Q. Horatii Flacci Epistula ad Pisones de arte poetica: Horace, art poétique, texte Latin

Predný obal
Librairie Hachette, 1886 - 41 strán (strany)
 

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 35 - Tu nihil invita dices faciesve Minerva ; 385 Id tibi judicium est, ea mens ; si quid tamen olim Scripseris, in Maeci descendat judicis aures Et patris et nostras, nonumque prematur in annum : Membranis intus positis delere licebit, Quod non edideris ; nescit vox missa reverti.
Strana 7 - Dixeris egregie notum si callida verbum Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est Indiciis monstrare recentibus abdita rerum, Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter ; Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem si Graeco fonte cadant, parce detorta.
Strana 19 - Conversis studiis aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori, Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod Quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Strana 1 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Strana 23 - Mox etiam agrestes Satyros nudavit, et asper Incolumi gravitate jocum tentavit, eo quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator, functusque sacris et potus et exlex.
Strana 27 - Graeca nocturna versate manu, versate diurna. at vestri proavi Plautinos et numeros et 270 laudavere sales ; nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto, legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Strana 15 - Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis ; Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes.
Strana 15 - Mercatorne vagus cultorne virentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.
Strana 11 - Musa dedit fidibus divos puerosque deorum et pugilem victorem et equum certamine primum et iuvenum curas et libera vina referre.
Strana 10 - Res gestae regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero monstravit Homerus. Versibus impariter junctis querimonia primum, Post etiam inclusa est voti sententia compos...

Bibliografické informácie