IN hac altera Horatii editione curanda, quam in usum juventutis studiosae accuratissima diligentia recognovimus, quamque inter emendatissimas numerari posse speramus, eandem, quam in priore nostra, secuti sumus rationem. Quibusdam locis, in quibus viri docti, vel emendatione nimis temere adhibita, vel prava distinctione, auctoris sensum corrupisse videbantur, notas addidimus, et lectionem vulgatam tueri atque illustrare tentavimus. In Librum secundum Episto larum etiam, et in Artem Poeticam, notulas et lectiones variantes adjecimus. Dedicationem, anno M.DCC.XCVII scriptam, intactam reliquimus, ut nostrae in virum praestantissimum, qui jam diu fato concessit, observantiae pietatisque testimonio sit. ANDREAPOLI, Prid. Kal. April. M.DCCC.XIII. TOM. I. JACOBO BURNETT DE MONBODDO, SUPREMAE IN CIVILIBUS CURIAE APUD SCOTOS SENATORI; JUDICI PERSPICACISSIMO, INCORRUPTISSIMO ; VIRO OMNIGENA DOCTRINA, TUM RECONDITA, TUM ELEGANTIORI EXCULTO, EIDEMQUE LITERATORUM FAUTORI EXIMIO; MAECENATI SUO NUNQUAM NON VENERANDO HANC Q. HORATII FLACCI EDITIONEM, POETAE AB IPSO SEMPER IN DELICIIS HABITI, ANIMO GRATO PIOQUE DEDICAT JOANNES HUNTER. |