Obrázky na stránke
PDF
ePub

SATIRA PRIMA.

Quem sponsæ turpes, et prætextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum
Qualemcumque potest: quales ego, vel Cluvienus..
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquer,
Navigio montem ascendit, sortesque poposcit,
Paulatimque animâ caluerunt mollia saxa,

1

[ocr errors][merged small]

Quicquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 70
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quandò uberior vitiorum copia? quandò
Major avaritiæ patuit sinus? alea quandò

tio suggeret, qualia illa cumque sint, cujusmodi scribuntur a me, vel a Cluvieno. Quidquid moliuntur homines, eorum vota, metus, irá, voluptates, gaudia concursationes ac negotia, ex quo tempore Deucalion, augescente continuis imbribus mari supra Parnassum navi est evectus, et Apollinis oraculo consulto, lapides ab eo projecti sensim mollescere coeperunt hæc omnia, inquam, huic libello materiam dabunt, nullo certo distinctam ordine, amplam certè ac uberem ecquandò enim ætas fuit criminum feracior? quandò major avaritiæ gurges, quandò aleœ insania pertinacior et projectior? Non jam incertis tabula aleatorice jactibus lusores exponunt crumenas, sed totas in ludum arcas deferunt ; quibus illic animis, quá contentione certantes videre est! servo talos et nummos, arma isti ludo idonea, subministrante. Cujus hoc tandem et quàm vesani est furoris, centum sestertia ludendo perdere, et vestem famulo frigore confecto debitam denegare? Quis majorum nostrorum tot villas ædificavit, quot passim jam exstruuntur? quis eorum in secretis etiam, ac privatis, ubi gulæ indulgetur paulò liberiùs, cœnis, diversi generis dapes septem mense apposuit? clientes suos avi nostri

cho invisum, quia vites arrodit. Figuræ porrò cælatæ, extra vasa exstant eminentque.

64. Prætextatus. Indutus prætextâ. Erat illa vestis ornata limbo purpureo, quam pueri gestabant usque ad annum 17, quo togam virilem sumebant."

67. Deucalion. Promethei filius, Thessalorum rex, in Græciâ. Eo regnante contigit immane diluvium, Deucalione ipso tantùm, ut poëtæ fingunt, et Pyrrhâ ejus conjuge, ex omni hominum multitudine, servatis. Qui in Parnassum

montem naviculâ delati, ubi primùm aquæ subsederunt, Themidis oraculum consuluêre, quâ ratione posset humanum genus reparari jussi sunt magnæ matris ossa, nimirùm terræ lapides, post tergum jactare saxa in homines continuò mutata. Ovid., 1. Metam.

68. Sortes. Oracula sic vocantur, vel quia ferè ductis sortibus edebantur; vel quia suam cuique sortem, rei cujusque eventum, denuntiant.

71. Farrago. Propriè est acervus farris, et variorum le

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur. 75 Ad casum tabula, positâ sed luditur arcâ. Prælia quanta illic dispensatore videbis

Armigero! Simplexne furor sestertia centum Perdere, et horrenti tunicam non reddere servo? Quis totidem erexit villas? quis fercula septem 80 Secretò cœnavit avus? nunc sportula primo Limine parva sedet, turbæ rapienda togatæ. Ille tamen faciem priùs inspicit, et trepidat, ne Suppositus venias, ac falso nomine poscas: Agnitus accipies. Jubet præcone vocari 85 Ipsos Trojugenas; nam vexant limen et ipsi Nobiscum. Da Prætori, da deindè Tribuno,

Sed libertinus prior est : Prior, inquit, ego adsum. Cur timeam, dubitemve locum defendere? quamvis cádem secum accipiebant mensá, nunc illis in domús vestibulo parata est exigua sportula, quam-miseri posteri attritam cursitando salutandoque togam, avidè, raptimque auferant, ac ne id quidem sine lite et labore. Est qui tuum os intueatur diligenter, antequàm sportulam largiatur, metuens videlicet ne in alterius venias locum, teque clientem esse mentiaris, Ubi compertum fuerit, qui sis, quo jure sportulam petas, tunc ea dabitur. Præclarus ille patronus per præconem arcessit principes civitatis, ab antiquis illis Trojanis ortos ipsi quoque pro foribus in clientium turbá conferti et obnixi adstant. Da sportulam Prætori primùm, deinde Tribuno, guminum, ut hordei, viciæ, etc. quæ animantibus dantur in pabulum: metaphoricè significat rerum variarum conge

riem.

74. Loculis. Capsulis angustis, et marsupiis.

75. Casum tabulæ. Incertum jactum talorum aut tesserarum, in tabulam lusoriam seu alveolum temerè cadentium.

77. Armigero. Sic appellat servum, talos nummosque domino subjicientem; ad eum ferè modum, quo in pugnâ domino armiger tela suggerit.

Sestertia centum. Hodie (1818) nostrarum librarum 18700.

So. Sportula. Propriè est vas vimineum, in quo deponuntur

2 nam

cibi, pecunia, etc. Apud Romanos ea vox vulgò significabat cibos, quos clientibus patroni divites largiebantur e suà mensâ. Quod cùm patronis subindè molestum et majoris impendii visum fuisset, pro cibis dedêre centum nummulos, qui quadrantes dicebantur, quia valebant singuli quartam partem Romani assis, sive tres uncias. Respondent centum quadrantes solidis 25, monetæ Gallicana.

81. Turba togata. Clienti bus qui togâ induti ventitabant mane domum patronorum salutandi causâ, eos deducebant per urbem, etc.

82. Ille. Patronus vel ejus

œconomus.

86. Da Prætori. Possunt hæe

Natus ad Euphratem, molles quod in aure fenestræ
Arguerint, licèt ipse negem: sed quinque tabernæ
Quadringenta parant. Quid confert purpura major
Optandum, si Laurenti custodit in agro
Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante, et Licinis. Exspectent ergò Tribuni.

90

inquiunt Prætores ac Tribuni: sed cum illis pugnat liberti alicujus filius: Ante illos, exclamat, huc accessi: Quis mihi sit pudor aut religio tueri hunc, quem occupavi, locum; licèt oriundus sim ex urbe ad Euphratem sitá, meque servum esse, si negare vellem, satis indicaret ac probaret aurium perforata pars ima: verùm tabernas quinque habeo in urbe, quarum ex annuá pensione conficio sestertia quadringenta. Quid habet ipsa senatoria dignitas, quare tanto expetatur opere, siquidem Corvinus ex amplissimis senatoribus genitus eo redactus est inopiæ, ut armentum conductum in agro Laurenti pascat? Mecum non certarent opibus Pallas et Licinus. Jubeo igitur Tribunos exspectare dùm data mihi sportula fuerit: priorem locum obtineat qui ditior est ; nec

verba tribui patrono jubenti dari sportulam primùm Præ tori, dein Tribuno.

Tribuno. Erant Tribuni, alii Urbani, sive plebis, qui jura populi tuebantur; alii Militares qui legioni præerant, ac vulgò sex in unaquaque numerabantur.

89. Euphratem. Fluvius est Mesopotamie, in Asiâ.

In aure fenestræ. Servi, qui Romani ex Asia deportabantur, aures habebant perforatas, iis que aureos et argenteos annulos appendebant.

91. Quadringenta. Subaudi, sestertia quam summam in censu annuo qui non haberet, eques Romanus esse nemo poterat. 75 millia circiter libra

rum nostrarum.

Purpura major. Senatorum propria vestis dicebatur latus clavus eratque tunica purpureis quibusdam globulis majoribus, qui capita clavorum imi

tarentur ornata. Erant autem illi clavi purpureis plagulis seu institis ante pectus demissis, insuti.

92. Laurenti agro. Laurentum, civitas fnit antiqui Latii, prope Lavinium: ità dicta a sylvâ laureâ, quæ in eo, ubi condita est, agro erat. Hujus incolæ Laurentes appellati.

93. Corvinus. Ponitur hoc in loco Corvinus pro quolibet nobili; Valeria gens clara imprimis apud Romanos fuit, ex quâ prognati Poplicolæ, Corvini, Messalæ, étc.

94. Pallante, Pallas, ex Arcadiâ oriandus, homo nequam et ignobilis, Claudii Imperatoris libertus prædives.

Licinis. Licinus, Augusti libertus et ipse prædives fuit. Exspectent....... Potest ità exponi versus iste, ut hoc dicere libertus ille arrogans, et opibus suis elatus intelligatur, vel ipse Juvenalis,

[ocr errors]

95 Vincant divitiæ; sacro nec cedat honori

Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis.
Quandò quidem inter nos sanctissima divitiarum
Majestas etsi funesta pecunia templo

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras, 100 Ut colitur Pax, atque Fides, Victoria, Virtus, Quæque salutato crepitat Concordia nido.

Sed cum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantùm rationibus addat; Quid facient comites, quibus hinc toga, calceus hinc est 105 Et panis, fumusque domi? Densissima centum Quadrantes lectica petit, sequiturque maritum Languida, vel prægnans, et circumducitur uxor. Hic petit absenti notâ jàm callidus arte,

Ostendens vacuam et clausam pro conjuge sellam.

sacro-sancto illi magistratui concedat, qui non ità pridem Romam oblitis gypso pedibus accessit. Sanè divinis honoribus pecuniam prosequimur, licèt nondùm ipsi templum sit exstructum, nec dùm ullæ nummis aræ fuerint positæ, uti positæ sunt Paci, Fidei, Victoria, Virtuti atque Concordiæ, cujus templum resonat strepitu ciconiarum in ejus turribus nidificantium, cùm nidos quos exactá hyeme revisunt, læto videntur plausu salutare. Quod si primores urbis cives, qui summos in eá magistratus gerunt, exeunte anno referunt in librum suarum rationum, quid apportet ipsis lucri sportula, quantam ad censum annuum accessionem faciat, quàm miseram esse clientium conditionem necesse est, qui censu omni et patrimonio carentes, ex iis, quos a patrono capiunt, nummulis coguntur togam, calceos, panem ac pauca uvida, quibus focum accendant, ligna emere ? Quid quòd ipsi nobiles in lecticis gestati, ad centum illos quadrantes corrogandos frequentissimi convolant, nec viri tantùm, sed illorum etiam uxores, elsi ægrotæ vel gravidæ, quæ per omnia limina circumferuntur, adeò ut aliquis callidior (quod artificium jam est pervul

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

SATIRA PRIMA.

Galla mea est, inquit : citiùs dimitte. Moraris?
Profer Galla, caput. Noli vexare, quiescit.
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum.
Sportula, deinde forum, jurisque peritus Apollo,
Atque triumphales, inter quas ausus habere
Nescio quis titulos Ægyptius, atque Arabarches,
Cujus ad effigiem non tantùm mejere fas est.
Vestibulis abeunt veteres lassique clientes,
Votaque deponunt, quanquam longissima cœna.
Spes hominum! Caules miseris, atque ignis emendus.
Optima sylvarum intereà, pelagique vorabit
Rex horum, vacuisque toris tantùm ipse jacebit;

[blocks in formation]

gatum) sportulam dari petat absenti uxori suæ, quam esse fingit in vacua lectica et clausá. Hic, inquit, Galla est, uxor mea; oro, ne patere ut diutiùs exspéctet. Quid moraris autem, et sportulam cunctaris dare? Juvat illam ipsam intueri, inquit, sportule dispensator; age Galla, effer caput e lecticá, sí verè hic ades. Noli eam inclamare (maritus respondet) ægra est, ac indulget somno. Prosequamur ceteras diei occupationes egregius. Post acceptam a divite patrono sportulam, eum assectantur usquè in forum Augusti, ubi celebris illa visitur Apollinis statua, et aliæ complures ducum et imperatorum, qui triumphi honorem adepti sunt, inter quas nescio quis Egyptius, aut Arabum princeps non dubitavit suam ponere magnificis titulis et inscriptionibus insignitam, non sine justá civium indignatione, quibus eam lotio, ut minimum, inquinare impune licet, Posteà redeunt domum divitis clientes, cursitando defatigati, et exspectatá diu multumque cœná liberaliore, demum frustrati suis votis et exspectatione discedunt. O miseras, o falsas hominum spes! Caules emere coguntur, et ligna quibus illos coquant. Interim illorum patronus ingur gitabit se lectissimis cibis, quos sylvæ, quos maria suppedi

113. Apollo juris peritus. Ità vocat statuamApollinis positam in Augusti foro, ubi litigabant causidici et juris periti; quorum clamoribus ac litibus audiendis Apollo jus dicere potuisset; vel quia huic loco veluti præerat.

114. Triumphales. Angustus in fori a se ædificati geminâ porticu, statuas eorum qui triumphaverant, collocavit.

115. Arabarches. Græca vox, significans duceni, aut Princi

[ocr errors]

pem Arabum : "Apa↓, Arabs; dexos princeps.

117. Clientes. Ità vocabantur cives tenuiores, qui se in divitum tutelam et patrocinium conferebant, quique illos instar parentum certis officiis colebant.

121. Rex. Ità patroni appellabantur a clientibus.

Toris. In lectulis compositi vescebantur, ferè jacentes, ità tamen, ut sinistro cubito caput incumberet.

« PredošláPokračovať »