Obrázky na stránke
PDF
ePub

AMI

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

MICUM suum Calvinum, mærentem quòd sibi non redderertur decem sestertia ab eo apud quem illa deposuerat, consolatur. Nonnulla subjicit de pœnis improborum et sceleratæ conscientiæ cruciatu.

EXEMPLO quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quòd se
Judice, nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallacis prætoris vicerit urnam.

5 Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatæ crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
Jacturæ te mergat onus: nec rara videmus
Quæ pateris; casus multis hic cognitus, ac jam
10 Tritus; et e medio Fortunæ ductus acervo.

OMNE

MNE scelus hoc habet proprium ac peculiare, ut illi, a que admissum est, dolorem ac pudorem incutiat. Primum hoc supplicium ob sua flagitia dependunt scelerati, ut suo ipsorum judicio et conscientiá condemnentur, licèt iniquá judicis séntentiá et pravo favore sint absoluti. Illum autem, qui depositam apud se pecuniam, et suæ fidei a te, Calvine, concreditam per immanem perfidiam nuper abjuravit, nonne vides ab omnibus etiam condemnari, tanquam perjurum et impium? Neque verò est adeò tibi angusta res familiaris, ut levi ejus generis jactura damnoque sis ad egestatem redigendus, neque infrcquens illud infortunium tuum est, sed multis evenire solitum, ac sumptum e medio veluti acervo calamitatum quibus vexar e mortales quotidiè Fortuna solet. Itaque noli plus æquò indul

1. Exemplo malo. Id est, pravè, sceleratè, quæ vitiosè fiunt exemplum ferè, quod alii sequantur, præbent.

4. Urnam prætoris. Judicum sententiæ in tabeilis scriptæ conjici solebant in urnani aut capsulam, undè illas edu

,

cens prætor et recognoscens, damnatum aliquem aut absolutum pronunciabat. Prætor enim judiciis vulgò præerat.

7. Census. Sat. I " v. 47, et sat. 11, notâ 125, et v. 145.

15

Ponamus nimios gemitus, flagrantior æquo
Non debet dolor esse viri, nec vulnere major.
Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum. Stupet hæc, qui jam post terga reliquit
Sexaginta annos Fonteio consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quæ dat præcepta libellis
Victrix Fortunae sapientia. Dicimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ,
Nec jactare jugum vitá didicére magistrá.
Quæ tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum
Quæsitum, et partos gladio, vel pyxide nummos?
Rari quippè boni : numero vix sunt totidem, quot

20

25

gere moerori; homo gravis et constans dejici dolore non debet, nec vehementiùs, quàm res ipsa poscat, afflictari. Pudeat te, quòd exiguum ac leve malum tolerare nequeas, et furentis in morem excandescas, ob fraudem et perfidiam amici depositum tibi restituere negantis, quod sanctè custodiendum ab eo et reddendum erat. Miraris hoc scilicet, homo sexagenarius, et editus in lucem quo tempore Fonteius consulatum gerebat! Nihilne tandem didicisti ac profecisti ad casus adversos leviùs ferendos tam longá experientiá? Magnam quidem vim habent philosophiæ præcepta quæ in sapientum libris exstant, ac docent quo pacto vincere Fortunami possimus ; nec minorem tamen ad beatè vivendum facultatem dat ipsa vite quotidiane consuetúdo et rerum usus, cùm perferendo ærumnarum jugo nos assuefacit, et ad hanc patientiæ disciplinami erudit. Age, quem dabis mihi diem tam sacrum, tam festum, quin aliquis in eo deprehendatur perfidus, fraudulentus, fur? omne criminum genus lucri causa susceptum, et opes ferro aut veneno partæ. Exiguas nempè numerus proborum est. Vix tot sunt, quot urbis

17. Fonteio. Consulatum gessit anno U. C. 812, Neronis 5, a quo tempore annus sexagesimus incidit in annum Adriani tertium, U. C. 872.

20. Victrix Fortunae sapientia. Democritus Fortunæ minaci mandat laqueum, mediumque ostendit unguem.

22. Jactare jugum. Metaphora ducitur a bobus, qui

aratro subditi et oppressi jugun detractant excutiuntque.

25. Pyxide. Pyxis est theca e buxo, quod est lignum insigni duritie, atque ideò servandis venenis idoneum.

26. Rari quippè boni. Juvenalis ad sapientum numerum alludit. Hi septem fuêre, sicut septem Nili ostia, et septem Thebarum porte.

Thebarum portæ, vel divitis ostia Nili.
Nona atas agitur, pejoraque secula ferri
Temporibus; quorum sceleri non invenit ipsa
3c Nomen, et a nullo posuit natura metallo.
Nos hominum, Divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Fessidium laudat vocalis agentem
Sportula. Die senior bullâ dignissime, nescis
Quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
35 Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cùm
Exigis a quoquam ne pejeret, et putet ullis
Esse aliquod numen templis, aræque rubenti?
Quondam hoc indigenæ vivebant more, priusquàm
Sumeret agrestem, posito diademate, falcem
40 Saturnus fugiens; tunc cùm virguncula Juno,

Thebang portæ, vel Nili ostia. Seculum nostrum ferreo illo seculo deterius est, neque ullum habet metalluin natura, quo nonæ hujus ætatis improbitatem designet. Et nos tamen Superum hominumque fidem imploramus clamore tanto, quantum edere solent Fessidii clientes, cùm illi verba in foro facienti applaudunt. Ignoras scilicet, ó bone senex, et digne cui appendatur, ut pueris, e collo bulla, ignoras, inquam, quas furtiva pecunia illecebras habeat, et quo risu simplicitatem tuam homines prosequantur, cùm a quopiam postulas ne falsum jusjurandum dicat, et inesse credat aliquam vim divinam templis et altaribus victimarum sanguine infectis. Hæc sanè probitas, hi mores erant usitati apud primos Italiæ incolas, antequam Saturnus regno pulsus falcem messoriam acciperet, cùm puella Juno, cùm Jupiter, nonđùm rerum potitus, privatam

27. Thebarum. Theba civi- prioribus pejorem. Sunt qui tas erat Bootiæ in Græcia ,legant nunc ætas agitur. septem portas habens.

Divitis ostia Nili. Nilus, Egypti fluvius, septem ostiis in mare devolvitur: dives appellatur, quia commercio ditat Egyptum, et felici etiam: limo, quo, exundans certis mensibus, fecundat arva.

28. Nona ætas. Latini quatuor mundi ætates numerabant; auream, argenteam, æream et ferream. Græci octo ponebant, auream, argenteam, electream, cream, cupream, stanneam plumbeam, ferream. Nonam addit Juvenalis

32. Fessidium. Causidicum imperitum, qui pecuniâ clientes conducebat , ut sibi peroranti plauderent.

33. Sportula. Sat 1, notâ 8o. Bulla. Erat bulla orbiculus vel corculum aureum. Sat. v, notâ 164.

37. Esse aliquod numen. Quasi dicat, imperiti duntaxat jam verentur Deos perjuriorum vindices.

38. Indigence. Sic vocantur, qui eam regionem, in quâ sunt nati, incolunt.

4o. Fugiens, Jovem filium,

Et privatus adhuc Idæis Juppiter antris.
Nulla super nubes convivia coelicolarum,
Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparæâ nigra tabernâ.
Prandebat sibi quisque deus, nec turba Deorum.
Talis, ut est hodiè, contentaque sydera paucis
Numinibus, miserum urgebant Atlanta minori
Pondere nondùm aliquis sortitus triste profundi
Imperium, aut Siculâ torvus cum conjuge Pluto :
Nec rota, nec Furix, nec saxum, aut vulturis atri
Poena, sed infernis hilares sine regibus umbræ.

:

45

50

in aliquá montis Ida speluncá vitam degeret: cùm nullas in coelo epulas Superi celebrarent, necdum Ganymedes aut Hebe miscerent illis pocula, nec e furvis Liparæarum insularum antris progressus Vulcanus ad coelestes illas epulas, multo nectare hausto, labra humentia brachiis abstergeret: unusquisque Deorum domi suæ cœnabat: non tam numerosum erat cœticolarum, uti modò est, agmen, coelumque a paucis habitatum diis, leviori pondere Atlantem premebat: nondùm ex illis unus regna inferorum gubernanda ductis sortibus acceperat, non trux Pluto cum Proserpina uxore umbras terrebat, neque ulla rotæ Ixionex, furiarum, Sisyphic rupis, et diri vulturis mentio; sed læti, nullo rege, Manes suo arbitratu ætatem agebant. Aurea illá ætate, portenti simile quidpiam erat, si quis nequam et flagitiosus foret : ümmane tunc scelus et capia quo pulsus cœlo et solio est. Vide Appendicem.

41. Ideis. Ida mons est Crete ubi Jupiter educatus.

[ocr errors]

43. Iliacus. Trojanus, filius Trois, regis Ilii, seu Troja. Herculis uxor. Hebe Jovis ac Junonis filia. Juventutis præses dea, nupta Herculi..

44. Nectare. Nectar, Deorum potus erat ambrosia, cibns.

Vulcanus. Deus, ignis præ-
Jovis et Junonis filius.

ses,

Vide App. cap. IV.

48. Allanta. Sat. VIII, 30, et sat. VI, notâ 24.

n.

50. Sicula conjuge. Proserpina, Cereris filia, quam rapuisse Pluto dicitur in Ætnâ, monte Siciliæ.

51. Rota. Exionis, qui, cùm temerare Junonem tentasset, a Jove detrusus est ad inferos, et affixus rotæ quæ semper circumagitur.

Furia. Alecto, Megara, Tisiphone, Noctis et Acherontis filiæ, quibus conscientia stimuli significantur.

Saxum. Sisyphus, Æoli filius, cùm Atticam latrociniis infestam haberet, a Theseo interfectus est. Hunc poëtæ fabulantur eo supplicii genere plecti apud inferos, ut saxum ingens in montis verticem cogatur provolvere, quod cùm ad summum cacumen extulit, repentè deorsum relabitur. Virg. VI Eneid. v. 616.

Vulturis, Tityus, Terræ, nt

Improbitas illo fuit admirabilis ævo.

Credebant hoc grande nefas, et morte piandum,
55 Si juvenis vetulo non assurrexerat, et si
Barbato cuicumque puer, licèt ipse videret
Plura domi fraga, et majores glandis acervos.
Tam venerabile erat præcedere quatuor annis,
Primaque par adeò sacræ lanugo senecte.
60 Nunc si depositum non inficictur amicus,
Si reddat veterem cum totâ ærugine follem,
Prodigiosa fides, et Thuscis digna libellis,
Quæque coronatâ lustrari debeat agnà.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
65 Hoc monstrum puero, vel mirandis sub aratro
Piscibus inventis, el fete comparo mulæ;

tali poená plectendum censebatur, si adolescens venienti seni honorem, surgendo, non haberet; aut puer adolescenti, quamvis esset ditior, et majorem domi sua copiam fragorum glandisque conspiceret. Tantam apud eos venerationem obtinebat atas quatuor duntaxat annis provectior: ita succrescens primùm barba eodem colebatur tunc honore, quo senectus apud nos afficitur. Nunc si depositam pecuniam amicus non deneget, crumenamque cum nummis ob vetustatem rubigine ac situ detritis restituat, portentosa illa prædicatur esse fidelitas, et digna quæ cum ceteris prodigiis in libros Hetruscorum haruspicum referatur, immò quæ insar inauditi monstri certis sacrificiis expietur. Ego quidem, cùm virum hac virtute et fide præditum intueor, videre videor infantem membris partim ferinis constantem, aut pisces ab agricola in agro quem arat

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »