Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN EPODON LIBRUM.

VII. 12. Nunquam quinque edd. vetustae: unquam al. omnes. Complures Lambini codices unquam, nisi in dispar GENUS; quam lectionem in contextum recepit.

13. Pro caecus, Bentl. ex MSS. quibusdam

caecos.

IX. 17. Cum Baxtero Bentl. et Gesn. dedimus ad hoc. Ed. Ven. 1479. adhuc; item edd. Med. 1486, et 1502. at huc,schol. Cruq. ad hunc alii.

25. Africanum tuentur edd. saeculi XV. plures: neque aliter, inquit Bentl. praeferunt Pulmanni Bersmannique et Torrentii et nostri codices. Alii Africano.

X. 22. Porrecta omnes libri et scholiastae

vett. Bentl. conj. projecta propter seq. littore. Codices plerique juverit, perperam.

XI. De hujus Odes metro consule Bentl. qui pro dicolo strenue pugnat, et auctores habet Hephaestionem et Terentianum Maurum.

2. Variant libri tum scripti tum editi. Bentleii vetustiores perculsum, non percussum. Optime Bentleius: "In re graviore perculsus aptius "vocabulum est: contra, in leviore affectu per66 cussus potius dixeris, ubi animus scilicet est " ictus, saucius; non eversus tamen et conster"natus."

8. Bentleii judicio languet ac jacet sententia

IN EPODON LIBRUM.

propter voculam et, pro qua ex conjectura rescripsit ut, contra libros omnes. Haud scio an syntaxis potius sit: Heu! poenitet me, quanta fabula per urbem fui, ET (poenitet) conviviorum, &c. Ita Cicero, sed cum modo quem vocant subjunctivo: Non poenitet me, QUANTUM profecerim. Ad Att. XII. 28.

XI. 17. Lambinus, et inde a Lambino plerique editores, etiam nuperrimi fomenta interpretantur nutrimenta, sive ea quae amorem alunt, nutriunt, excitant; nulla, opinor, idonea auctoritate.Fomenta, (fovimenta) dicitur de iis, quae fovent vulnus amoris, quae ad dolorem vulneris, morbi, &c. mulcendum ac levandum adhibentur.

FOVIT ea VULNUS lympha longaevus Iapis. Virg. Aen. XII. 420.

Virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis FOMENTIS dolor mitigari solet.

Cic. de Fin.

II. 29. Piget in re notissima plura proferre exempla.-Per haec fomenta Acron et Com. Cruquii intelligunt querelas vv. 11 & 12. Ejusmodi querelae sunt fomenta vulnus nil levantia.

28. Longa renidentis coma Saxius ex codice Bodleiano. Longam renidentis comam ed. Flor. 1482.

XIII. De Metro vide Bentleium ad Epod. XI. 18. Si sana sit vulgata lectio, adloquiis accipere oportet pro solatiis, ut apud Graecos Taga

IN EPODON LIBRUM.

μυθιον, et παρηγορία. Sic itaque distinximus : Illic omne malum vino cantuque levato,

Deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis. ADLOCUTUM mulieres ire aiunt, cum eant ad aliquam locutum CONSOLANDI CAUSA. Torrent. ex Varrone de Ling. Lat. Lib. V. Bentl. ex conj. inserit ac ante dulcibus.

XV. 8, 9. Turbaret...agitaret, vulgarem librorum, tum scriptorum, tum impressorum, lectionem, Bentleius pessime mutavit in turbarit...agitarit, quod, ubi praecesserit JURABAS, ne Latinum quidem est, nec cum voce dum, rei jam tum praesentis continuationem notante, omnino cohaerere potest: quam ob culpam a Ric. Johnsono merito vapulat. Qui exempla recte loquendi usûs videre velit, ejusdem Johnsoni Aristarch. adeat part. II. p. 55, et seqq. qui permulta huc spectantia congessit. Ratio ex temporum ipsorum naturâ petenda est.

17. Pro at tu, tum edd. veteres, tum permulti ex MSS. exhibent et tu.

XVI. 41. Hujus loci venustati consuluisse videmur interpunctione nostra:

Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva, divites et insulas ;

Reddit ubi Cererem, &c.

Oceanus circumvagus est oceanus qui terram

IN EPODON LIBRUM.

ambit, ut circumfluus humor apud Ovidium. XVI. 53, 54. Optimorum criticorum consensu hos versus, qui in plerisque editionibus sunt 61, 62. in suum locum restituimus. Vid. Observatt. Miscell. a Burmanno edit. Vol. II. p. 381.

65. Pro aere, dehinc ferro, dedimus ex quinque Bentleii MSS. aerea dehinc ferro. Ita quorum non, ut Bentleius putat, ad saecula aerea referendum est; sed ad antecedens ex sensu petendum, saecula nempe ferro durata. Vid. Ric.

Johnsoni Aristarch. part II. p. 64.

XVII. 11. Pro unxere, alii luxere etiam ex MSS.

18. Pro relapsus, alii relatus.

21, 22.

Fugit juventas, et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida :

Hic locus, ut mihi videtur, satis elegans, sed parum intellectus, ab editoribus varie tentatus est. "Quid enim? inquit Bentleius, post Jul. Scali

66

gerum. Verecundus color est rubor. Id quidem "sine controversia est. Rubor ergo reliquit ossa. "Qui pote, ut locum relinquat, ubi nunquam "fuit? quis rubra ossa vel fando audivit?" &c. et proinde ossa mutavit in ora. Sed hoc, si quid video, est cavillari. Neque enim Horatius quicquam dicit de rubris ossibus, et reliquit ossa ne

IN EPODON LIBRUM.

quaquam idem valet atque exiit ex ossibus, quo tamen sensu a Bentleio acceptum est. Verbum relinquo satis frequenter dicitur de iis quae quisquam abiens non secum aufert, sed post se manere sinit; ut, apud Ciceronem, reliquit mihi hoc unum solatium, i. e. unum tantum, sive nihil praeter unum: hoc solum non abstulit; hoc solum manere sivit. Eodem prorsus modo Horatius hic: Juventas, et rubor, fugiens, sive abiens, reliquit ossa tantum pelle amicta lurida: hoc est, omnis corporis vigor et pulchritudo, ceteraque quae juventam comitari solent, una cum rubro colore abierunt; neque quicquam jam relictum praeter ossa pelle amicta lurida. Sic Plautus: Agnus ossa atque pellis totus est, ita cura macet. Aul. III. 6. Ita accepta lectio vulgata omnino sana videtur. G. Wakefield, post Cuningh. interpunxit post reliquit, ut subaudiatur me, et in seqq. sunt: ossa sunt pelle amicta luridâ. At pro nobis stat Ovidii imitatio; qui sic affatur Cupidi

nem:

Quid juvat in nudis hamata retundere tela Ossibus? OSSA mihi NUDA RELIQUIT amor. Am. IX. 13, 14. XVII. 33. Editiones veteres urens, et major pars MSS. Multi habent virens, unde Bentl. conj. viEx Torrentianis aliquot, et Pulmanni u

rens.

« PredošláPokračovať »