Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ingratam Veneri pone superbiam,
Ne, currente rota, funis eat retro.
Non te Penelopen difficilem procis
Tyrrhenus genuit parens.

O, quamvis neque te munera, nec preces,
Nec tinctus viola pallor amantium,

Nec vir Pieria pellice saucius
Curvat; supplicibus tuis

Parcas, nec rigida mollior aesculo,
Nec Mauris animum mitior anguibus !
Non hoc semper erit liminis, aut aquae
Coelestis, patiens latus.

ODE XI.

AD MERCURIUM.

MERCURI, nam, te docilis magistro,
Movit Amphion lapides canendo;
Tuque Testudo, resonare septem
Callida nervis,

Nec loquax olim neque grata, nunc et
Divitum mensis et amica templis ;
Dic modos, Lyde quibus obstinatas
Applicet aures:

Quae, velut latis equa trima campis, Ludit exsultim, metuitque tangi, Nuptiarum expers, et adhuc protervo Cruda marito.

Tu potes tigres comitesque silvas
Ducere, et rivos celeres morari.
Cessit immanis tibi blandienti
Janitor aulae,

Cerberus; quamvis furiale centum
Muniant angues caput ejus, atque
Spiritus teter, saniesque manet
Ore trilingui.

Quin et Ixion, Tityosque vultu
Risit invito stetit urna paullum
Sicca, dum grato Danaï puellas
Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas Virginum poenas, et inane lymphae Dolium fundo pereuntis imo, Seraque fata,

Quae manent culpas etiam sub Orco. Impiae, (nam quid potuere majus ?) Impiae sponsos potuere duro

Perdere ferro.

Una de multis, face nuptiali

Digna, perjurum fuit in parentem
Splendide mendax, et in omne virgo
Nobilis aevum :

Surge, quae dixit juveni marito,
Surge, ne longus tibi somnus, unde
Non times, detur; socerum, et scelestas,
Falle sorores,

Quae, velut nactae vitulos leaenae,
Singulos, eheu! lacerant: ego, illis
Mollior, nec te feriam, neque intra
Claustra tenebo.

Me pater saevis oneret catenis,
Quod viro clemens misero peperci ;
Me vel extremos Numidarum in agros
Classe releget.

I, pedes quo te rapiunt et aurae,
Dum favet nox, et Venus: i secundo
Omine; et nostri memorem sepulcro
Scalpe querelam.

ODE XII.

AD NEOBULEN.

MISERARUM est, neque Amori dare ludum, neque dulci

Mala vino lavere; aut exanimari, metuentes
Patruae verbera linguae. Tibi qualum Cythereae
Puer ales; tibi telas, operosaeque Minervae
Studium, aufert, Neobule, Liparaei nitor Hebri,
Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis,
Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno
Neque segni pede victus; catus idem per apertum
Fugientes agitato grege cervos jaculari, et
Celer alto latitantem fruticeto excipere aprum.

ODE XIII.

AD FONTEM BANDUSIAE.

O FONS Bandusiae, splendidior vitro,.*
Dulci digne mero, non sine floribus,

Cras donaberis haedo;

Cui frons turgida cornibus

Primis, et Venerem et praelia destinat
Frustra; nam gelidos inficiet tibi

Rubro sanguine rivos

Lascivi suboles gregis.

Te flagrantis atrox hora Caniculae
Nescit tangere: tu frigus amabile
Fessis vomere tauris

Praebes, et pecori vago.

Fies nobilium tu quoque fontium,
Me dicente cavis impositam ilicem
Saxis, unde loquaces
Lymphae desiliunt tuae.

ODE XIV.

DE REDITU AUGUSTI.

HERCULIS ritu, modo dictus, o plebs !
Morte venalem petiisse laurum,
Caesar Hispana repetit penates
Victor ab ora.

Unico gaudens mulier marito
Prodeat, justis operata divis;
Et soror clari ducis; et decorae
Supplice vitta

Virginum matres, juvenumque nuper
Sospitum. Vos, o pueri, et puellae
Jam virum expertae! male ominatis
Parcite verbis,
N

TOM. I.

« PredošláPokračovať »