Obrázky na stránke
PDF
ePub

Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum?
In tabulam Syllæ si dicant discipuli tres?
Nonne igitur jure, ac meritò vitia ultima fictos
Contemnunt Scauros, et castigata remordent?
Non tulit ex illis torvum Laronia quemdam
Clamantem toties; ubi nunc lex Julia? dormis?

Ad quem subridens: Felicia tempora,
,quæ te

20

[ocr errors]

non clamitet, cœlumque terris mixtum, si latroni succenseat Verres, Milo homicida? si Clodius in adulteros invehatur, Catilina in Cethegum? si Triumviri Syllam, quòd cives proscripserit, accusent, qui eum, ut magistrum discipuli, sunt in eo ipso imitati? Nonne igitur meritò facinorosissimi homines derident illos simulatores probitatis, qui Scauros imitari se fingunt; cùmque ab hypocritis ejusmodi reprehenduntur, nonne ipsi vicissim eos meritò vituperant ac redarguunt? Laronia unum aliquem ex illis, qui vultu severo ac tetrico sanctimoniam præ se ferebat, non potuit palàm non carpere; cùm enim ille sæpiùs in eas voces erumperet : ó lex Julia, ubi tandem es? an dormis? tunc Laronia subridens: O felicem, inquit, nostram ætatem, quæ in te habeat specimen et exemplar

16. Clodius. Homo profligatissimæ libidinis.

Catilina. Lucius Catilina CivisRomanus conjuravit inremp. anno U. C. 691, gerente Consulatum Cicerone, qui ejus conjurationem consilio et armis exstinxit.

Cethegum. Socius conjurationis Catilinariæ fuit.

17. Syllæ. L. Cornel. Sylla bellum civile movit circa annum urbis conditæ 670, victisque adversariis, quorum princeps erat Marius, rerum potitus est; ac primus omnium proscriptionem instituit, hoc est, nomina inimicorum publicè in tabulâ scripsit, apposità mercede, si quis eos interficeret. Anno verò U. C. 711, Octavius Augustus cùm sibi Consulatum negari videret a Senatu, fœdus iniit cum milio Lepido et M. Antonio, qui Triumviratus est appellatus; statimque Triumviri Syllam

imitati, suos quisque adversa rios, propositâ tabulâ, proscripsêre: hinc illos Sylla discipu los appellat Juvenalis.

19. Scauros. Scaurorum fa miliam potissimùm illustravit M. Æmilius Scaurus, qui an

no

Urbis 638, Consulatum gessit; et aliquantò post Proconsul de Liguribus triumphavit, ac demum Censor, viam Emiliam stravit, diùque Senatûs princeps summam inter cives suos auctoritatem obtinuit, homo impiger, factiosus, avidus potentiæ, inquit Sallustius in bello Jugurthino, ceterùm vitia sua callidè occultans. Ejus filius M. Scaurus Edilitate, ludorum apparatu, et theatri magnificentia notissimus fuit.

21. Lex Julia. Lex in adul teros lata ab Augusto, qui, quòd a Jul. Cæsare fuisset adoptatus, Julius etiam est appellatus,

Moribus opponunt! habeat jam Roma pudorem:
Tertius è coelo cecidit Cato. Sed tamen undè
25 Hæc emis, hirsuto spirant opobalsama collo
Quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernæ.
Quod si vexantur leges ac jura, citari

Ante omnes debet Scantinia. Respice primùm
Et scrutare viros: faciunt hi plura; sed illos
30 Defendit numerus, junctæque umbone phalanges.
Numquid nos agimus causas, civilia jura

Novimus? aut ullo strepitu fora vestra movemus?
comedunt colliphia paucæ.

Luctantur paucæ,

probitatis, quo mores hujus ævi perditissimos refutare possit? Pudicitiam Roma colat, en tertius Cato e cœlo ad nos emendandos delapsus est. Age tamen, oro te, quá in officiná venduntur odores pretiosi, et succi balsamei, quibus collum tuum, licet barbatum et villosum, est delibutum? Ne te, oro, pudeat edere mihi nomen illius unguentarii. Quod si appellantur a te leges, et molestè, quasi dormientes, excitantur, Scantiniam profectò præ ceteris appellari par est. Viros contemplare, gravius peccant fœminis, sed numero se tuentur contrà legum severitatem, ut milites multi junctis clypeis confertis hostem arcent. An aguntur a nobis causæ, an callemus jura civilia, aut clamoribus nostris fora vestra personant? paucæ fœminæ pugilatu et luctatione exercentur, paucæ ves

24. Cato. Porcia gentis princeps fuit M. Porcius, cognomento Priscus, qui propter singularem sapientiam appellatus fuit Cato: quod nomen posteris suis proprium reliquit. Catus enim solertem, acutum prudentem, significat. Idem propter Censuram summâ severitatis ac probitatis laude gestam, vulgò voca→ tus est Censorius. Floruit circa annum Urbis 558. Inter ejus posteros maximam æquitatis ac sapientiæ laudem adeptus est M. Cato, Uticensis dictus, qui, post Præturam integerrimè administratam, Pompeium contra Cæsarem sequutus, victis partibus, Utica in Africâ, sibi mortem conscivit. Duo illi Catones fuêre celeberrimi, ex quo

factum, ut si quis, severitate morum ac probitate foret illustrior, tertius Cato appellaretur.

28. Scantinia. Lex fuit à Tribuno plebis Scantinio, lata in viros impudicos.

30. Umbone. Est umbo pars eminens in medio clypeo : pro toto clypeo ponitur. Conferti milites junctis scutis, collatis, facilè hostem irrumpentem arcent.

Phalanges. Phalanx propriè vox est Macedonica, significans cuneum militarem, seu peditum stabile agmen, in quo vir viro, arma armis conserta sunt.

33. Colliphia. Colliphium, secundarius panis, corroborandis pugilibus idoneus.

Vos trahitis lanam, calathisque peracta refertis
Vellera vos tenui prægnantem stamine fusum
Penelope meliùs, meliùs torquetis Arachne.
De nobis post hæc tristis sententia fertur.
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
Stoicidae; quid enim falsi Laronia ? Sed quid
Non facient alii, cùm tu multitia sumas,
Cretice? et hanc vestem populo mirante perores
In Proculas, et Pollineas? Est mocha Fabulla :
Damnetur, si vis, etiam Carphinia : talem

35

40

suntur illis panibus, quibus utuntur Athletæ ad corroborandas vires: vos e colo ducitis lanam, ó viri, et in vimineis cistis perfecta pensa reportatis; vos fusum, cujus media pars involuto circùm filo intumescit, doctiùs et citiùs, quàm Penelope aut Arachne, contorquetis. Et fertur tamen contrà nos. tanquàm reas, feralis sententia, dum viri abeunt absoluti! Nempe a censoribus notantur et plectuntur columbæ, corvis ignoscitur. Laroniam hæc dicentem, quæ vera esse ac manifesta intelligebant illi præclari Stoici, pudore suffusi ac metu, fugerunt. Quid enim illa falsum dictitabat? Age verò cùm tu patronus nobilis, et oriundus ex illo Metello, qui Creticus est nuncupatus, bombycinam vestem mollissimam ac tenuissimam induas, eáque indutus populo præclaram vestem admirante, inveharis in adulteras Proculæ ac Pollineæ similes, quid non audebunt ignobiliores alii Causidici? quas exemplo tuo vestes sumere verebuntur? Fabulla est adultera. sit ità sanè, condemnetur, non recuso: feratur eadem, si lubet, in Carphiniam sententia; neutra tamen togam adeò mollem ac delicatam induet, adulterii convicta. Atenim sævit

36. Penelope. Ulyssis uxor, texendâ telâ, mariti diuturnam absentiam, ac desiderium solabatur.

Arachne. Puella fuit Lyda,

quæ

cùm Palladem lanificio provocasset, ut fabulis proditum est, victa et in araneam est conversa. Ovid. vi Metamorph.

38. Censura. Censor apud Romanos moribus civium emendandis præcipuè præfectus erat. 40. Stoïcida. Stoicorum velut nepotes et imitatores. Erant Stoïci philosophi graves

ac severi summum bonum in virtute unâ collocabant.

41. Multitia. Multitium, seu vestis multitia, est vestis mollissima.

42. Cretice. Quintus Metellus in bello Piratico tam feliciter contra Cretenses bellum gessit, ut iis domitis et triumphum et Cretici cognomen reportarit. Consulatum gessit anno Urbis 684. Judicem nobilem hoc nomine significat vates noster erat enim nobilissima et antiquissima Metellorum familia.

45 Non sumet damnata togam. Sed Julius ardet,
Estuo. Nudus agas; minùs est insania turpis.
En habitum, quo te leges, ac jura ferentem
Vulneribus crudis populus modò victor, et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.
50 Quid? non proclames, in corpore judicis ista
Si videas? quæro an deceant multitia testem.
Acer, et indomitus, libertatisque magister,
Cretice, pelluces. Dedit hanc contagio labem,
Et dabit in plures: sicut grex totus in agris
55 Unius scabie cadit, et porrigine porci;
Uvaque conspectâ livorem ducit ab uvâ.
Foedius hoc aliquid quandòque audebis amictu.
Nemo repentè fuit turpissimus. Accipient te
Paulatim, qui longa domi redimicula sumunt
60 Frontibus, et toto posuêre monilia collo,

[ocr errors]

æstus, hoc mense Julio calorem tolerare non possum; auctor ego tibi sum, ut nudo potiùs corpore declames, quàm istá tam molli utaris veste; nec eorum reprehensionem verearis qui te insanum dixerint, si nudum videbunt; minùs turpe est insanum existimari quàm impudicum. Egregiam enimverò vestem et idoneam in quá te priscus ille Romanus populus in sylvis et montibus educatus, aut a bello recens post victoriam de hostibus reportatam, ostentansque vulnera cruore adhuc manantia, aut redux ab agris, post aratra deposita, spectaret audiretque leges proponentem, et jura civitati dantem! Ego te ipsum consulo: nùm illas tenues ac pellucidas vestes convenire testi arbitraris ?quonam igitur pacto judicem decebunt? nonne indignissimas illo esse, ac jure quidem clamabis ? Tune ó Cretice, qui austeram virtutem, et omnibus libidinum telis insuperabilem, profiteris, pellucidam vestem gestas? nimirùm alienis hominum flagitiosorum exemplis ad hanc mollem effæminatamque vitam es perductus: nec ibi sistet morum ista contagio, serpet ad plures, qui tuis vicissim exemplis inquinari se sinent, sicut integrum armentum, ob unius porci seabiosi et porrigine laborantis morbum, interit; et uva tabescit corrumpiturque, si prope uvam aliam tabidam et livido colore suffusam posita fuerit. Ab hác vestitús mollitie gradum plim facies ad flagitia graviora. Nemo enim statim ad summum improbitatis culmen-evadit. Brevi suum in gregem te pertrahent illi Albani sacerdotes, qui capita induunt prolixis redi

45. Togam. Romanæ fœminæ utebantur vulgò stolâ pellices et adulterii convicte jubebantur togam, quæ propria virorum yestis erat, induere.

55. Porrigine. Porrigo, morbus est, quo inter pilos enas- : cuntur squamulæ ac furfures : scabies quædam siccior.

Atque Bonam teneræ placant abdomine
porcæ,
Et magno cratere Deam; sed more sinistro
Exagitata procul non intrat fœmina limen.
Solis ara Deæ maribus patet: ite profane,
Clamatur; nullo gemit hic tibicina cornu:
Talia secretâ coluerunt orgia tædâ
Cecropiam soliti Baptæ lassare Cotytto.
Ille supercilium madidâ fuligine tinctum
Obliquâ producit acu, pingitque trementes
Attollens oculos: vitreo bibit ille Priapo,

65

70

miculis, atque colla tota monilibus circumdant, et Bona Dea prægnantem immolant suem, eique vas ingens vino refertum offerunt. Sed, more penitùs contrario illi mori qui Roma in Bona Dea sacris usurpatur, expellunt omnes templo mulieres, et viris solis ad aram aditum patere volunt. Procùl este, o profane, exclamant, nullæ hic tibicine ad canendum adhi bentur. Non dissimili modo Baptæ sacrificia olim nocturna celebrarunt accensis facibus, in honorem Cotyttús, Dea Athemensium, et saltando jactandoque se fatigarunt. Videas unum aliquem ex iis præclaris sacerdotibus, qui supercilium madenti fuligine imbutum, calamistro componat obliquè ducto, pilos singulos carpens, extendat; idem palpebras pigmento aliquo inficit, oculos nictantes ac tremulos identidem attollens: alius vitreo utitur scypho, Priapi figuram referente, prolixos ejus crines, reticulum filis aureis discretum inclu

ac

61. Bonam Deam. Sacra Bone Dea fiebant Romæ quo-} tannis, in domo Pontificis Maximi, pro salute populi Rom.; a maiieribus tantùm celebrabantur, exclusis viris. Insecta tur autem Juvenalis hoc in locog sacerdotes Minerva, quorum collegium Domitianus instituerat in Albano, regia prope Albam villâ. Illi cùm Bone Dee (quæ eadem est ac Terra, Ops, seu Proserpina, ) sacra faciebant, foemineas induebant vestes, solos mares admittebant, etc. homines impuri et effoeminati.

Abdomine. Pro ventre toto ponitur. Abdomen est cutis ventrem obtegens.

63. Exagitata procul. Ex

pulsa.

64, Profance. Profani dicun tur qui sacris initiati non sunt, qui fanum intrare non possunt. 65. Tibicina. Fomina tibiam inflans.

Gemit. Quia tibicines contentis buccis et operosè tibias inflant.

66. Orgia. Propriè Bacchi sacrificia, pro quibuscumque ceremoniis accipi solent.

67. Cotytto. Est accusativus numeri singularis; Cotytto Cotyttus, ut Dido, Didus. Hæc Dea libidinis præses ab Athe→ niensibus colebatur : ejus sa cerdotes vocabantur Baptæ, a voce Græca Bi7lw, lavo, tergo, quia lavabantur aquâ calida, cùm initiabantur.

« PredošláPokračovať »