Obrázky na stránke
PDF
ePub

Reticulumque comis auratum ingentibus implet
Cærulea indutus scutulata, aut galbana rasa;
per Junonem domini jurante ministro.

Et

Ille tenet speculum mollis gestamen Othonis,
75 Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat
Armatum, cùm jàm tolli vexilla juberet.
Res memoranda novis annalibus, atque recenti
Historiâ, speculum civilis sarcina belli.
Nimirùm summi ducis est occidere Galbam,

dit; splendent vestes coloris cærulei aut galbanei, e panno raso, vel in morem brevium scutorum variato: interim servus, qui poculum ei porrigit, jurat per Junonem, quam nempè ab hero suo, mulierum more, coli videt. Alter præfert manu speculum, quod Otho mollis et effæminatus imperator, non secùs atque olim Turnus hastam Actori Aurunco ereptam, gestabat, et in quo se armatum contemplabatur, quùm exercitum in hostes educi juberet. Enimverò speculum inter præcipuas sarcinas Imperatoris, civile bellum gerentis, numeratum res est digna quæ in Romanis nostrorum temporum annalibus, et peculiari quadam historiá legatur. Sanè fuit illud præclari ducis facinus, Galbam interficere. Fuit hæc civis eximii forti

Cecropiam. Cotytto Cecropia dicitur, id est, Attica. Cecrops fuit primus rex Atticæ.

77. Priapo. Priapus Deus, hortorunr custos erat apud Ronon postremus inter obscœnitatis præsides Deos.

manos

72. Reticulum. Pannus est

sericus in similitudinem retis confectus tegmen etiam capitis muliebris.

72. Galbana. Galbanus, seu galbaneus, color est pallidus, et subflavus; qualis apparet in galbano, quod est visci aut resine genus in Syria frequens. Eo vestium colore fœminæ plurimùm utebantur.

73. Junonem. Viri per Deos jurabant foemine per Deas. İlle impurus dominus per junonem jurabat.

74. Othonis. Romanus fuit imperator octavus. Galba successit, victns est a Vitellio. Inter impedimenta et sarcinas

speculum ingens circumferebat, in quo se armatum contemplari gestiebat. Hoc speculum vocat Juvenalis ironicè Actoris Aurunci spolium, quod hemistichium est Virgilianum, Lib. XII, vers. 95, ubi Turnus ad singulare contra Æneam certamen se accingens, validam vi corripit hastam Actoris Au→ runci spolium, quassatque trementem vociferans, etc. Erant autem Aurunci populi veteres Italiæ. Quemadmodùm igitur Turnus hastâ illâ gloriabatur, quâ spoliaverat Actorem, ità Otho suum speculum gestabat.

76. Tollivexilla. Defigebantur humi signa, cùm stabat agmen; cùm in hostes ducebatur, revellebantur.

79. Galbam. Virum optimum et senio confectum Otho, vel ipsius milites, in foro interemerunt.

Et curare cutem summi constantia civis,
Bebriaci in campo spolium affectare Palatî,
Et pressum in faciem digitis extendere panem,
Quod nec in Assyrio pharetrata Semiramis orbe,
Moesta nec Actiacâ fecit Cleopatra carinà.
Hic nullus verbis pudor, aut reverentia mensæ.
Hic turpis Cybeles, et fractâ voce loquendi
Libertas, et crine senex fanaticus albo

80

85

tudo, curare cuticulam et genio constanter indulgere : hostem in agris Bebriacis lacessere, ad obtinendas imperatorii palatii gazas, ac ludicra ornamenta, velut opima spolia et victoriæ præmia: panis offulas madidas, et digitis compressas ac subactas, vultui levigando dealbandoque adhibere: quod neque a Semiramide factum apud Assyrios fuit, neque a Cleopatra ob amissam Actiacá pugna victoriam navalem morente et iram Casaris metuente. Ceterùm in hoc impuro sacrificulorum grege el contubernio, nulla est vel in loquendo, vel in potando recundia: licentia maxima voces obscoenas jactandi et faciendi quidquid in sacris Cybeles fieri consuevit. Quippè illis impudicitiæ quasi sacris præsidet senex tam spectandus ob crines canos, quàm ob gutturis amplitudialiquis lymphatus, non nem et immensitatem gulæ, ac dignus qui pretio conducatur,

81. Spolium Palatí. Pro Palatii. Erat autem Palatium unus e septem Romæ montibus, ità dictus a deâ pastorum Pale, vel quòd ibi palare, id est, errare pecudes pascentes solerent. In eo monte primùm Romulus domum sibi ædificavit, itemque Ancus Marcius, et Servius Tullius, reges Rom.; undè factum ut regiæ domus, palatia vocarentur. Per spolium autem Palatii Juvenalis intelligit omnem supellectilem regiam et gazas, quas, ut victoria premia, Ótho istarum deliciarum cupidus, consectabatur et peroptabat.

82. Et pressum.... Macerabant isti delicati panem lacte asinino, et eo quasi pultem conficiebant, qua vultum leniter inducebant, ut canderet cutis ac teneresceret.

83. Semiramis. Assyriorum JUVENAL.

ve

regina, Nini, regis uxor, quæ
post viri obitum, regnum stre-
nuè ac viriliter administravit,
bellum Ethiopibus atque Indis
intulit, etc. Pharetrata dicitur,
id est, bellatrix, sagittis uti
solita.

Assyrio. Est Assyria p
Asie circa Euphratem.

gina. Primum a Caio Julio Ca-
84. Cleopatra. Egypti re-
sare adamata, deindè post ejus
obitum Antonio juste uxoris
loco est habita. Victa cum An-
tonio in Actiacâ pugnâ, fugit
in Egyptum, ubi Antonius
persequentis Cæsaris metu gla-
dio se confecit. Cleopatra ser-
pentibus corpori admotis, ne
viva et captiva duceretur in
triumpho,
scivit.
necem sibi con-

86. Cybeles. Vide Appendicem, cap. II.

87. Fanaticus. Insaniens

2

Sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni
Gutturis exemplum, conducendusque magister.
90 O proceres! censore opus est, an haruspice nobis ?
Scilicet horreres, majoraque monstra putares,
Si mulier vitulum, vel si bos ederet agnum?
Segmenta, et longos habitus, et flammea sumit,
Arcano qui sacra ferens nutantia loro

95 Sudavit clypeis ancilibus. O pater urbis,
Unde nefas tantum Latiis pastoribus? Undè

ut homines ad ebrietatem instituat. O Romani proceres! ege Te musne censore qui hæc flagitia emendet, an potiùs haruspice, qui hæc procuret monstra? an cohorresceremus vehementius aut majus monstrum esse duceremus, si femina vitulum, vel agnum vacca pareret, quàm cùm hæc portenta scelerum audimus? En Martis sacerdos, qui non semel sacros clypeos, ancilia nuncupatos, occulto loro inter se religatos, per urbem, non sine labore circumtulit, idem mulierum more vestem tœniis versicoloribus ornatam, et ad pedes usque demissam nec non velum quo novæ nuptæ caput obtegunt, induit. Ó Mars, urbis Romanæ conditor, quis hæc tandem scelera in po

numine afflatus, sacro furore correptus. Dictum id nomen est a fanis, id est, delubris; in iis enim ejusmodi sacerdotes furiosi solebant futura prædicere.

90. Censore. Quinto quoque anno creabantur censores, qui regendis urbis moribus præessent. Senatores flagitiosos movebant Senatu Equitibus equum adimebant: plebeios in tabulas Cæritum referebant. Haruspice. Haruspex is dicebatur qui, victimarum exta inspiciens, quid portenderent renuntiabat, ac si quid obtigis set monstri portentique, certis expiabat sacrificiis.

93. Segmenta. Ornamenta quædam vestium erant, e variis particulis panni subtilioris, teniis textilibus, etc. stantia, feminis aptiora, quàm viris.

con

Flammea, Flammeum, veli

[ocr errors]

genus erat, lutei, seu crocei coloris, quo caput novæ nuptæ velabatur.

95. Clypeis uncilibus. Regnante Rome Numâ Pompilio, e cœlo decidisse fertur breve scutum ex ære, dictum ancile, quia rotundum erat, accisis undique angulis. Responderunt haruspices civitatem, in quâ clypeus iste servaretur, potentissimam fore. Numa, ne subripi ancile posset, jussit undecim alia scuta fieri ad ejus similitudinem iisque servandis Salios sacerdotes Martis præfecit, a quibus illi clypei, loro inter se arctissimè devincti, ne alii ab aliis solverentur: interdùm ferebantur per urbein religionis causâ.

Pater urbis. Mars, Romuli Romæ conditoris pater. Armatus galeâ et hastâ ferro præfixâ vulgò pingitur.

Hæc tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?
Nec galeam quassas, nec terram cuspide pulsas,
Nec quereris patri. Liceat modò vivere; fient,
Fient ista palam, cupient et in acta referri.
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
Lustravitque fugà mediam gladiator arcnam,
Et Capitolinis generosior, et Marcellis,

Et Catuli, Paulique minoribus, et Fabiis, et

2

100

pulum tuum invexit? quæ labes priscos Latinorum pastorum, e quibus Roma primùm coaluit, et sanctos mores eo usquè sensim immutavit, ut tam foedá voluptatis prurigine eorum posteri ac tui laborarent? Cessas interim tu, neque armatum galeá caput, hæc intuens, moves nec hastam terræ incutis, neque apud Jovem quereris? Scio quidem hæc scelera clàm admitti, sed si vita longior nobis suppetat, erit, erit illa dies, cùm hæc palàm fieri videbimus, immò etiam fastis annalibusque mandari. Hæc tamen flagitia, licèt monstrorum simillima superavit illud deforme spectaculum in quo Gracchus tunicá indutus, et armatus tridente, gladiatoris in morem, mediam arenam, fugiens secutorem, pererravit: ille nobilior et Capitolinis, et Marcellis, et Catuli et Æmilii Pauli posteris, et om

100. Acta. Sunt hic libri in quibus perscribuntur negotia publica, quæcumque ad remp. pertinent.

101. Fuscina. Gladiatorum, hoc est, hominum gladiis inter se animi et spectaculi publici causâ, singulari pugnâ dimicantium. Alter vocabatur retiarius, habebatque pro armis rete, quo involvere conabatur caput adversarii, et fuscinam seu tridentem , quo il lum ad se pertractum interimeret alter dicebatur mirmillo; habebat pro armis galeam, in cujus apice piscis effigies visebatur; item ensem recurvum; vocabatur etiam thrax, gallus, et secutor.

Tunicati. Tunicâ induti. Tunica est vestis arctior, sine manicis, quâ utebantur gladiatores, ut essent expeditiores ad pugnam.

192. Fugá. Cùm retiarius

einiserat rete frustrà, fugere conabatur instantem mirmillonem, ac rete colligere.

Arenam. Patens in amphitheatro solum et ædificiis circumdatum, arena vocabatur; quia conspersum erat arenâ, quæ sanguinem casorum combiberet, ac pugnantium gradum firmaret, ne in madidà cruore humo laberentur.

103. Capitolinis, etc. Ducebant originem illi a M. Manlio qui Capitolium a Gallis obsessum servavit.

Marcellis. Unus Marcellorum rem contrà Hannibalem felicissimè gessit secundo bello Punico.

104. Et Catuli. Q. Catulus finem imposuit primo bello Punico.

Pauli, etc. Paulus Æmilius Perseum, regem Macedoniæ, devicit.Fabiorum etiam nomen clarissimum fuit.

105 Omnibus ad podium spectantibus: his licèt ipsum
Admoveas, cujus tunc munere retia misit.
Esse aliquos Manes, et subterranea regna,
Et contum, et Stygio ranas in gurgite nigras,
Atque unâ transire vadum tot millia cymbâ,
110 Nec pueri credunt, nisi qui nondùm ære lavantur.
Sed tu vera puta. Curius quid sentit, et ambo
Scipiade? Quid Fabricius, manesque Camilli?
Quid Cremeræ legio, et Cannis consumpta juventus,
Tot bellorum animæ ? Quoties hinc talis ad illos

nibus demùm qui primis in sedilibus spectabant : adde et illo, qui tunc edebat munus gladiatorium, cùm Gracchus idem retiarii personam et partes gessit. Esse Manes et regna inferorum ubi supplicia sint sceleratis constituta; esse ibi Stygem, in qua ranæ nigræ conspiciantur: per eam paludem a Charonte subigi conto cymbam, in quá tot hominum millia, quot quotidie mortem obeunt, transvehantur: hæc, inquam, ita esse ne ipsis quidem pueris persuasum est, nisi fortè iis, qui adhuc sunt impuberes, nec lavantur in publicis balneis. Tu verò ea prorsùs vera esse, tibi persuade. Attende quid sentiat Curius, quid duo Scipiones, quid Fabricius, Camillus, Fabii ad Cremeram cæsi, Romana pubes ad Cannas interfecta, tot viri

105. Podium. Locus erat ornatior, et ab aliis sejunctus, ubi nobiles considebant, spectabantque.

107. Manes. Ita vocabantur umbræ seu animæ mortuorum. 108. Stygio. Styx, palus inferorum, per quam Charon subvectat umbras.

110. Ere. Pueruli non utebantur balneo, sed tantùm ætate provectiores. Dabatur balneatori exigua moneta ex ære quadrans dicta, quia pars erat quarta Romani assis.

111. Curius. Actum de illo, suprà, versu 3, verbo Curios.

112. Scipiade. Scipiones duo fuêre clarissimi : alter Africanus major, seu senior: alter minor Africanus est appellatus. Major confecit Punicum bellum secundum anno urbis 553, et victos Afros tributo multa

vit. Minor tertium bellum Punicum absolvit anno 608, et Carthaginem delevit.

Fabricius. Dux Romanus memorandæ frugalitatis, Curii æqualis, adversùs Pyrrhum, Epirotarum regem, et Samnites gravia bella gessit, eorum armis juxtà et muneribus invictus. Ejus filiæ ob domesticam paupertatem de publico dotatæ fuerunt circa annum U. C. 4 40.

Camilli. Anno ab urbe conditâ 363, Galli Senones Rcmam Brenno duce incenderunt. Ægrè a Capitolio per Manlium repulsi, demùm a Camillo profligati sunt.

113, Cremera legio. Cùm Veientes Romam nascentem anno ejus 277 premerent acri bello, Fabii sex et trecenti cum servis suis et clientibus pugnam depoposcerunt: insi

« PredošláPokračovať »