Obrázky na stránke
PDF
ePub

Chompré selecta latini sermonis Exemplaria , è scrip

toribus probatissimis, ad christianæ juventutis usum, 6 vol. in-12, Paris.

A.PE

On vend séparément.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

Pars 1*. - Ex Sulpicio Severo; ex Eutropio; ex Au

relio Victore; ex Cornelio Nepote ; ex Justino; ex

Floro, in-12.
Pars 2'. — Ex Quinto Curtio ; ex Cæsaris Commenta-

riis; ex variis Ciceronis operibus; ex Sallustio ; ex
Velleio Paterculo; ex Valerio Maximo ; ex Aulo-
Gellio; ex Q. Curtio, in-12.
Pars 3'. - Ex Flavio Vegelio ; ex Tito Livio; ex

Cornelio Tacito; ex S. J. Frontino; ex Macrobio;

ex Quintiliano; ex Columella, in-12, Pars 4". - Ex Suetonio ; ex C. Plinii secundi naturali

historiå et epistolis ; ex Vitruvio; ex Senecâ philosopho; ex Celso; ex Q. Curtio ; ex Sallustio; ex Tilo Livio ; ex Taciti Annalibus; ex Cicerone, in-12.

- Ex comædiis Plauti ; ex comediis Terentii, in-12. Pars 64. - Ex Phædro; ex Martialis epigrammati

bus; ex Ausonio; ex Ovidii Melamorphoseon libris ; ex Fastorum libris; ex Tristibus, etc.; ex Virgilii Bucolicis et Georgicis, in-12.

Pars 5a.

al

JUVENALIS

ET

A. PERSII FLACCI
SATIRA. Vaade

?

Notis novissimis ac perpetuâ interpretatione

illustravit JOSEPHUS JUVENCIUS.

Cum appendice de Diis et Heroïbus poëticis , ad

Poëtarum intelligentiam necessariâ.
NOVA EDITIO PRIORIBUS LONGÈ EMENDATIOR.

[merged small][graphic][merged small]

EX TYPIS AUGUSTI DELALAIN,

BIBLIOPOLÆ, viâ Mathurinensium, no. 5.

1819.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

JUVENALIS

VITA.

EJUS SATIR Æ QUALES, ET QUO ANNO SCRIPT AE. Decius Junius JUVENALIS Italus fuit. Patriam habuit Aquinum, urbem ejusdem Italiæ , ut patet e tertiâ satira. Obscuro fuisse loco natum indicat Martialis, describens eumdem potentiorum limina obeuntem salutandi causâ , quod solebant clientes et humilioris fortunæ cives. Ad aliquas tamen opes evasisse argumento est, quòd cohortis præfectura fuerit ipsi mandata , cùm in Pentapolim Libyæ ablegatus est, operâ Paridis, pantomimi et scurræ, Domitiano gratiosi, quem, satiricis versibus , satirâ III dixi, carpserat. Hinc patet scriptam ab eo satiram tertiam sub Domitiano : quo demortuo , et rescissis a senatu ejus actis, revocatis etiam quos exulare jusserat, in Italiam rediit Juvenalis, Duas ultimas satiras in exilio suo Africano videtur scripsisse : alias aliis temporibus, plerasque sub Trajano : quod affirmari de primâ certò potest, cum in eâ de exilio Marii Prisci meminerit, quem, coràm Trajano, jam tertium annum imperante,

ab Afris fuisse accusatum constat, eum agente Plinio, qui rem totam disertè narrat in suis epistolis, libro II, epistolâ xi. Sub eodem Trajano conscriptas meritò dixeris secundam, quartam , sextam , octayam, et undecimam. In

causam contra

an

secundâ quippè et quartâ vocat Domitianum adulterum tragico pollutum stupro, eumdem Calvum Neronem appellat, Lamiarum percussorem cerdonibus timendum, etc. Quis autem hæc potuisse scribi Domitiano vivo putet? Porrò Nervæ imperium brevius fuit, quàm ut spatii satis haberet Juvenalis ad redeundum ex Africa, et istas satiras scribendas : ita scriptas oportuit imperante Trajano, qui Nervam proximè excepit.

In sextà satirâ mentionem facit vasorum in quibus essent cælati vultus imperatoris , cum titulo et cognomento Dacici, et Germanici. At in nullo vetere monumento, vel nummo ,

nullo tiquo scriptore Domitianus legitur cognominatus fuisse Dacicus, ut testatur Jos. Scaliger. Trajanum Dio scribit , victis Dacis, Dacici cognomen accepisse : quem etiam Germanicum appellant inscrip tiones antiquæ non paucæ. Denique in eâdem satirâ Juvenalis non obscurè innuit expeditionem Trajani in Parthos et Armenios, ac memorabilem terræ motum quo tota propè Antiochia, non sine gravissimo ipsius Trajani periculo , concussa est , ut non immeritò Lipsius existimavit. In satirâ octayâ de Mario Prisco meminit, quem sub Trajano condemnatum diximus : meminit' etiam prætoris Celsi , quem Trajano imperante prætorem factum refert Plinius , epist. 5. lib. VI. |

Satiram XIII, post imperatoris Adriani, qui Trajano successit, annum tertium fuisse compositam dubitari non potest., cùm Calvinus , ad

quem est scripta , dicatur sexaginta jam annos vixisse , et esse natus Fonteio consule: is enim consulatum

« PredošláPokračovať »