Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

SATIRA OCTAVA.

Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt poenis, et legum prima securis.
Malo pater tibi sit Thersites, dummodò tu sis
Facidae similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quam te Thersitæ similem producat Achilles.
Et tamen ut longè repetas, longèque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.

99965

270

Bruti consilia Senatoribus aperuit servus, cujus obitum matronæ Romance publico luctu prosequi ob servatam patriam meritò debuerunt: interim nobiles illi patrice proditores meritá mactati pond, cæduntur virgis et securi feriuntur: quod supplicium ceterarum legum deindè conditarum initium et occasio extitit. Satius esset genitum esse te Thersitá, modò esses Achilli par, et arma induere ac tractare posses ab ipso Vulcano fabricata, quàm te Achille natum, et Thersitæ similem esse quamvis tamen, ó nobilis Romane, quisquis es, generis tui originem longissimè repetas, et ad ipsa Romæ incunabula recurras, oriundum te esse constabit ab illá perditorum homi

dictum narrat Livius, lib. ir, cap. 5.

265. Lugendus matronis. Vel dignus cujus fides etiam post mortem laudaretur, eo quòd fuisset auctor liberandæ patriæ, ut explicui; vel dignus cujus calamitas lugeretur, quippè quem Brutus [ ita enim scribit vetus scholiastes ] ut conservatorem patriæ manumisit; at tanquam delatorem dominorum cruci affixit: quod factum matronæ planxerunt.

Illos. Bruti filios ceterosque conjuratos. Virgil. v1 Æneid., v. 817.

266. Securis legum prima. Ante leges conditas, Romani securim ad plectendos sontes adhibebant. Securis, sivc justa, quæ per securim infligitur, pœna, dici potest prima omnium lex, id est, potentissima et efficacissima, quia metus pœnæ plus valet ad homines in officio continendos, quàm lex ulla.

JUVENAL.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

170 D. J. JUVENALIS SATIRA OCTAVA. Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,

Aut pastor fuit, aut illud quod dicere nolo.

num fæce, qui Romam, tanquam ad asylum perfugiumque facinorosis a Romulo apertum, se receperunt. Quicumque principem obtinet locum in longá illá tuorum majorum serie, aut pastor extitit, aut aliquid pejus, quod præ pudore ac verecundiá reticeo.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

N

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

EVOLUM quemdam inducit de patroni sui avaritia et flagitiis conquerentem.

SCIRE velim quare toties mihi, Nevole, tristis,
Occurras fronte obductâ, ceu Marsya victus?
Non erat hâc facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram præstare paratus
Circuit, et fatuos non invenit. Undè repentè
Tot ruga? Certè modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva joco mordente facetus,
Et salibus vehemens intra pomoeria natis.

Dic, amabo, mi Navole, quid causæ est cur toties mœstum te videam, et dejectá contractáque fronte, instar Marsye ab Apolline superati? Non est horridior vultus Pollionis Crepereii, cùm aliquem anxiè quæritans a quo mutuam accipere pecuniam possit, promittensque se redditurum usuram triplò majorem solitá, neminem reperit adeò stultum, ut mutuos ipsi dare nummos velit. Quid sibi tot rugæ volunt? Utique hactenùs parvo contentus vixisti, ut eques Romæ natus : intereras conviviis, hilaritate multa, et jalsam dicacitatem honestá

2. Marsya. Pastor Phrygius, qui cùm Apollinem provocare in certamen de canendi gloriâ non dubitasset, victus ab illo, et vivus pelle spoliatus est.

4. Triplicem usuram. Usura est pretium quoddam et merces pecuniæ mutuò datæ.

5. Fatuos non invenit. Norunt enim omnes cum nihil persoluturum, nihil redditurum. Unde repentè tot ruga? Undè repentina tibi, Nævole, hæc tristitia?

7. Vernam equitem. Servi duplicis sunt generis; alii di

cuntur propriè servi, qui aut bello capti, aut ære comparati, servitutem serviunt; alii ver næ, qui e servâ matre nascuntur domi erant illi ob dicacitatem et vafritiem vulgò insignes. Equites vernas hic vocat equites Romæ natos ex equitibus, non ex Asiâ advectos, ut jocatur, Satirâ vir, notâ 14, vel filios alicujus equitis ex ancillà susceptos.

8. Pomoería. Pomorium vocatur illud spatium vacuum quod est pone urbis mœnia quasi postingenium, item illud

Omnia nunc contrà: vultus gravis, horrida sicca 10 Sylva coma; nullus totâ nitor in cute, qualem Præstabat calidi circumlita fascia visci;

Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies ægri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies, olimque domestica febris?
15 Deprendas animi tormenta latentis in ægro
Corpore, deprendas et gaudia: sumit utrumque
Inde habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum, et vitæ contrarius ire priori.
Nuper enim (ut repeto) fanum Isidis, et Ganymedem
20 Pacis, et advectæ secreta palatia Matris,
Notior Aufidio Chio, celebrare solebas.

Utile et hoc multis vitæ genus, at mihi nullum
Indè operæ pretium; pingues aliquandò lacernas,

urbanitate, qualem usurpant cives, amoenissimè condiebas. At nunc nihil horum & immò in contrariam partem versa omnia: tetrica frons, impexa cæsaries; cutis non lævis et nitida, qualem efficiebas admotis fasciis calido visco illitis, sed crura pilis sylvescentibus hirsuta et aspera. Undè ista tua macies, qualem cernere est in ægrotis quartaná febri et molestá hospite diù conflictatis? In moesto vultu et languido corpore prodit se animus æger atque apparet : ut sanus et valens, ore lato vegetoque corpore conspicitur. Diversus ille moeroris aut lætitiæ in vultu color, ab animi diversá constitutione proficiscitur. Itaque videris mutasse institutum vivendi, et aliud priori oppositum iniisse. Nuper enim, si benè commemini, frequentiùs quàm Aufidius ille Chius conspiciebaris in Isidis templo, in æde Paciš, ubi statua Ganymėdis visitur; in Cy

spatium, quod inter muros et ipsas domos interjacet. Sales igitur intra pomoría nati, sunt urbani et minimè agrestes joci. 9. Siccæ. Non perfuse unguentis.

11. Fascia visci. Pannos calido visco illinebant; et admovebant pelli, quam nudare pilis vellent.

15. Deprehendas animi, etc. Ista tua corporis ægritudo nascitur ex animni quodam dolore. 19. Ut repeto. Quantùm memini, repetens animo.

Isidis. Sat. v, notâ 351, et notâ 385.

in

Ganymedem. Sat. v, v. 59. 20. Matris. Simulacrum Cybeles è Phrygia Romam depor tatum olim fuerat. Ejusdem templum visebatur in Palatio, qui unus e septem Romanis collibus. Sat. II, notâ 81.

21. Aufidio. Nebulone tunc famoso.

23. Lacernas. Lacerna vestis erat crassior, contra frigus et pluviam comparata. Pingues appellat, id est, tritas usu, rudes.

Munimenta toga, duri crassique coloris,
Et malè percussas textoris pectine Galli
Accipimus, tenue argentum, venæque secundæ.
Quod tamen ulterius monstrum, quàm mollis avarus?
Hæc tribui, deindè illa dedi, mox plura tulisti.
Computat, atque cavet: ponatur calculus; adsint
Cum tabulâ pueri; numera sestertia quinque
Omnibus in rebus; numerentur deindè labores :
En cui tu viridem umbellam, cui succina mittas
Grandia, natalis quoties redit, aut madidum ver
Incipit, et stratâ positus longâque cathedrâ,

:

25

30

beles, cujus signum e Græcia Romam est advectum delubro, ubi arcana mysteria peraguntur. Sic est, ut dicis ; et quin ex hoc vitæ instituto, quod hactenus sequutus sum, magnæ capiantur a plurimis utilitates non diffiteor mihi nullum fructum affert, nisi fortè quòd interdùm viles lacernas crassi fili, Com loris fusci, et a Gallico textore malè confectas, quibus togam utcumque tueor atque conservo, patronus ingratus, tanquam ingens munus, mihi donat, itemque pauculos nummos deterioris argenti. Quid hac hominis impuri et ingrati avaritiá turpius? quid monstri similius est? Hæc largitus, inquit, tibi sum, deindè illa donavi, addidi alia complura: sic numerum et rationes donorum suorum subeludit, ac ne decipiatur cavet. Date calculos, exclamat, prodeant servi cum rationum libris. In me verò moræ nihil erit quominus omnia quæ a te accepi, singillatim numerentur; quod si fiat, redibunt cuncta deniqué ad summam quinque sestertiorum. Quid? si ego vicissim numerare velim labores quos tua causa suscepi? En patronum, ó Juvenalis, quem hactenùs colui. Hunccine adeò ingratum et sordidum hominem, dignum putes, cui mittatur umbella, et ingentia succina, quoties recurrente certá per annum die natalem suum celebrabit? Aut cùm ineunte vere collocatus in eleganti sella, sumet in manus et recognoscet munera quæ sepo→

25. Pectine. Pecten, lignum est oblongum instar pectinis, quo textores utuntur ad inserendum subtemen stamini; ut que compactior densiorque tela sit, sæpiùs eo pectine percutinnt subtemen, illudque stipant et stamini arctiùs implicant, quod contrà fit in panno laxiore ac negligenter texto.

26. Vence secundæ. Metalla quasi per sulcos et venas digesta, in fodinis reperiuntur : prima vena ditior est ac note melioris.

30. Cum tabuld. Abaco, ubi computet.

32. Umbellam. Gall, un parasol.

Succina. Sat. VI, notâ 425. 33. Madidum ver. Intelligit calendas Martias, quo tempore incipit ver, et frequentiores sunt pluvia. Tunc munera mulieribus mittebantur ab amicis, sicut Saturnalibus decembri mense mittebantur viris.

34. Strata positus longáque cathedra. Cervicalibus et ta

« PredošláPokračovať »