Obrázky na stránke
PDF
ePub

gessit anno Neronis quinto; a quo si numeres annos sexaginta, incides in annum Adriani tertium.

In satiris X et XI, senem se testatur esse, qualis nonnisi sub Trajano, aut ipso etiam Adriano exstitisse potuit. Quo tempore apparet complures ex aliis satiris fuisse compositas; cùm nullus reperiatur ex iis scriptoribus, qui Domitiano imperante floruerunt, a quo Juvenalis nomen fuerit proditum, quod tamen, si exiissent ejus satire, celebrari potissimùm debuerat.

Neque obest iis quæ diximus, quòd Juvenalis quædam referat sub Nerone gesta, quasi nunc, nuper, aut dùm ipse scriberet fuissent facta, verbi gratià, cùm satirâ I, quam probavi non fuisse compositam ante Trajani tempora, de Tigellino loquitur tanquam superstite, de Christianis in arenâ mori, et tædarum instar lucere per noctem jussis, quod sub Nerone contigisse perspicuum est. Rursùm, quòd satirâ VIII, pariter editâ sub Trajano, videatur alloqui Plautum Rubellium, qui tamen ante annos 40, exilio damnatus a Nerone ac mori jussus erat. Id enim solemne satiricis vatibus est, ut exempla sumant a mortuis, quò minùs habeant invidiæ, tametsi eadem a vivis et præsentibus non rarò petant.

Ex istis omnibus conjici videtur posse Juvenalem circa Neronis initia natum Aquini, Romam venisse, ibi litteris operam et eloquentiæ dedisse: cùm Paridem versibus amaris pupugisset, relegatum fuisse in Libyam, natum annos admodùm triginta. Post Domitiani cædem Romam rediisse

quadragenarium circa secundum aut tertium Trajani annum se ad scribendas satiras aut in lucem edendas seriò accinxisse; annos deindè viginti ac fortasse plures vivendo explevisse.

Ingenio fuit acri, elato, vehementi ingenio respondet stylus, sublimis, eloquens, incitatus, plenus iræ et contentionis, copiosus, illuminatus, et oratorio propior: cùm Horatianus satirarum stylus propior quotidiano sermoni sit, festivus et jocosus magis, quàm acer et serius: in quo tamen sunt qui putent Horatium Juvenali præferendum. Viderint eruditi. Ego id esse statuo inter utrumque discriminis, quod inter aulicum elegantem, et vehementem e scholà oratorem intercedit.

Quod ipsius mores attinet, fuisse probos apparet ex eo, quo improbos ubique insectatur, ardore atque impetu. Ignoscendum Ethnico si vitiorum foedas imagines objecit, quas ab oculis adolescentum removere studuimus, ut impunè ac tutò vates egregius legi posset.

DECII JUNII

JUVENALIS.

SATIRA PRIMA.

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

CAUSAS exponit cur Satyras aggrediatur scribere. Primam hanc affert, quòd velit parem gratiam referre ineptis vatibus, quorum audire carmina quotidiè cogitur, cùm æquè commodè ac illi possit scribere. Secundam petit a vitiis Romanæ urbis, quæ dissimulare jàm, et animo æquo ferre nequit. Ea congerit in acervum, et enumerat obiter, nempè nimias hominum vilissimorum opes et potentiam, delatorum improbitatem, judiciorum corruptelas, veneficia, adulteria, ludendi cacoëthes, epularum sumptus, diviuum in clientes acerbitatem et parcimoniam, etc. Ad extremum se candidè ac simpliciter scripturum profitetur, nullius adductum odio, nullius metu deterritum: daturum se tamen operam ut vivos ac superstites non insectetur.

SEMPE

nunquamne refo ojam,

MPER ego auditor tantum? Vexatus toties rauci Theseïde Codri?

I

TANE semper audiam ineptes vates? Non scribam ipse aliquid vicissim, quòd ex me audiant, cùm toties meas aures Codrus obtuderit recitandá ad ravim usquè suá Theseïde? Ergòne inultam ferent, quam exhibuére mihi moles

1. REPONAM. Reponere est idem, ac vicem referre, remetiri beneficium. Nunquàmne illis parem gratiam referam? on ero illis semel molestus, qui me toties vexarunt?

JUVENAL.

2. Theseïde. Poëmate, cujus erat argumentum res aliqua insignis à Theseo gesta. Is Egei regis Athenarum filius fuit. Vide Appendicem cap. XVI.

Codri. Inepti poëtæ.

Impunè ergò mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impunè diem consumpserit ingens
5 Telephus? aut summi plenâ jàm margine libri
Scriptus et in tergo, necdum finitus, Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quàm mihi-lucus
Martis, et Æoliis vicinum rupibus antrum

tiam, dùm lectitat mihi alius comoedias Latinas, alius elegias? Non poenas diei malè mihi ereptæ dabit prolixi scriptor Telephi, aut Orestis, qui volumen totum a fronte ac tergo, necdum absolutus, implet? Nemo suas ædes meliùs novit, quam ego Martis lucum, et antrum officinamque Vulcani, prope insulas Eolias sitam. Personant Frontonis horti, et columnis marmoreis fultæ porticus penè dissiliunt et convelluntur vocibus poëtarum sua carmina legentium, in quibus ventorum vim, et tempestates ab iis' excitatas, describunt:

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

quàm in Phocide moratus fuisset, Argos rediit ignotus, et velut ab ipso Strophio missus, ut Orestis obitum nuntiaret. Intromissus ad Clytemnestram, eamdem cum Ægisto, consciá Electrâ, interfecit. Quod facinus tamen expiare coactus fuit ad aram Diane Taurice. Amicum habuit Pyladem, omnium periculorum socium. De Oreste insignes exstant tragœdiæ duæ Poëtarum Græcorum Euripidis et Sophoclis.

7. Lucus Martis.Lucus Marti sacer.

8. Æoliis rupibus. Insulæ sunt septem, non procùl a Peloro Siciliæ promontorio,nempè Lipara, Hiera, Strongyle, Didyme, Ericusa, Phænicusa, et Evonymus. Æoliæ vocatæ sunt proptereà quòd Æolus in iis regnabat Troja temporibus. In Siciliâ verò est mons Etna ignes eructans ubi poëtæ Vulcani officinas ponunt: quas sibi notissimas ait esse Juvenalis, eò quòd plerique, tunc vates Etneis incendiis describendis sudarent.

[ocr errors]

in

:

Vulcani. Quid agant venti: quas torqueat umbras
Eacus undè alius furtiva devehat aurum
Pelliculæ quantas jaculetur Monychus ornos;
Frontonis platani, convulsaque marmora clamant
Semper, et assiduo ruptæ lectore columnæ.
Exspectes eadem a summo, minimoque poëtâ.

Et nos ergò manum ferulæ subduximus; et nos
Consilium dedimus Syllæ, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, cùm tot ubique
Vatibus occurras, perituræ parcere charta.

Cur tamen hoc libeat potiùs decurrere campo,

10

15

pænas umbris ab Eaco irrogatas : quá ex regione nescio quis asportet in patriam vellus aureum furto sublatum : quàm proceras arbores Monychus gigas in adversarios torqueat instar jaculorum. Hæc omnia docti pariter indoctique vates crepant. Atqui ego etiam scholas frequentavi olim, et fictas, exercítationis gratiá, causas egi, cùm Syllam hortarer, ut, omissis reipublicæ curis, in otio privatus degeret. Quidni ergò scribam, aut cur parcam papyro, quam tot quotidiè vates imperiti malè consumunt?" Quod si quis tamen rogaverit, cur hoc satirico scribendi genere delecter, in quo Lucilius tanquàm in patente Circo exspatiatus est: dicam sanè, si vobis audire vacat, et si æquis auribus dicentem accipitis. Omninò difficile

9. Vulcani. Jovis et Junonis filii. Vide Append. cap. IV.

10. Eacus. Jovis filius, Æginæ insulæ rex, pater Telamonis et Pelei. Ob æquitatis famam delectus a Jove qui mortuorum in inferis causas cum Minoe et Rhadamantho cognosceret, ac meritas criminibus poenas irrogaret.

Undè alius, etc. Jason Esomis filius. Vide Append. cap.

XVIII.

11. Monychus. Centauri fortissimi nomen est. De Centauris vide App. cap. XVI.

12. Frontonis. Julius Fronto, civis Romanus dives et eruditorum patronus, suas libenter ædes poëtis recitantibus commodabat.

13. Lectore. Ità legebant suos ersus illi recitatores, ut gestum

sæpè vocemque intenderent.

16. Syllæ. De illo dubitatum est, inquit Sallustius, fortiorne an felicior fuerit. Missus a Mario in Africam, Jugur tham vicit: Mithridatem in Asiâ sævientem compescuit Cinna dominationem fregit, Marium denique ipsum urbe expulit, in quâ Dictator factus, ità rempu blicam oppressit, ut nemo illo invito nec bona, nec patriam, nec vitam retinere posset. Postremò, republicâ constitutâ dictaturam deposuit, ac privatus Puteolos, quæ est urbs Italiæ, prope Neapolim, secessit, ubi pediculari norbo consumptus est, anno ab urbe conditâ 676.

Ut altum dormiret. Altum' dormire, est somno, ut aiunt, profundo indulgere: dormire in utramque aurein.

« PredošláPokračovať »