Obrázky na stránke
PDF
ePub

Esse quod Arcesilas, ærumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram;
Murmura cùm secum, et rabiosa silentia rodunt,
Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Agroti veteris meditantes somnia : Gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.

80

Hoc est, quòd palles? cur quis non prandeat, hoc est ? 85
His populus ridet, multùmque torosa juventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus, et ægris
Faucibus exsuperat gravis halitus, inspice, sodes;
Qui dicit medico, jussus requiescere, postquàm
Tertia compositas vidit nox currere venas,

[ocr errors]

illi a Marsis clientibus, ac pisces, in orcá primá conditos, nondùm defecisse, atque absumptos esse, cùm alias orcas piscium plenas domi adhuc habeat, sibi donatas ab iisdem, vel aliis clientibus. Hoc loco quispiam ex olido et hirsuto militum genere mihi objiciet: Ego meá sapientiá et virtute contentus sum; nihil requiro prætereà; neque curo similis esse Arcesilæ, Soloni, et miseris philosophis, qui se ad assequendam sapientiam torquent ac macerant; qui collo rigido atque immoto, oculisque humi defixis incedunt; qui taciti secum immurmurant, ac rabiosos canes collisis dentibus imitantur, verbaque, labris extensis ac projectis antrorsùm, repetentes ex intervallo, quasi in trutiná librant et expendunt, secum meditantes inania vacuæ mentis commenta, similia somniis veteris alicujus ægroti, v. g. quòd ex nihilo nihil gignatur, nihil in nihilum redeat. Hoccine tandem est, inquit iste centurio, propter quod impallescis et te vexas? Hoc ut mediteris et expendas, prandio abstines? His centurionis dictis populus arridet, ac robusti juvenes, militiæ dediti, cachinnis sublatis applaudunt. Ego illi sic respondeo. Finge aliquem ægrotum

Centurionum. Centurio centum militibus præerat.

79. Arcesilas. Fuit philosophus academicus insignis suâ tempestate is dicebat nihil sciri posse. Solon unus fuit e septem Græciæ sapientibus floruit Athenis, regnante Romæ Tarquinio Prisco.

:

81. Rabiosa silentia. Dicuntur canes rabidi non latrare.

86. Torosa. Pinguis, obesa; tori enim sunt carnis musculi.

87. Crispante. Tremente naSO et in rugas contracto.

88. Inspice. Respondet Stoïcus præceptor orationi centurionís, necessarium esse philosophiæ studium, quod qui negligunt, ruunt in vitia præcipites et malè pereunt; ut ægroti, neglectâ medici curatione, intereunt.

89. Sodes. Vox blandientis, oro te, factum ex si et audes.

De majore domo modicè sitiente lagenâ,
Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

Heus! bone, tu palles. Nihil est. Videas tamen istud 95 Quidquid id est; surgit tacitè tibi lutea pellis. At tu deteriùs palles : ne sis mihi tutor:

Jampridem hunc sepeli : tu restas. Perge, tacebo.
Turgidus hic epulis, atque albo ventre, lavatur,
Gutture sulphureas lentè exhalante mephites.
100 Sed tremor inter vina subit, calidumque trientem

ita medicum alloqui : Quæso te, vultum meum et venam micantem contemplare: nescio quid sit causæ,cur mihi cor palpitet, cur totum pectus horrore concutiatur, et halitus malè olens e faucibus ægrè animam ducentibus erumpat. Hunc medicus jubet continere se in lectulo, et quieti indulgere. Ille ubi se per triduum valuisse videt, ac pulsu æquali venas micare, oblitus medici consiliorum, mittit in amici divitis domum, et rogat indè sibi afferri lagenulam optimi vini Surrentini; mox ad balneum loturus pergit. Redit medicus, videt hominem pallidum: Palles, inquit, amice. Hoc verò nihil est, inquit æger, Noli tamen id negligere, ait medicus ; pellis tibi sensim flava intumescit. Tu verò, medice, pejùs quàm ego, palles. Facesse, noli me tractare severiùs, ut pupillos tutor solet: ego meum tutorem jam diù sepelivi; vide ne te quoque sepeliam. Benè est, reponit medicus, taceo, et abeo. Igitur ille ægrotus, ubi se ingurgitavit cibis, alvi jam pallida pelle intumescente, lavat se in balneis, odorem tetrum e faucibus exhalans: at mox, ubi repetit epulas, et poculum accipit, horrore subito ac tremore corripitur, et manus

[blocks in formation]

Excutit e manibus; dentes crepuêre retecti;
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris :
Hinc tuba, candela: tandemque beatulus alto
Compositus lecto, crassisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit ; at illum
Hesterni capite induto subiêre Quirites.
Tange, miser, venas, et pone in pectore dextram :
Nil calet hic? summosque pedes attinge, manusque,
Non frigent? ingens si fortè pecunia visa est,
Cor tibi ritè salit? positum est algente catino
Durum olus, et populi cribro decussa farina;
Tentemus fauces: tenero latet ulcus in ore
Putre, quod haud deceat plebeïa radere beta.

105

110

titubans olli poculum excutit aquá calidá plenum; crepitat dentibus, qui præ horrore labiis contractis reteguntur et apparent; cibi excidunt ore: moritur; atque ad ejus funus deducendum parantur tibicines, cerei, ac tædæ, tandemque iste delicatulus medici contemptor, in feretro collocatus, et unguentis perfusus, deponitur pedibus in publicum versis, ad januam, mox ad rogum et tumulum deportatur a servis, qui ab eo, priùs quàm obiret, pridiè donati pileo fuerunt et libertate, adeòque recens facti cives Romani. Age nunc ő philosophia contemptor infelix, similem esse te illi ægroto. agnosce: explora tu ipse tibi venam; manum pectori applica, nihilne immodici et alieni caloris deprehendis? attrecta pedes extremos et manus, nonne frigent? quid? an non cor tibi trepidat, et insolito motu subsilit, cùm pecuniam adspicis? quid, si'olera et viles cibi in frigidis lancibus tibi apponan

quatuor uncias continet est enim triens quarta pars numeri duodenarii.

102. Uncta. Pinguis, lauta. Pulmentaria. Obsonia, cibi quilibet. Facta vox a pulte.

103. Tuba. Præcedebant funus nobilium tubæ, pauperum tibiæ.

104. Lecto. Feretrum instar lecti sternebant.

Lutatus. Unctus. Lutare est luto inficere: hîc ungere. Amomis. Unguentis, aromatibus, quibus cadavera solebant oblini.

106. Hesterni Quirites. Romani, ita dicti, vel a Romulo,

2

qui dictus est Quirinus; vel a Curibus, urbe primariâ Sabinorum, quibuscum prima fœdera junxerunt, appellati sunt Quirites : servi autem non recensebantur inter cives, nisi donarentur libertate.

Induto. Liberti pileum sumebant, ut insigne libertatis. Subiére. Extulêre, feretrum humeris imposuêre.

110. Catino. Patinâ, lance.

111. Decussa. Purgata a furfure populi cribro, quod non excludit omne furfur, neque excutit undè panis fit ater et secundarius.

113. Radere. Perstat in me

332 AULI PERSII SATIRA TERTIA.

Alges, cùm excussit membris timor albus aristas: 115 Nunc face suppositâ fervescit sanguis, et irâ Scintillant oculi: dicisque facisque, quod ipse Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.

tur, si panis multo mixtus furfure, qualis e farina, plebeio cribro purgatá, fieri solet ?fauces tenta, tibi deprehendes ulcus tetrum, nempè gulam, quæ istis plebeiis cibis contenta non sit, seque illis offendi queratur. Nunc timore quateris, qui tibi capillos aristarum instar subrigit; nunc irá sanguis tibi succenditur, ut si fax illi supponeretur, et oculi scintillant; eaque dicis ac facis, quæ Orestes ipse, licèt insanus, tamen facilè videat esse hominis dementis et ratione destituti.

taphora: ulcera enim, si quid asperius affricetur, raduntur et offenduntur: ita homo gula deditus respuit olera plebeïa, qualis est beta: et ejus guttur istis cibis vellicatur ac raditur.

117. Orestes.Filius Agamem

nonis fuit, Græcorum regis: qui cùm Clytemnestram matrem interfecisset, Furiis est agitatus, et in insaniam actus. Consule Juvenal. sat. VIII, notâ 213; et sat. I, notâ 6.

M

AGISTRATUS gerendæ reipublicæ imperitus. Aliena vitia cernunt omnes magis quàm sua.

REM populi tractas? (barbatum hæc crede magistrum
Dicere, sorbitio tollit quem dira cicuta)
Quo fretus, dic hoc, magni pupille Periclei?
Scilicet ingenium, et rerum prudentia velox
Ante pilos venit? dicenda, tacendaque calles?
Ergò ubi commotâ fervet plebecula bile,
Fert animus calidæ fecisse silentia turbæ,
Majestate manûs: quid deinde loquêre ? Quirites,

ADMIN

5

DMINISTRAS rempublicam, ó Alcibiade, pupille magni Periclis (finge hæc a Socrate illi dici.) Quibus tandem virtutibus es fretus, ut hoc a te rectè faciendum esse confidas ? an ingenium tibi et prudentia maturior ante ætatem venit? an tenes quid tacendum, quid dicendum in loco sit? Age ergò, ubi populus iratus excitaverit seditionem, libet tumultum sedare, prolatá manu cum dignitate, et silentium indicere: quid dices deindè? nempè: O cives, ea res injusta est: illa malè, hæc rectiùs, opinor, fiet: scis etenim quod justum est exami nare rectá judicii et rationis trutina; internoscis quod est rectum, ubi inter curva et vitiosa latet, vel cùm aliqua mo

1. Barbatum. Socratem intelligit, Atheniensem philosophum, virum sapientissimum, qui morte damnatus ab Atheniensibus, quòd de Diis perperam sentire diceretur, hausto veneno e cicutâ confecto, periit. Philosophi autem barbam alebant.

Magistrum. Seu quia fuit Socrates pædagogus Alcibiadis: sive quòd, ut habet Cicero, 2 de Finibus, n. 1, Socrates philosophiae parens jure dici potest.

3. Pupille. Alcibiadem hæc verba indicant, qui tutorem a patre accepit patruum suum Periclem, Græcorum ducem maximum. Volunt aliqui, sub

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PredošláPokračovať »