Obrázky na stránke
PDF
ePub

54 D. J. JUVENALIS SATIRA TERTI A.
Secula, quæ quondam sub regibus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.

300 His alias poteram et plures subnectere causas :
Sed jumenta vocant, et sol inclinat; eundum est.
Nam mihi commotâ jamdudùm mulio virgâ
Innuit: ergo vale nostrî memor; et quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
305 Me quoque ad Helvinam Cererem, vestramque Dianam
Convelle a Cumis: satirarum ego (ni pudet illas)
Adjutor, gelidos veniam caligatus in agros.

beatos majorum nostrorum avos et fortunata illa Romæ tempora, cùm reges ac tribuni rerum potirentur, unusque sceleratis continendis carcer urbe tota sufficeret. Me verò ista potissimum impulerunt ut Romá demigrarem, quibus alia plurima possem addere; sed ut absolvam monent equi ac muli sarcinis nostris onusti ; tùm sol in occasum vergit, utque in viam nos demus, significat virgá ter agitata mulio. Vale igitur, mi Juvenalis, neque mei te ulla capiat oblivio; immò quoties, Romá relicta, patriam tuam Aquinum petes, virium reficiendarum et captandæ liberioris auræ causa, fac me quoque arcessas ab urbe Cumaná, quò jam pergo, ut Aquini tecum Cereris Helvince aut Dianae quam Aquinates colitis, sacra celebrem. Avelli me ab loco gratissimo patiar, et in frigidiorem vestram urbem abduci, ut operam tibi navem ad scribendas satiras, si me adjutorem, hominem imperitum, non recusas. Iltic tibi ad expugnanda ævi nostri vitia, instar expediti et ocreati militis, subserviam, ac succenturiatus adero.

299. Uno carcere. Ille Tullianus vocabatur, de nomine Tulli Hostilii, regis Romanorum.

304. Aquino. Aquinum urbs Italiæ, in viâ Latina, Aquin.

305. Helvinam. In agro Aquinate fons Helvinus fuit, nec procul Cereris templum. Hæc, inventrix frumenti, annonæ præsidet, ut Diana sylvis.

306. Cumis. Vide initium hujus satiræ, notâ 2.

307. Caligatus. Caliga genus est calceamenti militaris. Itaque hominem armatum, et ad dimicationem accinctum ea vox hoc loco significat.

SATIRA IV..

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

In priori parte hujus satiræ invehitur in Crispinum, scelera

tum hominem et Domitiano gratiosum, ejusque libidinem, luxum, et gulam increpat. Deindè mentione factá mulli, quem sex totis sestertiis Crispinus emerat, occasionem arripit agitandi in secunda satiræ parte Domitiani, ad quem delatum narrat piscem eximiæ magnitudinis, et vocatos principes civitatis, quos enumerat carpitque singillatim, ut suam de isto pisce coquendo et condiendo sententiam coram ipso Domitiano dicerent.

ECCE iterum Crispinus ; et est mihi sæpè vocandus
Ad partes, monstrum nullâ virtute redemptum
A vitiis, æger, solâque libidine fortis:
Quid refert igitur quantis jumenta fatiget
Porticibus, quantâ nemorum vectetur in umbrâ,
Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes?
Nemo malus felix, minimè corruptor, et idem

5

EN rursùm Crispinus tanquam in scenam prodit: etverò in hoc satiricum theatrum non semel erit producendus, in quo suas partes agat: homo monstri similis ob turpissima et immanissima flagitia, quibus ita mancipatus est, ut nulla virtus cum ab hac teterrima servitute in libertatem vindicarit : qui licèt variis morbis debilitatus sit, fortis tamen duntaxat et strenuus est, cùm indulget libidini. Quid igitur illi prodest, quòd equos plurimos ac mulos vexet fatigetque, dùm illis gestatur, aut in exstructis magnificè porticibus, aut in umbrosis sylvarum spatiis? quòd hortos complures, quòd magnificas domos ac latifundia emerit in ipsa urbe prope ipsum forum? Neminem improbum felicem rectè dixeris, minimè omnium verò alienæ pudicitiæ corruptorem, et incesto contaminatum, qui nuper vestalem virginem temeravit, quæ ob id

1. Iterùm. De Crispino scilicet jam fecit mentionem satirà 1, versu 25.

2. Ad partes vocandus. Metaphora sumpta est a comœdiis, ubi actores dicuntur suas agere

partes, primas, secundas, tertias, etc. hoc est, suam personam, putà regis, servi, etc. Jouer son role.

Redemptum a vitiis. Ducitur translatio a captivis et manei

Incestus, cum quo nuper vittata jacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
10 Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis Titio, Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, cùm dira et fœdior omni
Crimine persona est? mullum sex millibus emit,
15 Equantem sanè paribus sestertia libris,

Ut perhibent, qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto

scelus humo defodienda viva fuit. Sed hæc levia Crispini flagitia, quæ tamen si quis alius admisisset, debitas pœnas, censoris arbitrio, daret. Quod enim Titio, Seioque, viris optimis, vitio gravissimo vertebatur, hoc pulchrum Crispino et decorum erat. Quò se vertat scriptor, aut quod primum ultimumve crimen insectetur in eo, qui omni flagitio terior ac turpior est? En aliud præclarum illius facinus; emptus ab eo mullus fuit sex millibus nummúm, totidem pendens libras, quot erant ipsa, quibus emptus est, sestertia, ut narrant, qui res magnas majores facere dicendo solent. Dicerem callidè factum et prudenter fuisse a Crispino, si piscem tanti emisset, ad captandam ipso munere benevolentiam orbi cujuspiam et opulenti senis, ut primus in ejus testamento heres scriberetur. Esset alia quoque ratio potior, si cumdem piscem nobili ac diviti matronae misisset, quæ in ampla et clausa lectica per

piis, que sunt in potestate dominorum, donec ab aliquo redimantur ac liberentur.

8. Incestus. Qui admisit incestum, non castus. Incestum propriè dicitur flagitium quod committitur cum muliere, cum quâ non potest contrahi matrimonium, ob sanguinis aut religionis rationem.

Vittata. Vittæ sunt tæniæ seu redimicula et ornamenta infularum, quibus sacerdotum capita solent amiciri. Iisdem victimæ immolandæ ornabantur.

9. Terram subitura. De vestali sacerdote loquitur. De Vestalibus vide Append., c. 3,

11. Judice morum. Censore, eujus erat civium mores emen

[blocks in formation]

Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ,
Quæ vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,
Quæ miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
Hoc pretium squamæ ? potuit fortasse minoris
Piscator, quàm piscis emi. Provincia tanti
Vendit agros; sed majores Apulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutisse putemus
Induperatorem? cùm tot sestertia, partem
Exiguam, et modice sumptam de margine cœnæ
Purpureus magni ructaret scurra Palatí,

20

25

30

urbem gestatur. Nihil horum spectavit Crispinus „suæ unius gulæ rationem habuit. Hæc illa sum edita nostris temporibus inaudite prodigalitatis et luxus exempla, quæ ab ipso prodita non fuerunt Apicio, qui si cum Crispino componatur, penè parcus ac frugalis habebi ur. Tunc hoc ausus es, o Crispine? tu vilissimum Ægypti mancipium, in qua confec is e papyro vestibus, ut unus e vulgo, induebaris; eo provecta est ingluvies tua, ut piscem hoc immani pretio comparares quo piscator ipse poterat emi, immò etiam minori for asse quo ingentes agri vendu tur in remotis provinciis, atque adeò amplissimi in ip á Apuliá? Quos tunc ab ipso imperatore sumptus fuisse facios in convivia censemus, cum piscem tot sestertiis emptum, qui tamen imperatoriæ cœnæ minima pars erat, ac velut ex ipsius mensæ sumpid margine, comederet aulicus parasitus, ac potius scurra, jam equitum magister,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Jam princeps Equitum, magnâ qui voce solebat,
Vendere municipes fractâ de merce siluros?
Incipe, Calliope, licet hîc considere: non est
Cantandum; res vera agitur. Narrate, puellæ
35 Pierides; prosit mihi vos dixisse puellas.
Cùm jam semianimum laceraret Flavius orbem
Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni,

Incidit Adriaci spatium admirabile rhombi,
Ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
40 Implevitque sinus: neque enim minor hæserat illis,

olim vilis institor, qui contenta voce siluros pisciculos in Egypto sua natos singillatim divendere solitus erat? Huc ades, ó Calliope, fas hic immorari paulò diutiùs ; neque verò fictum aliquod carmen tibi est recitandum, sed res verè gesta. Illam, queso, memorate, Musæ, erudita virgines, favete mihi narranti, vel eam ob causam quòd vos virgines honestissimo nomine appellaverim. Cium postremus Cæsarum e Flavid gente orbem dirá crudelitate vexaret, ac Roma servitute premeretur sub immanissimo imperatore, qui Neroni cetera similis, hoc uno dispar erat, quòd calvus esset, rhombus piscis admirandæ magnitudinis in retia piscatoris incidit, in mari Adriatico, ante fanum Veneris, quæ Anconæ colitur: ac rete totum complevit, quippè nihil mole concedebat illis, qui dùm

Purpureus. In familià impe

ratoris numeratus.

32. Municipes. Populares, ex eâdem regione ortos. Consule super hâc voce sat. 111, notâ 34.

Fractá de merce. Non ex integrå merce, non ex arcâ totâ, sed divisâ; ita ut pisces siluros singillatim venderet, vilissimorum cetariorum more.

33. Calliope. Una e Musis. 35. Pierides. Pierus, mons est Thessaliæ in Græcia, Musis sacer, a quo et nomen hoc duxêre.

36. Flavius ultimus. Domitianus, e gente seu domo et familia Flaviorum originem duxit.

37. Neroni. Nero fuit sextus imperator Rom. insigni crudelitate memorabilis; formâ et ingenio non contemnendus, in

quo Domitianum vicit.

38. Adriaci. Adria masculini generis, nomen est sinus prælongi in mari Mediterraneo, Italiam abortu alluentis, quem vocamus le Golfe de Venise, ab urbe celeberrimâ Venetiis, in intimo sinu 'posità. Adria verò, feminini generis, oppidum est agri Picini, non procul a mari. Dicitur autem mare Adriaticum, Adriacum etAdrianum.

Rhombi. Rhombus hoc in loco piscis est marinus, un turbot.

39. Ancon, sive Ancona Ancone, urbs agri Piceni celeberrima. Dorica vocatur, eò quòd condita fuerit a Syracusanis, qui e Doride, parte Græciæ, sunt oriundi.

« PredošláPokračovať »