Fatale monstrum: quae generosius Perire quaerens, nec muliebriter Expavit ensem, nec latentes Classe cita reparavit oras; Ausa et jacentem visere regiam Vultu sereno, fortis et asperas Tractare serpentes, ut atrum Corpore combiberet venenum, Deliberata morte ferocior; Saevis Liburnis scilicet invidens Non humilis mulier, triumpho. ODE XXXVIII. AD PUERUM. PERSICOS odi, puer, apparatus : Simplici myrto nihil allabores Sedulus, curo. Neque te ministrum Dedecet myrtus, neque me sub arcta Vite bibentem. Q. HORATII FLACCI CARMINUM LIBER II. ODE I. AD ASINIUM POLLIONEM. MOTUM ex Metello consule civicum, Nondum expiatis uncta cruoribus, Paullum severae Musa tragoediae Insigne moestis praesidium reis, Jam nunc minaci murmure cornuum Perstringis aures: jam litui strepunt : Jam fulgor armorum fugaces Terret equos, equitumque vultus. Audire magnos jam videor duces Praeter atrocem animum Catonis. Juno, et deorum quisquis amicior Quis non, Latino sanguine pinguior, Qui gurges, aut quae flumina lugubris Ignara belli? quod mare Dauniae Non decoloravere caedes? Quae caret ora cruore nostro ? Sed ne, relictis, Musa procax, jocis, Mecum Dionaeo sub antro ODE II. AD CRISPUM SALLUSTIUM. NULLUS argento color est avaris Vivet extento Proculeius aevo, Latius regnes avidum domando Gadibus jungas, et uterque Poenus Crescit indulgens sibi dirus hydrops; Nec sitim pellit, nisi causa morbi Fugerit venis, et aquosus albo Corpore languor. |