Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nam de tot pulchris, et latis orbibus, et tàm
Antiquis, unâ comedunt patrimonia mensâ.
Nullus jam parasitus erit, sed quis feret istas
125 Luxuriæ sordes? quanta est gula, quæ sibi totos
Ponit apros, animal propter convivia natum?
Poena tamen præsens, cùm tu deponis amictus
Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas,
130 Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus.
It nøvá, nec tristis per cunctas fabula coenas:
Ducitur iratis plaudendum funus amicis.

Nil erit ulteriùs, quod nostris moribus addat Posteritas; eadem cupient, facientque minores. 135 Omne in præcipiti vitium stetit. Utere velis.

tabunt, et in toro solus accumbet, jam enim illis divitibus mos est unam instruere mensam inter tot amplas et pretiosas ac prisco elaboratas opere mensas, quas domi habent, in quá tamen und dapibus oneranda tantes faciunt sumptus, ut integra patrimonia absumant. Itaque nemo jàm parasitus reperietur. At quis tàm immanem, tàm sordidam ingluviem æquo animo ferre possit? cujus demùm intemperantiæ est, aprum integrum apponere uni homini, aprum, inquam, ideò natum, ut inter plures convivas simul epulantes dividatur? nec inultam hanc diù tamen gulam fers, debitas continuò poenas de pendis, cùm cibo onustus exuis vestem ut balneum petas, necdùm digesto pavone, quem avidè vorasti. Ex illá videlicet sto machi, tot cibos ferre et coquere negantis, cruditate, oriuntur mortes repentinæ multorum, ac præcipuè senum, qui tolluntur e medio ante conditum testamentum. Recens ac subitus rumor alicujus hujusmodi mortis per omnia convivia domosque spargitur, hominibus, ad rei novitatem, ut ad monstri fabu

122. Orbibus. Rotundis ferebatur mensis. mensis.

124. Nullus erit. Quia divites, cùm cœnant nullum admittunt socium et convivam.

Parasitus. Ità vocantur qui alienas mensas captant, Vide satiram v, ubi de illis fusè agitur.

128. Pavonem. Pavo inter delicata Romanorum fercula numeratus aliquandiù fuit: primùm ob novitatem: deindè propter pennarum pompam et spectaculum, quæ cocto reponebantur, et quibus indutus in

Balnea. Ante cœnam corpus aliquâ exercitatione curabant, tum balnea ingrediebantur : eadem aliquando repetebant conati.

132. Fabula. Significat interdùm narrationem quæ mirum aliquid aut fictum habeat : aliàs tragoediam aut como diam.

134. In præcipiti. Abrupta loca ferè sunt altissima: itaque sensus est nequitiam altius provehi non posse, quàm Juvenalis ævo sit provecta.

Totos pande sinus. Dicas hîc forsitan, undė
Ingenium par materiæ ? undè illa priorum
Scribendi quodcumque animo flagrante liberet
Simplicitas, cujus non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mutius, an non?
Pone Tigellinum, tædâ lucebis in illà,
Quâ stantes ardent, qui fixo gutture fumant;
Et latum mediâ sulcum deducis arenâ,
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis, atque illinc despiciat nos?
Cùm veniet contrà, digito compesce labellum:
Accusator erit, qui verbum dixerit : hic est.

140

145

[ocr errors]

læque narrationem, demirantibus, nec tamen valdè ingemiscentibus ob mortem avari senis. Effertur ad rogum mortuus ab amicis iratis, et dolentibus nihil sibi testamento relictum esse; immo plaudentibus, et gaudentibus quòd avarus helluo male perierit. Nihil habebunt posteri quo mores nostros ac scelera vincant, iisdem planè cupiditatibus vitiisque laborabunt. Ad summum omnis nequitia venimus. Nullus itaque modus satiræ sit, in altum patentia vela demus. Roget quis, an tibi satis est ingenii pro tàm amplo ac difficili argumento? estne illa, quæ priscis vatibus aderat, facultas apertè, simpliciter scribendi quodcumque mens et ira suasisset, quam libertatem appellarem, si liceret ejus nomen edere? Ego verò parum laboro utrùm Mutius, aut alius ejusmodi, quem meis carminibus descripsero, mihi vera dicenti parcat, necne. Sit ità sanè. At si Tigellinum describas, ad palum alligatus combustusque tædam de te dabis, ut illi qui Nerone imperante vivi cremati sunt, adacto per medium corpus stipite, et per guttur emergente: nec magis tua illá satira proficies quàm si sulcum duceres arando littus. Ergò patiar eum, qui tres patruos suos veneno sustulit, gestari impunè in lectica instratá pulvillis pluma fartis, ex quá nos humi per vicum ingredientes despec

135. Sinus. Cùm vento distenduntur vela, sinum quemdam efficiunt.

138. Cujus, etc. Romanam libertatem Imperator Domitia nus, et alii non absimiles planè oppresserant, adeò ut ne illa quidem impunè appellari posse videretur.

139. Mutius. Lucilius Poëta insectatus erat Mutiam quemdam, hominem improbum, at parùm timendum, inopem

nempè et ignobilem.

140. Tigellinum. Hominem impurum, Neroni gratiosum. 142. Et sulcum deducis, etc. Arare littus, proverbio dicitur, pro operam perdere.

Arend. Sic vocabatur ipsum amphitheatri solum, quia erat arena constratum. Satir. 11, versu 102.

143. Aconita. Aconitum est herba succi pestiferi,

16 D. J. JUVENALIS SATIRA PRIMA.
Securus licèt neam, Rutulumque ferocem
Committas: nulli gravis est percussus Achilles;
Aut multum quæsitus Hylas, urnamque secutus.
150 Ense velut stricto, quoties Lucilius ardens
Infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
Criminibus, tacitâ sudant præcordia culpâ :
Indè iræ, et lacrymæ. Tecum priùs ergo voluta
Hæc animo ante tubas: galeatum serò duelli
155 Pœnitet. Experiar quid concedatur in illos,

Quorum Flaminiâ tegitur cinis, atque Latinâ.

[ocr errors]

tabit? Patere omninò : quin etiam, cùm illum habueris obvium, impone digitum ori, nec hiscere quidem aude. Si quis enim vel hanc duntaxat vocem miserit: hic ille Tigellinus est, statim aliquis præstò erit, qui verbum istud excipiat eumque accuset a quo fuerit prolatum. Potes enimverò Rutulorum regem Turnum, et Æneam inter se pugnantes tutò describere: nemo ægrè fert nec stomachatur, cùm Achillem a Paride vulneratum audit, aut ab Hercule diù vestigatum Hylam, qui cum urná haustus aquis perierat. Verùm quoties poëta satiricus, putá Lucilius incensus irá, stylum in flagitiosos tamquam ensem distringit, tunc auditor suorum sibi conscius criminum, rubore afficitur, ac tacito conscientiæ vulnere perculsus cruciatur, flet, ultionemque meditatur. Hæc tecum expende priùs, quàm satiricum hoc bellum moveas: postquàm miles galeam et arma induit, serum est pugnam detrectare. Præclarè mones: vivis parcam, ac videbo quid possit in eos dici, quorum sepulcra exstant in viá Latiná et Flaminia.

148. Achilles. Vide Appendicem, cap. XXIV.

149. Hylas. Vide Appendicem, cap. XVIII.

150. Lucilius. Poëta satiricus. Suprà p. 4, versu 20, notâ Auruncæ.

154. Duelli. Ea vox bellum significabat apud veteres.

156. Flaminia. Hæc via pertinebat ab urbe usque Arimi

num strata fuerat à C. Flaminio Consule, qui ad lacum Trasimenum ab Annibale cesus fuit.

Latina. Ducebatur à portà Latinâ versùs Latium; eadem prope Casinum, in Appiam viam incidebat. Erant autera vulgò sepulcra nobilia secur dùm vias publicas posita.

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

VIRTUTIS ac probitatis simulatores insectatur, ac primò quidem eorum inscitiam exagitat, cùm doctrinæ tamen famam ambiant : deindè furta, homicidia, tuxum in unguentis quibus delibuti; in vestibus parùm decoris et virilibus, quibus induti, in corporis cultu, in ludis, etc. Inducit Laroniam quamdam ejusmodi viros objurgantem; Othonem imperatorem obiter perstringit. Causam tot scelerum hanc affert quòd paucis persuasum sit inferos esse, ac pœnas impiis, morte obitá, luendas.

[ocr errors]

ULTRA Sauromatas fugere hinc libet, et glacialem
Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.
Indocti primùm quamquam plena omnia gypso
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum est,
Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit;

[ocr errors]

EST impetus ultra Sarmatas et septentrionalem Oceanum hinc aufugere, quotiescumque illos audio, qui sermonem Curiorum et vultum sibi sumunt, licèt eádem, quá vivitur in Bacchanalibus licentia, vitam ipsimet turpem et flagitiosam vivant, verba tamen de moribus emendandis magnifica facere. Primùm quidem sunt admodùm imperiti; Doctrinæ tamen famam captant coacervandis domi suæ philosophorum, atque in primis Chrysippi statuis factis e gypso; isque inter illos censetur esse doctissimus, qui Aristotelis imaginem ipsi Aristoteli simillimam, aut Pittaco, emerit, Cleanthisque effigies ar

[blocks in formation]

Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
Rarus sermo illis, et magna libido tacendi,
Atque supercilio brevior coma. Veriùs ergò,
ro Et magis ingenuè Peribonius. Hunc ego fatis
Imputo, qui vultu morbum, incessuque fatetur.
Loripedem rectus derideat, Æthiopem albus.
Quis tulerit Gracchos de seditione querentes?
Quis coelum terris non misceat, et mare cœlo,
15 Si fur displiceat Verri, homicida Miloni?

chetypas in museo suo tanquàm ejus custodes ostentet. Utuntur autem sermone parco et infrequenti, silentiumque pertinax adamant; coma brevitas quàm supercilii, major est. Equiùs multò et candidiùs facit Peribonius, qui morbos ex intemperantiá contractos ipse confitetur ultrò, et facie macilenta, incessu contorto, satis indicat. Ego quidem illum excuso et miseror, qui nescio quo tristi ac luctuoso fato vitiis turpissimis mancipatus est: istos qui vitia in aliis insectantur, quibus ipsi laborant, non fero. Qui recto est corpore, et firmis pedibus, rideat sanè alium obtortis pedibus claudicantem: qui vultu est candido, eum qui instar Æthiopis fuscus sit. Quis verò non indignè ac moleste ferat, si audiat seditiosos Gracchos, seditiones insectari? quis omnia perturbata esse

natio. Latini dicunt Pittacum.
Is inter septem Græciæ sapien-
tes numeratur: patriam habuit
Mitylenem,
Lesbi insulæ ur-
bem primariam.

7. Archetypos. Apxǹ Græcis initium sonat: TÚTos, verò, formam, exemplar. Itaque statua archetypa est ea quæ prima fuit ab artifice confecta, et cujus ad exemplum fieri possunt aliæ.

Cleanthas. Cleanthes, Philosophus Stoicus, Zenonis demor tui regendam scholam accepit, quam posteà reliquit Chrysippo. Cum primùm philosophiæ daret operam ac inopiâ premeretur, solitus erat noctu aquam è puteis Atheniensium civium ad eorum hortos irrigandos haurire: interdiù verò studiis operam nayabat.

12.Loripedem. Loripes, idem ferè est atque claudus. Qui pedes, instar lori et corrigia, molles, flexibiles, et tortos habet.

Ethiopem Ethiopia est regio Africa. Nomen habet à voce Græca aïbw, uro torrentur æstu et solibus incolæ :

hinc fuscus illorum color.

13. Gracchos. In hoc loco mentio est de duobus Gracchis Tiberio et Caio, fratribus, et majoris Africani ex filiâ nepotibus, Tribunis plebis, qui cùm, ut captarent populi gra❤ tiam, leges agrarias, perpetuos seditionum fomites, revoca rent, reclamantibus patribus, interfecti sunt anno Û. C. 621 et 633..

15. Verri. C. Verres cùm Siciliam in quæsturâ crudelissi me spoliasset, a Siculis accusatus est repetundarum, agente Cicerone, cujus exstant orationes, que Verrinæ appellantur.

Miloni. Cùm occidisset P. Clodium, a Cicerone defensus fuit egregiâ oratione, quæ in manibus omnium est.

« PredošláPokračovať »