Obrázky na stránke
PDF
ePub

his se

Secretumque sibi mimum parat: hos amat,
Ingerit, utque suos ridens producit alumnos.
Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit
Philtra, quibus valeant mentem vexare mariti,
Et soleâ pulsare nates. Quod desipis, indè est;
Indè animi caligo, et magna
oblivio rerum,
Quas modò gessisti: tamen hoc tolerabile, si non
Et furere incipias, ut avunculus ille Neronis,
Cui totam tremuli frontem Cæsonia pulli
Infudit. Quæ non faciet, quod principis uxor?
Ardebant cuncta, et fractâ compage ruebant;
Non aliter, quam si fecisset Juno maritum
Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinæ

460

465

470

feetum e lacu Velabrensi accipiant, spemque mariiorum et vota turpiter deludant : ex hoc lacu sæpè assumuntur infantes noti, qui, cùm adoleverint, in pontificum Saliorum collegium adoptentur, et Scaurorum nomina falsò gerant. Adest per noctem Fortuna ceca, projectis infantibus blandiens, eos complectitur gremio, nobilium in domos introducit, adornat

que comoediam, undè sibi risum ipsa quærat : illis dona sua largitur affatim, et in orbis terra theatrum, ut suos filios producit, jocari sic ac ludere gestiens. Porrò ex illis, quos feminæ consulunt, præstigiatoribus, alius incantationes alius ctiam amatoria vendit pocula, quibus possint viros de statu mentis ac sanitate dejicere, et eos per indignissimam contumeliam sàndalio verberare. Hæc est illa tua insaniæ causa, infelix marite, hinc illæ tenebræ offuse sunt tuæ menti, ita ut ea quæ modò fecisti obliviscaris. Quanquam hoc ferendum, si non et furore corripiaris, ut Caligula, cujus in poculum Cæsonia uxor infudit totam illam, quæ in fronte pulli equini recens nati conspicitur, carunculam. Quæ mulier private mediocrisque fortune facere dubitabit, quod facit

460. Thessala. In Thessaliâ, Græciæ regione, crebri erant venefici, necnon herbæ venena

te.

467. Avunculus Neronis. Caligula, Romanorum imperator quartus, cujus soror Agrippina fuit Neronis mater.

468. Frontem pulli. In equorum recèns natorum fronte exstat caruncula, quod hippomanes vocant. Hæc valere dicitur ad amorem conciliandum. Ilam totam infudit poculo Ca

sonia, Caligula uxor, ut ejus amorem in seipsam accenderet. verùm haustà ejusmodi potione, Caligula in furorem versus rempublicam dirė vexavit.

[ocr errors]

Tremuli. Adhuc vacillantis nondùm insistere pedibus valentis, recèns ex alvo maternâ fusi.

471. Non aliter, etc. Jove enim, qui omnia gubernat, insaniente, cetera pessum ire necesse foret.

[ocr errors]

Boletus si quidem unius præcordia pressit-
Ile senis, tremulumque caput descendere jussit
475 In colum, et longam manantia labra salivam.
Hæc poscit ferrum atque ignes, hæc potio torquet;
Hæc lacerat mistos Fquitum cum sanguine Patres.
Tanti partus equæ, tanti una venefica constat.
Oderunt natos de pellice, nemo repugnet,

480 Nemo vetet: jam jam privignum occidere fas est.
Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res,
Custodite animas, et nulli credite mensæ :
Livida mater no fervent adipata veneno.
Mordeat antè aliquis quicquid porrexit ila,
485 Quæ peperit: timidus prægustet pocula pappas.
Fingimus hæc, altum satira sumente cothurnum
Scilicet; et finem egressi, legemque priorum,
Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu.

Augusta? Respublica quasi communi incendio deflagrabat, et solutis fractisque veluti compagibus, præceps in exitium ruebat orbis, imperante Caligula, non secus ac si Juno Jovem ad insaniam adegisset. Minus igitur Agrippina pestifero suo boleto peccavit, quàm hoc suá venefica potione Casonia. Boletus enim ille senem unum capite tremulo, et spumante rictu deformem extinxit, et cœlo consecravit: at isto poculo teterrimo versus in furorem Caligula flammas ac tela, quibus in homines sæviret, postulabat; Senatum et equestrem ordinem tristissima carnificiná laniabat. En pretium quo unum Hippomanes emitur, una venefica conducitur! oderint filios, per me licet, quos ex aliquá pellice maritus ipsarum susceperit hoc illis concedatur: propè jam iisdem impunè licet virorum filios ex aliá legitimá uxore susceptos interficere: at suis ipsarum filiis parcant. Ego verò vos esse monitos volo, pupilli, quibus opes solitò majores obtigerunt, ut vitæ vestræ consulatis, neque oblatas promiscuè dapes attingatis. Illa, qua cernis pallido colore suffusa fercula, pinguia in speciem

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

481. Pupilli. Sic vocantur pueri minores ann. 14, qui sunt in tutoris potestate.

485. Pappas. Vox antiqua, patrem seu natu grandiorem virum et veneratione dignum sonans; altor, tutorque pueri. 486.Cothurnum. Suprà, notâ Cothurnis, v. 368.

488. Sophocleo. Sophocles Atheniensis, poëta tragicns.

Bacchamur. Bacchari, est

Montibus ignotum Rutulis, coloque Latino.
Nos utinam vani! sed clamat Pontia: Feci,
Confiteor, puerisque meis aconita paravi,
Quæ deprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.
Tune duos unâ, sævissima vipera, cœnâ?
Tune duos? Septem, si septem fortè fuissent.
Credamus tragicis, quidquid de Colchide torvâ
Dicitur, et Progne. Nil contrà conor: et illæ
Grandia monstra suis audebant temporibus; sed
Non propter nummos. Minor admiratio summis
Debetur monstris, quoties facit ira nocentem
Hunc sexum; et rabie jecur incendente, feruntur
Præcipites: ut saxa jugis abrupta, quibus mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.

490

495

500

et probè condita, venenum a vestris matribus immixtum tegunt. Auctor igitur vobis sum, ut cibos, quoscumque mater vobis obtulerit, aliquis antè degustet, ac senex sapiens et amicus pateras non sine timore primoribus labris delibet. Erunt fortassè qui putent monstra hæc scelerum a nobis fingi, nosque tragico more, instar Sophoclis alicujus, declamare ac nullá ratione habitá terminorum, intra quos satirici veteres consistebant, flagitia Romanis ignota, nec in Latio unquam visa magno ore et cothurnato stylo describere. Utinam verò ista fingeremus! sed ecce Pontia palàm et apertè se hæc fecisse prædicat. A me, inquit, venenum liberis meis propinatum; deprehensum est crimen, constat, neque ipsa illud dubito confiteri. Duos tu filios, crudelis vipera, uná cœnd sustulisti! Tu duos, inquam? Immò septem, si septem ex me nati essent. Jam nihil est tam incredibile, a tragicis vatibus de Medeá, de Progne cantatum, cui fidem ego abrogem. Equidem non diffiteor ab ejusmodi feminis in theatrum sæpè productis, ævo suo edita fuisse monstrorum simillima scelera; nihilominùs eò adductæ non sunt lucri et nummorum causá: minùs habent admirationis immania facinora, quoties ab irá percitis mulieribus admittuntur : furore incensa mulier præceps rapitur saxi ritu, quod a monte sensim divulsum, et diù

furere ferri eo impetu quo Bacchantes et Manades solent. 489.Rutulis. Rutuli, populus Italiæ veteris.

490. Pontia. Romana quædam mulier, tunc nota. Vectii Bolani uxor, geminam prolem veneno sustulisse convicta.

491. Aconita. Sat. 1. n. 143. 495. Colchide. Sic vocatur JUVENAL.

Medea, quia oriunda erat e Colchide, minoris Asia regione, et Æetæ, regis Colchorum, filia.

496. Progne. Pandionis, Athenarum regis, filia, quæ ut vindicaret illatam Philomela, sorori suæ, a Tereo, marito suo, rege Thraciæ, injuriam, susceptum e Tereo filium Ityn eidem epulandum apposuit. 6

122 D. J. JUVENALIS SATIRA SEXTA.

Illam ego non tulerim, quæ computat, et scelus ingens Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti 505 Alcestim, et similis si permutatio detur, Morte viri cupiant animam servare catella. Occurrent multæ tibi Belides, atque Eryphila, Manè Clytemnestram nullus non vicus habebit. Hoc tantum refert, quòd Tyndaris illa bipennem 510 Insulsam et fatuam dextrâ lævâque tenebat: At nunc res agitur tenui pulmone rubeta; Sed tamen et ferro, si prægustaret Atrides

pendulum, denique abrumpitur et proruit. Illam longè nocentiorem puto, quæ rationes perficiendi sceleris subducit secum et prudens sciensque scelere se obstringit. Alcestim quæ mortem obire loco mariti non dubitavit, placidè considerant, ac si qua se offerat occasio similis permutationis, mori virum suum, quàm caniculam aliquam, malint. Ubivis Belidas complures et Eryphilas reperies. Cràs, si lubet, percurre vicatim urbem primá luce, nullus erit vicus in quo aliqua Clytemnestra non sit, Hoc unum est inter illam nostrasque discrimen, quòd illa Tyndari filia bipennem in manus ad maritum enecandum sumpserit, parùm subtiliter et acutè; Romanæ uxores negotium conficiant unico rubetæ pulmone : paratæ nihilominùs rem agere ferro, si earum conjux regem Ponti ter a nobis vic

504. Sana. Sui compos. Spectant. Nempè cùm hæc tragedia in theatro exhibetur. Ab Euripide olim edita est.

505. Alcestim. Fuit Alcestis uxor Admeti, Thessalia regis; qui cùm gravi laboraret morbo, et oraculo responsum esset ipsum extinctum iri, nisi aliquis pro eo mortem sponte obiret, Alcestis mariti vitam sua morte redimere non recusavit.

507. Belides. Danaï filias 50, quæ vires post nuptiales epulas interfecerunt. Sola Hypermnestra Lynceo viro suo pepereit. Belides vocantur a Belo, Danaï patre.

Eryphile. Amphiaraus, vates Argius, cùm se in bello Thebano, quod ejus affinis Adras

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Pontica ter victi cautus medicamina regis.

tum imitatus, antidotis contra veneni vim improvisam pruden◄

ter uterctur.

513. Pontica medicamina.

Ter victi. Primùm victus

Antidota, quæ rex Ponti Mi- est a Syllâ, deindè a Lucullo, thridates sumere consueverat. demùm a Pompeio.

LITT

SATIRA VII.

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

ITTERAS Romæ neglectas dolet, eruditosque in contemptu et egestate consenescere, poëtas primùm, deindè historicos, tum causidicos, posteà rhetores, ipsos denique grammaticos, quorum omnium singillatim conditionem miserrimam de scribit.

Er spes, et ratio studiorum in Cæsare tantùm.
Solus enim tristes hâc tempestate Camoenas
Respexit, cùm jam celebres, notique poëtæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent; nec foedum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri; cùm, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.

VIR

[ocr errors]

IRI litteris dediti nullam habent spem utilitatis alicujus e suis laboribus capiendæ, nullam, cur incumbant in studia, rationem, nisi in imperatoris benevolentiá et liberalitate sitam. Unus ille Musas, hác ætate contemptas miseratus, earum inopiam ac solitudinem sublevavit, cùm jam clarissimi poëta meditarentur dare operam, certá mercede pactá, calefaciendis Romæ furnis, aut artem balneatoriam Gabiis exercere: immò nequaquàm indignum putarent, si fierent præcones: cùm ipsa Clio, fame premente, amoenas, quibus fons Aganippe 1. Cæsare. Domitiano, non autem Trajano, ut censet Britannicus.

4. Gabis. Gabii, urbicula Italiæ, in viâ Prænestina.

Furnos. Ut alienum coquerent panem, eoque modo questum facerent.

6. Præcones. Eorum erat munus rerum pretia in auctionibus indicare; reos in judicio

citare, edicta magistratuum publicè pronuntiare, populum summovere, etc.

Aganippes. Aganippe, fons in Boeotia, Musis sacer,

7. Clio. Musarum una pro poëtis et eruditis quibuslibet accipitur, qui, relictis ob egestatem Parnasso et fontibus Apollini sacris, in atria nobilium commigrant, ut illis famulen

« PredošláPokračovať »