Obrázky na stránke
PDF
ePub

MISTIC

IN hac altera Horatii editione curanda, quam in usum juventutis studiosae accuratissima diligentia recognovimus, quamque inter emendatissimas numerari posse speramus, eandem, quam in priore nostra, secuti sumus rationem. Quibusdam locis, in quibus viri docti, vel emendatione nimis temere adhibita, vel prava distinctione, auctoris sensum corrupisse videbantur, notas addidimus, et lectionem vulgatam tueri atque illustrare tentavimus. In Librum secundum Episto larum etiam, et in Artem Poeticam, notulas et lectiones variantes adjecimus. Dedicationem, anno M.DCC.XCVII scriptam, intactam reliquimus, ut nostrae in virum praestantissimum, qui jam diu fato concessit, observantiae pietatisque testimonio sit.

ANDREAPOLI, Prid. Kal. April.

M.DCCC.XIII.

TOM. I.

JACOBO BURNETT

DE MONBODDO,

SUPREMAE IN CIVILIBUS CURIAE

APUD SCOTOS

SENATORI;

JUDICI PERSPICACISSIMO, INCORRUPTISSIMO ;

VIRO OMNIGENA DOCTRINA,

TUM RECONDITA, TUM ELEGANTIORI

EXCULTO, EIDEMQUE

LITERATORUM FAUTORI EXIMIO;

MAECENATI SUO

NUNQUAM NON VENERANDO

HANC Q. HORATII FLACCI EDITIONEM,

POETAE

AB IPSO SEMPER IN DELICIIS HABITI,

ANIMO GRATO PIOQUE

DEDICAT

JOANNES HUNTER.

« PredošláPokračovať »