Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRIORIS EDITIONIS.

QUID a nobis praestitum sit, quo Horatius, pro nostro saltem judicio, quam emendatissimus prodiret, paucis accipe. Ex prioribus editionibus quae in aliquo honore sunt, complures diligenter evolvimus, si forte esset quam ubique sequeremur. Quum vero editorum alios lectionum sanitatis nimis securos, alios conjecturis suis nimium indulgentes, invenimus; mutato consilio, quae ubique probatiores videbantur lectiones, diligenter collegimus: ita tamen ut a vulgo receptis non temere discesserimus; nec ullas admiserimus, quae non codicum MSS. auctoritate fulcirentur, nisi in loco uno aut altero, ubi, praeter optimorum criticorum consensum, manifesta loci depravatio a MSS. fide discedere persuadebat. Interpunctioni praeterea diligentem impendimus operam, unde permultis locis non nihil lucis ac venustatis accessurum speramus.

Lectiones varias etiam, non omnes quidem, quod infinitum foret, sed quae aliquid memorabile, aut majoris momenti, habere videbantur, ex editionibus Lambini, Cruquii, Fabricii, Bentleii, Gesneri, Jani, decerptas, ad finem adjecimus. Quae ex Torrentii codicibus proferuntur lectiones, Schrevelio pleraeque; quae vero ex Bersmanni et Pulmanni codicibus, Bentleio deben

tur: neque enim Torrentii, nec Bersmanni aut Pulmanni editiones nobis videre contigit. Primarum quoque editionum, quae ex libris scriptis expressae videntur, ac pari fere auctoritate ac ipsi libri scripti habentur, lectiones compluribus locis annotavimus; interdum etiam virorum doctorum conjecturas. Hanc lectionis varietatem neque erudito lectori ingratam, neque studiosis adolescentibus inutilem, fore speramus : dum alter, quâ quaeque lectio auctoritate nitatur, videbit, ac de singulis ipse pro se statuere poterit; alteri vero, erudito ac limati judicii praeceptore facem praeferente, hujusmodi res excutere, et ad rationes criticas exigere, assuescant. Praemisimus etiam indicem librorum MSS. ad quos Horatius adhuc recensus est; nec non editionum veterum, quarum lectiones quaedam in notulis proferuntur.

Nequaquam consilii nostri erat Horatium emendare, quod munus jam plus satis illi praestitum arbitramur, dum, nimiâ sui fiduciâ, editores fere conjecturas suas in contextum quem vocant inducere solent, eoque venustissimum poëtam emendando corrumpere. Hanc editorum temeritatem improbantes, lectionis vulgo receptae causam aliquoties suscepimus, non nunquam contra ipsum Bentleium; non quod viri eruditi pariter atque acuti laudibus obtrectare volebamus, sed

ne ipsa viri docti fama et auctoritas imperitiores aut minus cautos in errorem inducerent.-Notulae adhuc non ultra Epistolarum libri primi finem procedunt. Ita volebat bibliopola, ne scilicet ultra modum cresceret libri moles.

Ad Orthographiam quod spectat, post multos quos viri docti in hanc rem insumserint labores, plurima adhuc sunt, de quibus nihil certi definiri aut statui potest: neque enim quam scribendi normam sequi melius sit, etymon e. g., an auctoritatem, adhuc inter eruditos satis constat. Hic satis est monere, nos, in verbis compositis, n ante liquidam cum liquida sequente colliquescere sivisse, et, ante b et p, in m transire; id quod non Latinae solum, sed omnium fere linguarum analogia postulare videbatur. lisdem adducti rationibus, attraho, suppono, &c. scripsimus, non adtraho, subpono. In his, et hujusmodi multis, ab eruditorum tum in Germania tum inter Batavos consuetudine, non sine idonea, ut nobis videtur, ratione, discessimus. Eorundem vero auctoritatem sequuti, obscenus dedimus, etsi obscaenus forte melior scriptura, si quidem a Graecorum. cxalos deductum videtur. Thus ubique dedimus, non tus, propter manifestam quam habet cum v. cognationem. Hunc errorem et confiteri et demere volumus. Lingua enim Aeolica, unde magna ex parte originem suam traxit lingua Latina,

adspirationem fere respuit. Eadem etiam ratio letum postulat, non lethum, etsi a λnew deductum videatur. Vocativum in i propriorum in ius desinentium, juniorum in gratiam, apice distinximus, ut inde facilius rationem perspicere possent, quâ, in ejusmodi vocibus, i correptum nominativi transit, vocandi casu, in i longum.

Etsi non parvam adhibuimus diligentiam, ut haec editio emendatissima prodiret, nullos tamen omnino errores typographicos nos effugisse, spondere non audemus. Vana forsan ea spes videbitur reputantibus, qui acciderint, editoribus etiam diligentissimis, in re tam lubrica lapsus. Hoc tantum confirmamus, nihil hujusmodi, cujus quidem conscii sumus, inemendatum reliquisse.

Hic loci autem silentio praetereunda non est amica, qua usi sumus, opera viri nobis conjunc tissimi, et in hisce studiis multum versati, JOANNIS TROTTER, LING. HEBR. IN ACADEMIA ANDREAPOLITANA PROF. qui, ut haec editio quam emendatissima prodiret, unamquamque plagulam recognovit, et complura non nullius momenti submonuit.

Vale, Lector amice! laboribus nostris fruere ; ipsos errantes in viam reducito.

HORATII VITA,

AUCTORE

C. SUETONIO TRANQUILLO.

Q. HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse tradit, libertino, et exactionum* coactore; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset: “Quo"ties ego vidi patrem tuum cubito se emungen"tem?" Bello Philippensi, excitus a M. Bruto imperatore, tribunus militum meruit: victisque partibus veniâ impetratâ scriptum Quaestorium comparavit; ac, primo Maecenati deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur illo epigrammate, ubi inquit:

Ni te visceribus meis, Horati,

Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinno me videas strigosiorem.

sed multo magis extremis judiciis, tali ad Augustum elogio: "Horatii Flacci, ut mei, memor esto."

TOM. I.

Gesnerus conj. exauctionum.
b

« PredošláPokračovať »