66 AUGUSTUS ei Epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: "Ante ip"se scribendis epistolis amicorum sufficiebam; 66 nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nos"trum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista "parasitica mensa ad hanc regiam; et nos in scri"bendis epistolis adjuvabit." Ac ne recusanti quidem aut succensuit quidquam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Exstant epistolae, ex quibus, argumenti gratia, pauca subjeci: "Sume tibi a"liquid juris apud me, tanquam si convictor mihi "fueris: recte enim et non temere feceris; quo❝niam id usûs mihi tecum esse volui, si per vale❝tudinem tuam fieri posset." Et rursus: “ Tui "qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio 66 quoque nostro audire; nam incidit, ut illo coram "fieret a me tui mentio : neque, si tu superbus a"micitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque avσε θυπερηφανωμεν.” Praeterea saepe inter alios jocos purissimum penem, et homuncionem lepidissimum, appellat; unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo Saeculare carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique, privignorum; eumque coëgerit, propter hoc, tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones quoque lectos, nul lam sui mentionem habitam ita sit questus: "I. "rasci me tibi, scito, quod non in plerisque ejus" modi scriptis mecum potissimum loquaris. An "vereris, ne apud posteros tibi infame sit, quod "videaris familiaris nobis esse?" expressitque eclogam, cujus initium est, Quum tot sustineas, et tanta negotia, solus, Habitu corporis brevis fuit, atque obesus: qualis a se ipso et in Satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: "Pertulit ad me Diony"sius libellum tuum, quem ego, ne accusem te*, "quantuluscunque est, boni consulo. Vereri au❝tem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam "ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum 66 non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas; "quum circuitus voluminis tui sit oynadssaros,sicut "est ventriculi tui." Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini; domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et Elegi sub ejus titulo, et Epistola prosa oratione, quasi commendantis se Maece * Regius codex videtur cum lacuna habuisse ne accus....... ....atem; unde elicit Jani ne accusem brevitatem. nati: sed utraque falsa puto. Nam elegi vulga-. Rutgersius ex Eusebii Chronico reposuit septimum. INDEX INDEX CODICUM MSS. AD QUOS ADHUC HORATIUS RECENSUS EST, EX JANI EDITIONE DESUMPTUS. CODICES DIONYSII LAMBINI. CODICES VATICANI quinque, quos antiquissimos God. DONATI JANNOCTII, Florentini. Cod. GABRIELIS FAERNI. Cod. LUDOVICI URSINI, in quo desideraban- LIBER RAINUTII FARNESII, Card. typis qui- Cod. JOANNIS TORNESII, typographi Lugdu- ́ Ad ultimam editionem adornandam Lutetiae Cod. CLERICI, quem nactus est ab heredibus Codd. RUSSARDINI duo, accepti a Lud. Rus- Codd. NICOTIANI tres, dati ei a Jo. Nicotio, Cod. COLUMBINUS, donatus ei a Jo. Colum- CODICES JACOBI CRUQUII. Codd. BLANDINII seu BLANDINIANI quatuor, Cod. DIVAEI, cui etiam magnum pretium sta- Cod. SILVIUS, qui Gualteri Silvii erat. Cod. BUSLIDIANUS, e bibliotheca Gymnasii Cod. alium BUSLID. laudat ad Epod. ii. 69. Cod. CARRIONIS, itidem mutilus. Cod. MARTINIUS, sive Martinii. Cod. TONSANUS, ex bibliotheca Tonsana, qui Cod. MALDEGHEMIUS, qui solas Odas vide- |