Obrázky na stránke
PDF
ePub

Da Trebio, pone ad Trebium: vis, frater, ab illis
Hibus? O nummi, vobis hunc præstat honorem,
Vos estis fratres. Dominus tamen, et domini rex
Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aulâ
Luserit ueas, nec filia dulcior illo.
Jucundum, et carum sterilis facit uxor amicum.
Sed tua nunc Mycale pariat licèt, et pueros tres
In gremium patris fundat, simul ipse loquaci
Gaudebit nido, viridem thoraca jubebit
Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed qualem Claudius edit,
Ante illum uxoris, post quem nil ampliùs edit.

135

140

145

[ocr errors]

omentum istud? O nummi! vobis hunc honorem habet, vos illius germani fratres estis. Tu verò, Trebi, si plura his et dulciora audire a patrono tuo, si ejus dominus rexque esse cupis, oportet ut non tantùm sis dives, verùm etiam orbus nullusque tibi sit domi filiolus, nulla filia, quæ carior Vir rone tibi sit. Uxor sterilis amicum divitem amico in primis conciliat. At nunc, si te pauperem uxor tua Mycale tribus filiis auxerit, illis ultrò arridebit dives, cùm aliquis eorum sue mensæ accumbet, et eorum garrulitate ac puerilibus blanditiis delectari se significabit, aut nonnihil munusculi dabit, nuces, assem, thoracem viridem, et alias id genus nugas. Tibi ad suam accumbendi mensam, ac tui similibus amicis, quos ob inopiam aspernatur, jubebit apponi periculosos fungos, dùm ipse boletos comedet, qualis Claudius esitabat antequàm illum

dam rerum series ab æterno constituta.

etc.

138. Parvulus aulá, Sumptum hoc è libro Iv Æn. v. 328, ubi Dido sic Æneam alloquitur: Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam soboles, si quis mihi parvulus aulá luderet Æneas, qui te tantùm ore referret, etc.

139. Dulcior illo. Potest exponi, dulcior filio: sunt enim filie interdùm filiis cariores.

141. Sed tua, etc. Si dives esses, non videret æquo animo tuos filios: tunc autem, cùm sis pauper, et nihil ab hereditate tuâ speret, tres filios tuos, ac

plures ad mensam adhibebit, munusculis donabit, etc.

142. Loquaci nido. Puerulis balbutientibus et garrulis, ut aviculæ in nido garrire solent.

145. Parasitus Qui mensas alienas captat. Sat. II, versu 123.

146. Ancipites. Inter fungos aliqui sunt pestilentes et letiferi, neque facilè discernuntur à probis et salutaribus.

147. Boletus. Fungus exquisitus, et innocuus : idemque rarus.

Claudius. Romanus imperator quintus, qui cùm boletis libentissimè vesceretur, Agrip

[ocr errors]

Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit 150 Poma dari, quorum solo pascaris odore, Qualia perpetuus Phæacum autumnus habebat; Credere quæ possis surrepta sororibus Afris. Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit Qui tegitur parmâ et galeà, metuensque flagelli 155 Discit ab hirsuto jaculum torquere Capellâ. Forsitan impensæ Virronem parcere credas: Hoc agit, ut doleas : nam quæ comoedia, mimus Quis melior plorante gulâ? Ergo omnia fiunt, Si nescis, ut per lacrymas effundere bilem 160 Cogaris, pressoque diù stridere molari.

Tu tibi liber homo, et regis conviva videris ; comederet sibi ab uxore præparatum, quo peremptus, nihil posted manducavit. Virro sibi suisque fructus ministrandos curabit, quorum odore solo fruaris, quales in Phæacum hortis autumno perpetuo fruentibus nascebantur, quosque furto sublatos Hesperidibus meritò credas; tu vesceris scabiosis pomis, qualia novitii milites corrodunt in castris, dùm lora metuentes artem librandi jaculi armorumque tractandorum docentur ab hircoso aliquo centurione. Neque verò credideris Virronem hæc facere parcimoniæ studio; hoc unum ipsi propositum est, ut te cruciet ac voluptatem ex tuo dolore capiat. Enimverò quis histrio jucundior', quæ comoedia festivior esse potest illo spectaculo, quod parasitus esuriens præbet? Sic igitur habeto, tam indignas avaræ cœnæ sordes, tot contumelias eò denique omnes pertinere, ut bilem ac stomachum tibi moveant, ut, in lacrymas prorumpens, compressis dentibus stridere et fremere cogaris, atque ita ludibrium de te dare. Credis

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Captum te nidore suæ putat ille culina.

Nec malè conjectat: quis enim tam nudus, ut illum

Bis ferat, Hetruscum puero si contigit aurum,

Vel nodus tantùm, et signum de paupere loro?
Spes benè cœnandi vos decipit. Ecce dabit jam
Semesum leporem, atque aliquid de clunibus apri.
Ad nos jam veniet minor altilis: indè parato,
intactoque omnes, et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes; pulsandum vertice raso
Præbebis quandoquè caput, nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

165

170

te scilicet hominem egregiè liberum et nobilis domini convivam; ille arbitratur te merum parasitum, qui ciborum, odorem se◄ quutus, mensam suam captes. Nec malè suspicatur: quem enim dabis mihi, tam inopem, si modò sit ingenuo et honesto loco natus, qui auream bullam more ab Hetruscis accepto puer gesserit, aut libertini saltem filius, qui loro in nodum collecto pro bullá usus fuerit: quem dabis, inquam, adeò fortunis omnibus destitutum, qui a Virrone tam turpiter semel tractatus, ad eum iterùm ejusque cœnam redeat? Sed video quid vos alliciat: opiparæ cœnce spes vos ducit. En brevi nobis semesi leporis frusta dabit Virro, aut ex apri perná quidpiam largietur: gallinæ saginatæ pars aliqua modò ad nos usque veniet. Sic expedito pane intactoque, ac identidem tantùm delibato, ad rem benè gerendam parati experrectique, fortunam silentio exspectatis. Ego Virronem laudo ac sapere puto, qui de te sic risum sibi quærat; si hæc tam indigna pati potes, debes profectò; nec dubito quin brevi tondendum caput ac cædendum alapis, humeros flagellis scindendos præbeas, dignus qui talibus epulis vescare, qui amico ejusmodi glorieris,

162. Nidore. Est propriè ni. dor fumus odoratus ex re aliquá coctd sive ustulatd.

164. Hetruscum, etc. Hetrnria, sive Thuscia, la Toscane, pars est mediaItaliæ adoccidentem, supra Latium, etc. Aurea bulla, figuram cordis referens, ab ingenuis pueris gestabatur, appensa collo: quem morem Romani ab Hetruscis acceperant; at libertinorum filii, lorum, quod in nodum erat collectum, ferebant, tanquam signum libertatis.

169. Stricto pane. Vel deli

de

bato; ut ne nihil agere videamini: vel exerto, expedito. Sic strictus ensis dicitur, id est eductus vaginâ, et paratus ad feriendum.

171. Et debes. Dignus profectò es qui hæc patiaris.

Pulsandum, etc. Servi libertate donandi radebant caput, seque sistebant prætori, ubi eos. dominus bis terque percutiebat in caput, circumagebat, et ma numittebat. Itaque videri potest Juvenalis hortari parasitum ut se in libertatem aliquandò vindicet,

SATIRA VI.

- ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

POSTHUMUM quemdam, amicum suum ab uxore ducendá deterrere conatur, propositis mulierum vitiis; impudicitia scilicel, arrogantia, levitate, protervia, curiositate, crudelitate, inepta eruditione, garrulitate, superstitione, veneficiis, odio virorum et liberorum, etc.

CREDO pudicitiam, Saturno rege moratam
In terris, visamque diù, cùm frigida parvas
Præberet spelunca domos, ignemque, laremque,
Et pecus,
et dominos communi clauderet umbrâ,
5 Sylvestrem montana torum cùm sterneret uxor
Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum

Pellibus: haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cujus
Turbavit nitidos extinctus passer ocellos:
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis,
10 Et sæpè hordior glandem ructante marito.

Quippè aliter tunc orbe novo, cœloque recenti,

PUDICITIAM terras tantùm incoluisse tunc arbitror, cùm Sa

deos

turnus rerum potiretur; et longo tempore inter mortales fuisse conspectam, cùm in antris degebant homines, et focum, domesticos, greges atque ipsos heros exigua domus et tenebricosa continebat ; cùm agrestem lectum insternebat foliis stramentis, ac cæsarum in viciniá ferarum tergoribus rusticana conjux, longè tibi dissimilis, ő Cynthia, tibique, ó Lesbia, que mortuum passerem tam acerbè deflevisti: sed mammas ingentes lacte distentas gerens, quas infantium etiam grandiorum labris immulgeret, ac plerumquè incultior suo viro, multá glande pasto. Sanè aliis atque nunc moribus vive

1. Saturno. Vide App. c. I. 3. Larem. Lar deus erat domesticus, et cujuscumque familiæ proprius: pro ipsá domo ponitur.

7. Cynthia. Propertii poëtæ, qui Augusti ævo floruit, amica: cujus nimium in corporis cultu, mundoque muliebri studium

ipse Propertius non semel in

cusat.

Nec tibi cujus, etc. Lesbiam intellegit, Catulli, qui eodem Augusto imperante vixit, amicam. Ea passerculum sibi carissimum cùm amisissset, illum Catullus lepidissimis versiculis deflevit ac laudayit.

Vivebant homines, qui rupto robore nati,

Compositique luto, nullos habuêre parentes.
Multa pudicitiæ veteris vestigia forsan,

Aut aliqua extiterint et sub Jove, sed Jove nondùm
Barbato, nondùm Græcis jurare paratis
Per caput alterius, cùm furem nemo timeret
Caulibus aut pomis, et aperto viveret horto.
Paulatim deindè ad Superos Astræa recessit
Hâc comite, atque due pariter fugêre sorores.
Antiquum, et vetus est alienum, Posthume, lectum
Concutere, atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit ætas :
Viderunt primos argentea seculà mœchos.
Conventum tamen, et pactum, et sponsalia nostrâ
Tempestate paras, jamque a tonsore magistro

15

20

25

bant, orbe recèns condito, mortales, qui non procreati ex parentibus, sed e scissis quercubus in lucem editi, aut e luto. formati sunt. Neque tamen dubitem, quin regnante Jove plurima, aut nonnulla certè, castimonia vestigia deprehendi potuerint, sed tamen priùs quàm eidem Jovi succrevisset barba, priùs quàm Græci per alterius salutem juramentum concipe rent, cùm nemo fur immineret caulibus aut fructibus alienis, et horti paterent impunè. Posthac sensim Astrea in cælum se recepit, Pudicitiá comitante, et ambæ illæ sorores simul mortalium coetus reliquerunt. Non est novum crimen, Posthume ac nostris inventum temporibus, alienum thalamum attentare præsidemque conjugalis tori deum aspernari. Postpaulò ætas ferrea reliqua omnia scelera produxit; et adulteria, quæ argenteo seculo nata erant, incrébrescere ac augeri sunt cœpta. Tu

12. Rupto robere nati. Cùm primis temporibus degerent honines in exesis arborum truneis, ex iisque identidem, tanquam e domo solitâ, prodirent, dicti et crediti sunt ex arboribus ipsis nati.

13. Compositi luto. Lege satiram IV, notâ 130.

15. Jove barbato. Cùm enim illi barba et ætas accrevit, in omnem se libidinem effudit.

16. Græcis, etc. Perfidi et perjuri semper existimati fuêre Græci, uti et Poni: undè Græea fides, Punica fides, pro per

2

fidiá, seu nullá fide, usurpantur.

Jurare. Consueverant jurare: per suam, parentum, aut amicorum vitam, quò sanctius jusjurandum crederetur, licèt sapè falsum et perfidum.

19. Astræa. Dea justitiæ præses: eadem ac Themis.

22. Genium. Sat. IV, notâ 65. Fulcri. Sic propriè vocatur lignum seu columella quæ lectum sustinet fulcitque..

25. Sponsalia. Sic appellatur promissiq matrimonii.

« PredošláPokračovať »