Obrázky na stránke
PDF
ePub

Accipere, atque suam Rutila dare. Filius autem Corporis egregii miseros, trepidosque parentes 285 Semper habet: rara est adeò concordia formeæ,

[ocr errors]

Atque pudicitia! Sanctos licèt horrida mores Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinas : іл Prætereà castum ingenium, vultumque modestum Sanguine ferventem tribuat natura benignâ 290 Larga manu. Quid enim puero conferre potest plus Custode, et curâ natura potentior omni?

Sed casto quid forma nocet ? quid profuit olim
Hippolyto grave propositum? quid Bellerophonti?
Erubuit nempè hæc, ceu fastidita, repulsâ.

honestá facie præditus continuam parentibus sollicitudinem et metum affert. Quippè rarò venustatem cum pudicitiâ junctam reperias. Quamvis puer optimis imbutus moribus, quamvis domestica disciplină, priscorum Sabinorum ritu, sobriè ac severè fuerit educatus : quamvis indolem castimoniæ amantem, modestam faciem ac pudico rubore suffusam acceperit a naturá. Quod enim ipsi beneficium præstantius largiri natura potest? quæ una profectò plus e custodibus omnibus et cautionibus ad servandam probitatem valet. Attamen, inquies, quid obest forma, si quis pudicitiam retinere omninò decreverit. Decreverat istud quidem Hippolytus; decreverat Bellerophon; quàm gravibus uterque nihilominùs periculis et exitiis objectus est! Phædra se repulsam ab Hippolyto videns, et contemptam, pudore simul et odio ad ultionem exarsit. Nec leviores quàm

necdum tamen expugnari potuisse, pater absens audivisset, Romam advolans, eam ultrò jugulavit, maluitque. filiam nullam habere quàm turpem. Livius, lib. 111, c. 44.

287. Sabinas. Sabini, populus antiquus Italiæ, insigniter frugalis et parcus.

289. Sanguine ferventem. Verecundum, facilè erubescentem, quod est virtutis indicium.

293. Hippolyto. Hunc Phædra noverca deperibat: frustrà tentátum accusavit ipsa apud ejus patrem Theseum, quasi ab eo fuisset de flagitio inter

pellata. Theseus a Neptuno petiit ut in filium curru vectum et spatiantem in littore phocas immitteret. Equi monstris marinis territi excusserunt Hippolytum, et raptatum per sylvas laniarunt.

Bellerophonti. Bellerophon, Glauci, regis Corynthiorum, fr lius, Prætum, Argivorum regem invisebat: amavit adolescentem Sthenobæa, Præti uxor, sed castum experta, perdere statuit. Itaque insimulavit apud Prætum, qui malè credulus egit cum Sthenobaææ patre, ut Betlerophon Chimare lacerandus objiceretur.

Nec Sthenobæa minùs, quàm Cressa excanduit, et se
Concussêre ambæ. Mulier sævissima tunc est,
Cùm stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
Suadendum esse putas, cui nubere Cæsaris uxor
Destinat. Optimus hic, et formosissimus idem
Gentis patricia rapitur miser exstinguendus
Messalinæ oculis : dudùm sedet illa parato
Flammeolo, Tyriusque palàm genialis in hortis
Sternitur, et ritu decies centena dabuntur
Antiquo, veniet cum signatoribus auspex.notu
Hæc tu secreta, et paucis commissa putabas?
Non nisi legitimè vult nubere. Quid placeat, dic:

300

305

Phædra concepit iras Sthenobæa, Bellerophontis fastidium et probitatem non ferens: itaque ambæ ad castissimorum adolescentum perniciem totis animis incubuerunt. Nihil est muliere crudelius, cùm ad odium pudor et infamiæ metus accessit. Age quid consilii capiendum esse putas Silio, cui nubere Augusta constituit? Adolescens egregiè probus, formosus, nobilis et patricio loco natus, abripitur, ut in conspectu Messalinæ juguletur, si ejus nuptias respuat. Exspectat illum procax mulier nuptiali veste induta, paratur domi lectus, præsidi nuptiarum genio sacer; pro dote centena sestertiorum, antiquo more, millia numerabuntur. Non deerunt auspices, atque signatores tabularum et contractús. Credebas matrimonium istud clàm agitari, et paucis consciis testibusque adhibitis: atqui servatis omnibus legibus et ritibus matrimonii, nubere Messalina de

295. Cressa. Cretensis nempè Phædra, filia Minoïs, Cretensium regis.

298. Cui nubere, etc. Exemplo Romano confirmat formosos magnis obnoxios periculis esse. Messalina, uxor Claudii, Romanorum imperatoris quarti, amore cujusdam Silii juvenis, consulis designati, adeò protervè ac petulanter exarsit, ut matrimonium palàm contrahere cum eo non dubitaverit. Claudius, qui tunc Ostiam, sacrificii causâ profectus erat, cùm rem accepisset, homo miræ facilitatis, aut vecordiæ potiùs, cùm ignoscere illis cogitaret, admonente et urgente

[blocks in formation]
[ocr errors]

Ni parere velis, pereundum est ante lucernas. Si scelus admittas, dabitur mora parvula, dùm res Nota urbi et populo contingat principis aures. 310 Dedecus ille domûs sciet ultimus. Intereà tu Obsequere imperio: si tanti est vita dierum Paucorum: quicquid levius, meliusque putaris, Præbenda est gladio pulchra hæc et candida cervix. Nil ergò optabunt homines? Si consilium vis, 315 Permittes ipsis expendere numinibus, quid Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris : Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt Dî. Carior est illis homo, quàm sibi. Nos animorum Impulsu, et cæcâ, magnâque cupidine ducti, 320 Conjugium petimus, partumque uxoris; at illis Notum, qui pueri, qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis Exta, et candiduli divina tomacula porci, cipon) Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano. 325 Fortem posce animum, et mortis terrore carentem : Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat

crevit. Tecum expende, Sili, quid eligas. Si morem gerere abnuis, mortem tibi, antequàm sol occidat, paratam scito : si tanto scelere te obstringis, non diù eodem lætabere, donec nimirùm facinoris jam totá civitate pervulgati fama Cæsaris aures allabatur: ille omnium postremus inustam domi suæ ignominiam resciet. Intereà morem gere, Sili, si tanti œstimas brevem usuram lucis ac vitæ. Quidquid demùn statuas tanquam rebus tuis utilius, obeunda mors erit, ac tuum illud caput venustum et elegans gladio demetendum. Hæc si se ita, uti diximus, habent, inquiet aliquis, nihil erit optandum hominibus. Si me audis, relinques Superis considerandum quid tibi expediat. Pro iis enim rebus, quas voluptate ducti concupiscimus, utiles largientur, quippè quibus cariores, quàm nobis ipsi, simus. Nos cæco et præcipiti quodam animorum impetu ét cupiditate impulsi matrimonium expetimus, et conjugis partum: at norunt Superi, qualis uxor, qualis filius futurus sit. Ne nihil tamen petas, ne nullas Coelitibus victimas immoles, petendum ab illis hoc unum, ut mente saná, sano corpore sis.

[merged small][merged small][ocr errors]

Naturæ, qui ferre queat quoscumque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat, sævosque labores
Et Venere, et cœnis, et plumis Sardanapali.
Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certè
Tranquilla per virtutem patet unica vitæ.
Nullum numen abest, si sit prudentia. Nos te
Nos facimus, Fortuna, deam, cœloque locamus.

330

Postula fortitudinem et robur animi, qui nullo mortis metu perturbetur, qui vitam longiorem in postremis naturæ muneribus numeret, qui ferendis quibuscumque laboribus par, qui potens iracundiæ cupiditatisque sit; qui Herculis ærumnas laboresque, voluptatibus, epulis, et mollibus Sardanapali stratis anteponat. Doceo te felicitatem cujus tu artifex tibi esse possis. Virtus traducendæ per summam tranquillitatem vitæ unica ratio est; modò adsit prudentia, facilè Fortunâ carebimus, ejusque numen contemnemus, quæ inter Deos locum nisi vitio nostro non obtinet.

poni sic: qui mortem ponat in

ter naturæ munera.

XV.

329. Herculis. Vide App.cap.

330. Sardanapali. Regis As

syriorum ultimi, luxu deliciisque perditi: cujus ea vox " Epicureo digna porco, fertur: Ede, bibe, lude, cetera nihili sunt.

ron

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

INVITAT

NVITAT Persicum amicum suum ad frugalem cœnamn, et, occasione data, helluones insectatur.

ATTICUS eximie si cœnat, lautus habetur:

Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno
Excipitur vulgi, quàm pauper Apicius? Omnis
Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum
5 De Rutilo: nam dùm valida, ac juvenilia membra
Sufficiunt galeæ, dùmque ardens sanguine fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges, et regia verba lanista.

Si Atticus epulatur opiparè, homo splendidus et magnificus
existimatur si Rutilus hoc idem facit, dementem illum præ-
dicamus. Quid enim est quod vulgò magis rideamus, quàm
si quis egens Apicii luxum imitari gestiat? In ore omnium
Rutilus est, frequens de illo sermo in conviviis, in balneis,
in theatro, in plateis ; quippè qui, post fortunas in ganeis dila-
pidatas, ad ludum gladiatorium, ut narrant, brevi est iturus,
dùm per ætatem ac robur adhuc arma tractare potest, ut ibi a
magistro artis gladiatorice excipiat scripto concepta verba,
et regulas, quibus tirones in ludicra pugna instituuntur; non
coactus quidem a Tribuno, non tamen ab eodem prohibitus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »