Obrázky na stránke
PDF
ePub

IN EPODON LIBRUM.

nus, Bersmannique alter, furens, quae vera lectio videtur.

XVII. 39. Codex Battelianus pro varia lectione exhibet juvencis, eleganter.

50. Tuus venter, i. e. partus tuus. Pactumeius revera est partus tuus, non puer suppositus.

60. Pro proderit, Bentl. proderat ex duobus MSS. Ejus notam vide.

62. Pro sed, alii si.

65. Pro infidi stant omnes fere libri scripti cum ed. Locheriana.

Troicaque obsidens longinquo moenia bello,
PERJURI PELOPIS vastabit tertius heres.

Catull. Vulg. infidus.

72. Pro gutturi innectes tuo, Bentl. gutturi nectes tuo. “ Sic enim, ait, loquuntur boni scrip“ tores nectere vincla gutturi ; minime autem innectere vincla gutturi, sed, quod interpretibus “ nostris non animadversum est, innectere guttur vinclis.” Attamen Virgilius, Aen. VI. 609. Lucanus, alii eadem illa utuntur syntaxi quam damnat Bentleius. Vid. Ric. Johnsoni Aristarch. part. II. p. 65.

78, 79. Vulg. possum ; at edd. antiquae et plerique codices, Bentleii omnes, possim.

80. Pro poculum, Bentl. pocula ex septem MSS. Tom. I.

Gg

IN CARMEN SAECULARE.

XVII. 81. Hic variant libri tum scripti tum editi. Alii codices nil agentis exitum ; alii nil agentis exitus ; alii nil habentis exitus ; alii nil habentis exitum : unus et alter nil valentis. Muretus et Paulus Manutius nil valentis exitum : Cruquius nullum habentis exitum : Bentl. nil agentis exitum : Cuningh. nil habentis exitus.

IN CARMEN SAECULARE. 4. Pro sacro, vet. schol. et MS. unus Saxii coll. prisco.

16. Pro Genitalis, Bentl. Genetyllis, quam lectionem multa eruditione, multoque ingenii acumine, defendit.

21. Pro undenos...orbis ut, MSS. quidam et tres edd. saeculi XVI. habent ut denos... orbis et.

25, et seqq. Hunc locum dedimus, ut habent MSS. plures et meliores, cum vet. Schol. De loci syntaxi et sententia dispiciant eruditi.

45, 46. Pro docili...senectuti, vulg. librorum lectione, Bentl. ex paucis MSS. dedit, docilis... senectutis. Unus MS. habet Di, senectuti placidam quietem.

49, et seqq. Plerique Torrentii et Cruqui codices, pro quique et imperet, exhibent quaeque et impetret, cui quidem lectioni suffragatur scholiastes Cruquianus. Quaeque etiam MS. Gotting. et coll. Sax. Gesneri. Hanc lectionem acriter

IN CARMEN SAECULARE.

defendit Bentl. Utravis lectio satis apta et venusta videtur. Dedimus quique imperet propter Anchisae praeceptum apud Virgilium : Tu REGERE IMPERIO populos, Romane, memento; Hae tibi erunt artes ; pacisque imponere morem, PARCERE SUBJECTIS, et DEBELLARE SUPERBOS.

Aen. VI. 852. Vid. Gesn.

65. Praeter veterrimos Cruquii Blandinios, et aliorum aliquot, etiam Colbertinus noster et Regiae societatis codex, et pro varia lectione Graevianus cum Batteliano aras habent, non arces. Atque illam lectionem agnoscit Porphyrion: “ Apparet, inquit, jam eo tempore ab Au“ gusto dedicatum fuisse in Palatio Apollinis “ templum : et sensus est—Si acceptas aras habet Apollo, quae in Palatio dedicatae, sunt.” Cetera exemplaria cum priscis editionibus arces, vel, ut Leidensis noster, arcis retinent. Sane aras et arces tam similes habent ductus literarum, ut librarios, etiam minime lippientes, facile decipere possent... Utraque quidem lectio proba est et venusta, ut nescias fere utri priores partes jure sint deferendae, &c. Bentl.

68. Pro proroget, et mox curet, applicet, quatuor codices Blandinii apud Cruquium, Bersmanni unus, cum duobus Bentleii, prorogat, curat,

IN CARMEN SAECULARE.

applicat. Curat, applicat, etiam, praeter tres Bersmanni, tres ex Bentleianis, et pro varia lectione quartus. Porro, curat, applicat diserte agnoscit scholiastes uterque. Eandem lectionem exhibent MSS. complures Musaei Brit. et ed. princeps in Biblioth. Regis Brit. Proroget Gesneri omnes: curet, applicet edd. Med. 1477, et 1486. Ven. 1479. Flor. Aldi Manutii 1511, &c. usque ad Cruquium. Lectio vulgata proroget, quam tuetur major pars codicum, ut et scholiastae veteres, qui pro prorogabit accipiunt, nobis necessaria videtur, vel propter conditionem praemissam-si Palatinas videt aequus arces. Ceterum haec verba

Remque Romanam, Latiumque, felix,
Alterum in lustrum, meliusque semper

Proroget aevumutramcunque lectionem amplecti velis, varie ordinari et explicari possunt. Ita distinximus ut jungantur Phoebus felix, i. e. propitius : et ita schol. Cruquii, ut apud Virgilium : Sis FELIX, et nostrum leves, quaecunque, laborem.

Aen. I. 330.

FINIS TOM. I.

« PredošláPokračovať »