vid. Jani. Bentl. totum versum delendum censet.

IX. 31. Pro silebo, multi codd. et edd. sileri,

41. "Post utili, et mox v. 43. post vultu, ple"rique editores inserunt et. Sed utroque loco " abest ab omnibus qui huc usque inspecti sunt "codicibus, item a priscis edd. primumque ab "Aldo illatum videtur." JANI.

X. 5. Ligurine exhibent duo Torrent. at Ligurinum omnes alii, i. e. Quum color mutatusmutatio coloris-verterit Ligurinum in faciem hispidam.

XI. 11. Pro trepidant, Bentl. conj. crepitant : crepitant habent ambo codd. Altorf. Jani: 1. in contextu; 2. pro var. lect.

35. Minuuntur unus Bersm. et Acron. MS. apud Bentl. quod melius videtur.

XIII. 14. Pro clari, alii cari. Utriusque lectionis aequa fere auctoritas.

18. et seqq. Quid habes illius, quae spirabat amores....facies, &c. i. e. illius faciei, quae facies,

&c.

XIV. 28. Pro meditatur, multi bonae notae codd. habent minitatur. Utriusque lectionis aequa fere auctoritas.

49. Ex duobus MSS. et Acr, MS. edidit Bentleius paventes, ut Galliae paventes sint nom. plur.

IN EPODON LIBRUM.

XV. 2. Me non poenitet eorum esse sententiae, qui, cum vett. Scholiastis, jungunt loqui lyra.

Non haec jocosae conveniunt lyrae.

Carm. III. iii. 69.

Revocat itaque Phoebus poëtam a tam audaci conatu. Quos verborum trajectio offendit, considerent verborum ordinem Carm. I. xxiii. 11, 12. Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

7. Direpta plurimi ex libris scriptis. 18. Pro exiget, multi codd. eximet.

IN EPODON LIBRUM.

I. 5. Vulg. sit: at si editio Germanica Locheri, et Scholiastes Porphyrion ; et Mancinellus ait in omnibus codd. antiquis ita esse. Vide etiam Bentl.

21. Ut adsit codd. plerique, et recte. Bentl. uti sit, cui favet edit. princeps ut sit.

26. Alii meis. Porro, pro nitantur, codd. aliquot nectantur.

28. Pro pascuis, alii pascua. Utriusque lectionis aequa prope auctoritas: utramque tuentur optimae notae codd.

29. Pro superni, omnium codd. lectione, Bentl. supini, cui favere videntur Scholiastae, Acron et Porphyrion.

66

IN EPODON LIBRUM.

II. vv. 11 & 12 post 13 et 14 habent MSS. editique omnes praeter unum Hen. Stephani, cujus libri auctoritatem sequuti sumus. "Ver66 sus duos, loco suo motos, in eum restitui ; quod non sine unius exemplaris assensu feci: "quamvis illam iis deberi sedem tam manifestum "sit, ut multi fortasse, si hoc animadvertissent, 66 absque ullius libri auctoritate id ausuri fue"rint." HEN. STEPHANI Diatribe 1.

18. Pro vulg. arvis, codd. plures et antiquiores habent agris.

25. Rivis tuentur codd. plures antiqui: ripis exhibent MSS. quidam, et edd. veteres, quod forsan melius; de aestate enim atque autumno sermo est, quo tempore tenues sunt aquae, ripae altiores. BENTL. GESN.

28. Fontesque obstrepunt videlicet avium querelis. Ingeniose, sed sine necessitate, Marklandus frondesque, quem secutus est G. Wakefield, ut arbores scilicet aquarum susurris respondeant.

69. Vulg. relegit: at redegit codd. plures et potiores. Vid. omnino Bentl. qui tamen multa congessit, quae huc parum conveniunt, et Gronovii Observ. I. 20. p. 123. Ed. 4.

III. 3. Edit prout veteres declinabant, i. e. edat. VET. SCHOL. Cruq.

IV. 8. Pro bis ter ulnarum, quod, credo, pla-
TOM. I.
F f

IN EPODON LIBRUM.

ne insolitum est, et anomalon, Bentl. dedit bis trium ulnarum.

IV. 37. Exsucta vulg. Mire variant hic codices scripti: major enim meliorque pars exsecta, vel execta, cum edd. vett. et Scholiastis: Lambini quidam, et Bersmanni unus exsucta; alii exucta, exusta, exuta, exulta, exu ta, exerta. Exsucca Cuningh. i. e. siccata, succo per famem subducto; quae vera lectio videtur. Exesta, vel exesa, Heins. et Bentl.

54. Pro iram, Brodaei liber arcum. 55. Alii formidolosis.

63. Alii superba.

V. 28. Currens aper videtur esse-aper a canibus e latibulo excitatus et agitatus. Bentleius Laurens, ex conjectura Nic. Heinsii, rescripsit.

62. Bene Commentator Cruquii: “ Cur mi66 nus dira venena mea valent venenis barbarae "Medeae? aut cur dira venena Medeae minus "valent solito ?" Priori interpretationi favet, praeter alia, epith. barbarae; item Theocriti locus, qui Horatio ante oculos fuisse videtur:

Φαρμακα ταυθ' ερδοισα χερείονα μήτε τι Κίρκης,
Με τι Μηδειας.

Drugs not less efficacious than THOSE of Circe and Medea.

67. seqq. Hujus loci sententia videtur esse :

IN EPODON LIBRUM.

"Atqui omnia tentavi, etsi parum profecerim : "Nec herba, nec radix me fefellit conjugem "indormire feci cubilibus unctis oblivione (i (iis ❝ venenis quae oblivionem inducere debent) om"nium pellicum:" sive de ipso Varo, verisque cubilibus, intelligamus; sive (quod potius reor propter vv. 81, 82.) de ejus imagine, et cubilibus simulatis. Ita Simaetha apud Theocritum, Delphidis animum, a se alienatum, recuperare tentans, ad ritus magicos oblivionem pellices suae inducentes confugit, et sic precatur:

[ocr errors]

αποσπεύδω, και τρις ταδε ποτνια φωνῶ.

Είτε γυνα τηνῳ παρακεκλιται. είτε και ανης,
Τόσσον έχοι λαθας, όσσον ποκα Θασία φαντι
Εν Δια λαθῆμεν ευπλοκαμε Αριαδνας.

E.d. B. 43.

V. 71. Tum venefica sic pergit: "Carmina mea "nil valere video. Varus ambulat, solutus vene"ficae scientioris carmine. Quoniam non ad 66 me recurres, Vare, potionibus usitatis, nec mens "tua-sanitas mentis-redibit, Marsis etiam "vocibus revocata; ergo majus parabo," &c. Ad hanc rationem totum locum interpunximus, quem vett. scholiastae et editores etiam doctissimi ac nuperrimi longe aliter interpretantur. Penes lectorem judicium esto.

87. Pro venena magnum, Bentl. ingeniose conj. venena magica.

« PredošláPokračovať »