Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors]

Expositio Evangelii secundum Lucam.

Commentarius in Cantica Canticorum e Scriptis S. Ambrosii collectus.
De Excidio urbis Hierosolymitanæ libri quinque.

[ocr errors]

Anacephalæosis quinque librorum de excidio Hierosolymitano.

[ocr errors]

ERRATA.

Col. 1965 ante CAPUT PRIMUM; lege : LIBER PRIMUS.

Col. 1969 CAPUT X; lege : CAPUT IX et X.

[blocks in formation]

IN PSALMI CXVIII EXPOSITIONEM ADMONITIO.

Aperte ex tota serie hujus operis intelligimus beatum Ambrosium, cum Christianos suæ curæ commissos præceptis ad perfectionem conditionis suæ cumulate comparandam necessariis munire decrevisset, nihil ad illud existimasse conducibilius, quam si psalmorum omnium pulcherrimum, ac moralibus dogmatis refertissimum (Præfat.), ipsis exponeret. Quam ob rem cum tam nobile argumentum propositum haberet sanctus Doctor, omnem ingenii vim, omnem sibi divinitus concessam facultatem eidem illustrando adhibuit. Quidquid in eo fuit eloquentiæ, quidquid ardoris, modestiæ, humilitatis, scientiæ, id omne tanto cum splendore in hac commentatione elucel; ut ea communi doctissimorum virorum, atque etiam heterodoxorum suffragio inter præstantiora Ambrosii nostri opera numeretur.

Principio quadam præfatiuncula quasi præludit, in qua compendio explicat quidquid generatim pertinet ad hunc psalmum. Hinc transit ad enarrationem octonariorum, in quorum limine Hebraicas quasque litteras enucleat, quæ sunt, ipsiusmet testimonio, velut tituli corum versuum, quæ sub iisdem litteris ascribuntur. (Serm. 14). Hoc autem dignum est quod observetur, nimirum sanctum Antistitem palam facere ea ipsa quæ hic a Davide sub singulis Hebraici alphabeti elementis traduntur, sub iisdem quoque a Jeremia in Threnis suis describi. Verumtamen ante sermonem octavum eam non aperit consensionem, quam deinceps accuratissime ad finem operis prosequitur. Et in hac demum parte copiosius earumdem litterarum sensum edisserit.

[ocr errors]

Post explicatum unumquodque elementorum ad interpretationem textus accedit, et exacte admodum octo illos versus qui singulis sub elementis continentur, ordine quemque suo expendit; tametsi aliis diutius, aliis brevius immoretur. Primo proponit ipsa verba cujusque versus, et si quid occurrat varietatis, sive in Græcis sive in Latinis exemplaribus, sive etiam in diversa interpretibus, hoc ille nomine magna eruditione oculis subjecit (Serm. 4, 10, 12 et al.), et quasi digito indicat fontes istiusmodi discriminis, quod nonnumquam dissidentibus interpretum opinionibus, sæpius vero antiquariorum Scripturam imperitia vel indiligentia sua corrumpentium culpæ attribuit (Serm.4, 5 et al.). Insuper quid de variis Scripturæ versionibus sentiat, candide in medium profert (Serm. 9, 17, 20 et 22), docetque (Serm. 13) tunc temporis in Ecclesia potissimnm valuisse LXX senum interpretationem. Nihilominus tamen libentius ipsemet utebatur exemplari suo Græco (Serm. 17); quamvis etiam minime negligeret et alia subinde consulere, et diversas textus interpretationes quæ defendi posse aliqua ratione videbantur, proponere. Etsi statim ab exordio hujus operis (Serm. 1) non secus atque in aliis suis lucubrationibus (Lib. de Isaac et An. cap. 4, num. 23; Præfat. in Luc., etc.) triplicem Scripturæ sensum agnoscat, naturalem sive historicum mysticum, et moralem; primum tamen hic non sequitur, secundum percurrit salis leviter, sed exsculpendo illus trandoque tertio lotus incumbit. Neque vero causæ illæ quibus ad ineundum hoc consilium inductus fuit S. Ambrosius, difficulter afferri possunt, siquidem ipse non semel affirmavit (Serm. 1, 13 et al.), quamvis mysticus sensus acutior sit, moralem tamen multo suaviorem, acceptioremque esse populo (Serm. 13), qui uberiorem in co sibi præberi utilitatis segetem cognoscebat. In hunc igitur sensum omnes ingenii sui nervos intendit, Christianisque præcipit qua ratione pervenire valeant ad supremum gradum perfectionis. Illic incredibili ardore animi in præcipua et maxime communia temporibus suis vitia invehitur. Sed nec ipsis sacri altaris parcit ministris : quos quidem ob culpas quæ non ita gravés videbantur, loco suo ac dignitate abdicari volebat (Serm. 2, et al.), nimiam eorum qui se justo molliores peccatoribus exhiberent indulgentiam, sed haud minus illorum qui sibi ipsis remissi rigidiorem adversus alios censuram exercerent, severitatem damnans (Serm.4, 5). Ibidem etiam Judæos, atque hæreticos et Arianos imprimis aggreditur, demonstratque (Serm. 22 ) illorum hæresim hinc scaturire, quod philosophorum ac maxime Aristotelicorum argutias et vitilitigationes essent seculi. Denique eorum qui plagii accusabant scriptores nostros, quod librorum suorum præclarissima quæque in operibus philosophorum compilassent, mendacium quod alibi (Serm. 2, et alibi) non semel impugnat, hic etiam refellit (Lib. de Abraham Patriarch. et seq.) Intexit hisce omnibus longe maximam Cantici Canticorum partem, cujus hic mysteria, sicut alibi dixerat (Lib. de Isaac et An. cap. 4, num. 17), polissimum de Ecclesia interpretatur. Verum non admodum accurate huic insistit expositioni. Siquidem præterquam quod in pluribus illum sermonibus plane omittit, ejusdem sacri voluminis non nisi circa initium ac finem ordini inhæret. In reliquis prædicti libri testimonia hinc inde ex variis capitibus pelita eo tantum laudat, ut illorum auctoritate res proposita astruatur. Quapropter minime dubital eadem iterum ac tertio allegare. Cum vero Christianæ perfectionis consummationem eodem psalmo contineri asseverasset (Serm. 13, 21), hanc lucubrationem concludit (Serm. 22) exponendo ultimam partem Canticorum, in qua nuptiæ spiritales Verbi cum Sponsa sua, nec non intima ejusdem cum illa conjunctio, quæ res plenam cumulatamque perfectionem constituit, describuntur. Qua quidem coronide tam præclaro operi non poterat apponi nobilior.

Hujus libri excellentiam agnoscit Dallæus (Lib. de Usu Patrum, pay. 248), ubi ait : Opus alias præstans, et eloquentia sanaque doctrina refertum, lectuque adeo dignissimum : nihilo tamen secius eidem, alio loco

PATROL. XV.

1

erroris notum audet inurere, asserens (Ibid. pag. 270) illic Ambrosium vestigiis Hilarii sanctos omnes antequam Dei fruantur conspectu, flammis cxpiandos esse prædicantis insistere. Addit (Ibid., pag. 248) parum modestum illius dum in allegoricis interpretationibus ludit, licentiam esse. Postremo ipsum in explicandis litteris Hebraicis narrare (Ibid, pag. 244j lectoribus suis mera somnia. Verum ille in tribus hisce capitibus æque iniquus est. Quod enim ad primum, erunt fortasse qui eu'n non satis cohærentia locutum dicant, quippe qui opus illud sana doctrina refertum palam sit professus. Nos vero quæ fuerit sancti Viri de hoc ipso capite sententia, jam declaravimus. Cæterum si hoc in opere Dallæo præter memoratum errorem nihil displicet, eum atque alios ejusdem cum ipso communionis obsecramus, ul de sacris nostris mysteriis, ac imprimis de sacrosancta Eucharistia (Serm. 8, 14, 15, 16 et 18) ipsi eadem quæ doctor noster, et credant, et loquantur. Tantum demum profecto contingeret, ut solato divisionis muro utrique eadem fide jungeremur. Quod autem ad secundam accusationem, fatemur quidem cum Gregorio Nazian. excessum improbandum esse in allegoriis : sed vix ullum ex Ambrosianis operibus esse contendimus, in quod non cadat justius quam in hoc, istiusmodi criminatio. Id sane hinc planissimum fil, quod nusquam alibi, ut jam dictum est, latius in morali expositione spatietur S. Antistes, neque mysticum sive allegoricum sensum nisi obiter attingat; quin immo ex ipsis Canticis pulcherrimas morum instituendorum eruat præceptiones. Denique quod objicitur de elementorum Hebraicorum interpretatione, hoc non validiore niti firmamento ad litteram Aleph demonstrabimus.

Hunc librum constare concionibus quas Ambrosius ad Mediolanensem populum dixit, minime obscurum est. Evincunt hoc ipse dictionis stylus, locorum iisdem diebus ex utroque Testamento in synaxibus recitatorum citationes (Serm. 5, et alibi passim), expressissimu tandem verba Præsulis nostri (Serm. 14). Verum difficilius fuerit statuere, utrum singula octonaria singuli sermones complectantur. Si quorumdam prolixitatem cum brevitate aliorum componamus, rationemque tum diversitatis argumentorum, tum variarum interruptionum resumptionumque habendam putemus, haud iniquo animo his assentiemur, qui octonariorum nonnulla non unico sermone tractata fuisse, existimabunt. Sed cum mss. omnes, ac edit. antiquæ eosdem sermones secundum Hebraicorum elementorum divisionem distributos ubique exhibeant, atque adeo simillimum veri sit Ambrosium ipsum hancce commentationem, cum illam describeret, hoc ordine constituisse, nihil hac in parte mutatum voluimus. Cæterum dicendum erit operis hujus præfatiunculam, quæ certe brevior est, quam ut concionem suam sola contineat, vel una cum primi octonarii explicatione pronuntiatam fuisse, vel postea aliorum sermonum capiti ab ipsomet Ambrosio superadditam.

Inquirendum jam quonam tempore eosdem ad populum habuerit S. Episcopus. Constat procul dubio illud ante⚫ quam librum de Isaac et Anima ibidem allegatum (Cap. 4, num. 17) scriberet, evenisse: hunc autem librum anno circiter 387 in lucem editum probavimus (Admonit. in lib. de Isaac et Anima). Præterea ibidem citari videntur (Serm. 14) ipsius in Evangelium Luca commentarii quos opinio probabilior ad annum 586 refert. Ad hæc etiam mentio fit (Serm. 6) anniversarii festi martyrum Gervasii atque Protasii, quorum sacra Lipsana sub annum 385 aut proxime sequentem inventa sunt. Unde colligas eximium hunc fetum circa idem tempus prodiisse. Hoc ipsum hinc quoque videtur confirmari, quod inflammatum martyrii desiderium Vir sanctus præ se ferat iis verbis (Serm. 21), quæ tempus illud satis indicent ejusmodi fuisse, per quod martyrii palma etiam tum obtingere posset: quod apte congrueque ad insanientis in ipsum Justinæ per:ecutionem quis referat, hoc est ad 383 aut proximum. At vero admodum credibile est easdem conciones neque una el continua serie, neque uno eodemque anno esse habitas. Videmus quippe Ambrosium aliquando verba fecisse cum anniversaria Gervasi ac Protasii, ut jam diximus, festa recurrerent, quæ festa probabile est in x kalend. mensis Julii incidisse : aliquando vero cum dies Sebastiano sacer ageretur (Serm. 20), quem etiam tunc moris erat xm kal. Februarias celebrari. Advertimus etiam sanctum hunc nostrum modo jejunii diebus, modo aliis concionalum esse. Observamus denique hoc toto in opere nihil quod ad cathecumenos pertineat, deprehendi : verum illic omnia videri apud homines christianis sacris jam initiatos, atque adeo nostrorum omnium mysteriorum cognitione instructissimos pronuntiata. Illum autem constat ad eos non diebus singulis, sed tantum dominicis aliisque solemnioribus sermonem habere consuevisse. Non enim tunc cœptum argumentum, ut de festo diceret, omittebat: sed interdum nonnihil de eo per digressiunculam detibarè satis habebat, quemadmodum de superioribus observa

lum est.

Hanc porro expositionem ad multorum codicum sin minus antiquissimorum, saltem elegantissime juxta atque accuratissime manu exaratorum fidem exegimus. In omnes editos, tum antiquiores, tum recentiores, non solum irrepseiant menda plurima, verum etiam frequentes interpolationes sine auctoritate intrusæ fuerant, quas purtim resecuimus, partim in variis lectionibus, cum eas expungere subveriti sumus, indicavimus. Postremo suam operi inscriptionem restituimus non modo scriptorum codicum editionumque veterum testimonio, scd etiam suffragio (Lib. de tenenda ver. Script. tom. 1v, Bibl. Patr., pag. 426) Lugdunensis Ecclesiæ, ac veterum auctorum apuď quos ejusdem mentio reperitur.

SANCTI AMBROSII

MEDIOLANENSIS EPISCOPI

IN PSALMUM DAVID CXVIII

PROLOGUS.

EXPOSITIO.

A 972 2. Litteris autem singulis octonos versiculos ascripsit; ut simul et unitatem doceret (unitas enim coercet omnia et regit, cui subjecta omnia sunt) et purgationem legitimæ sanctificationis K. Octava enim die solemnis ʼn purgatio vel ex. Lege est (Levit. x11, 3 et 4); quia octava die circumcisionis solemnitas impleri statuta est. vel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris, et septem ills pollutus diebus. Ubi autem venit resurrectionis dies, convivificati Domino Jesu resurreximus, et erecti sumus, in novitate vite ablutionis gratiam præferentes. Meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti Filii Dei, castitatis et simplicitatis, spiritale sacrificium acceptum Deo, non quarto aut quinto die; ne immundum aut in

971 1. Licet mystica quarque velut tube increpuerit sono David propheta: tamen moralium magnus magister in eo quantum excellat Ethica, psalmi hujus summa declarat gratia. Siquidem cum suavis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suavitate carminis, et psallendi dulcedine delectat aures, animumque demulcet. Meritoque plerisque locis moralium sententias psalmorum tamquam stellarum diffundit lumina, quæ lucent atque bemicant: centesimum vero et octavum decimum psalmum, velut pleni luminis solem meridiano ferventem calore, © in processa libri constituit ætate; ut neque matutini ortus semiplena exordia, neque vespertini occasus quidam senilis defectus, d clarita i aliquid B consummatum sacrificium sit sed octava die qua

perfecti splendo is decerperent. Quem per singulas Hebræorum digessit litteras, ut quemadmodum parvulorum ingenia primis litterarum elementis assuescunt discendi nsum assumere; ita etiam nos hujusmodi elementis usum discamus vivendi.

a Quidam mss., Licet mysticæ quoque. Quidam cum ant. edit.. Licet mystico quoque Ali demum et Rom, edit, u in textu, iterum eadem edi1. sola, tamen in eo quantum excellat ethnica, psalmi hujus declarat gratia. Quem locum ut ita decurtaret, ejus dubio procul obscuritate effectum est. Ut autem ei lucem aliqnam afferamus, monendum duximus veces, in eo, referri oportere ad illas, velut tubæ sono; hor esɩ, suavitate carminis, et psallendi dulcedine, ut continuo Sanctus explicat.

b Rom. edit., emicant in orbe, sanctus Propheta diffundit.

e Mss. nonnulli, in processu libri quasi plenam

ipsius constituit ætatem. Alis ac edit. inter se consentiunt, nisi quod pro in processu, pauci legunt in prorecta; Rom. edit., imperfecta

d Rom. edit., claritatis aliquid perfecti splendori decerperent.

* Ram edit., legendi usum addiscunt: ita nos hujusmodi, etc.

Vet. edit. et mss. non pauci verbo doceret, addunt non pluralitatem,

8 Rom. edit. voci sanctificationis, subdit verbum

astrneret.

Eadem Rom. edit., purgatio ex Lege est et octava die... statuta est, quia totus, etc.

i Quodnam sit illud sacrificium, Baptizētus non offerebat, msi octavum ingrederetur diem, haud facile apud antiquos reperias. Difficultatem vero etiam illud auget, quod certum est Eucharistiam initiatis statim post acceptum baptisma administrari olim soJitam. Attamen cum Ambrosius hic non de simplici

omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus. Unde licet in baptismate plena sit statim purgatio: tamen quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, non offert sacrificium, nisi oc:acommunione, sed de sacrificio loquatur; ita potest hoc disciplina ecclesiastica caput, quod forte Me diolani tantum ob inebat, explicari: Præl ebatur quidem neophyto statim e sacri fontibus egresso divinum sacra entum, sed forte depromptum e tarricula super altari erecta vel ex aurea argenteave columba ibidem, aut in baptisterio suspensa, in quibus o'im illud asservabatur; sicut ex vita S. Basilii ab Amphilochio scripta, ex supplici libello in act one 5 Cone Constant, sub Mena celebrati a clericis et monachis Antiochenis oblato, item ex Pulino, Gregorio Tor. atque aliis multi observarunt. Verum

Cinerim a sacrificio per dies septem abeant, dum plenius mysteriorum cognitione informarentur. Ce: te præcipuam pri cis il is antistitibus curam fisse recens baptizatos instituendi doctrina mysteriorum que prius eosdem ce ata fuerant, non solum PP. Græcorum homiliæ in diebus paschatis, et plures Augustini sermones, timirum 127, 129, 260 et 262 testantur; sed Ambro-ius ipse in lib. de My teriis, qui e sermonibus hac ip a de causa habitis constat, planum facit: Nunc de mysteriis, inquit, dicere 1mpus admonet, atque ipsam sacramentorum ration.m edere: quam ante b ptismum si pu'assemus in:inuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse æstimaremur. Libros quoque de Sacramentis, quos aut Ambrosii aut saltem ejusdem ævi auctoris esse in confesso est, ad neophytorum gregem pronuntiatos fuisse probant ista ex lib. v, cap. 3 : Gaudet Ecclesia de redemptione multorum, et asture sibi familiam candidatam spiritali exsultatione lætatur, Cum illi demum instructiores facti essent, tum illos oblatio

vuma ingrediatur diem; ut informatus agnitione sa- A habet gratiam doctrina sine vita integritatem non cramentorum coelestium 973 non quasi rudis, sed quasi rationis capax, tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum cœperit esse instructior; ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.

3. Titulus autem Psalmi, Alleluia est; hoc est, laus Dei. In his enim hymnis vere Deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. Denique in superiore psalmo passio Domini præmissa est; quæ mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui Deum immaculato ore laudarent. Ipsa quoque litterarum elementa, ut omnia Hebræa nomina, non sunt rationabilis interpretationis vacua atque immunia, quorum significationes locis suis aperiemus. b Centesimus et undecimus psalmus per has litteras B in Hebræo in principiis versiculorum digestus est, et est totus ethicus et centesimus decimus mihi ita scriptus videtur. Denique vicenos et binos versus habent, et singulis versibus singulæ explicantur sententiæ. Unde et per metra asseruntur esse descripti.

[blocks in formation]

nem suam, id est, panem a sacerdote consecrandum
ad altaria solitos afferre credibile est. Nam moris
fuisse, ut unusquisque panem unde communicaturus
crat, ipse offerret, cum miraculum de muliere
Christi præsentiam in sacramento non credente re-
latum in vita Gregorii Magni satis ostendit, tum lo-
cus e libro de septem Ecclesia gradibus non obscure
significat. Sic autem habet: Sicut in sacerdote conse-
cratio, ita in ministro est sacramenti dispositio. Ille
oblata sanctifical, hic sanctificata dispensat. Porro
neophytos sacrificio adesse non consuevisse,
videtur confirmare quod Ambrosius ac Augustinus D
citatis locis eos sacramentum quidem in altari vidisse
asserant, de sacrificio autem plane sileant. Adde du-
bium esse nemini eosdem non prius gregi aliorum
fidelium conjunctos fuisse, quam stolam candidam
deponerent.

hoc

a Rom. edit., ingrediatur in diem, ut innuas quod informatus, elc.

b Rom. edit., Psalmus centesimus decimus..... el centesimus undecimus per has, etc. Ubi sane voluit legitimum numerandi ordinem restituere. Sed manifestum est Ambrosium id quod certum credebat, primo loco quod vero non ita certum, secundo posuisse.

Hanc fuisse veterum communem opinionem, sed ab ea recentiores quosdam descivisse docuimus

habet. In malevolam etenim animam non cadet sapientia. Ideoque ait: Quærent me mali, et non invenient (Prov. 1, 28); quia improbitate cæcatur mentis oculus, et caligante sibi iniquitate, mysteria profunda invenire non potest. Primum ergo exercenda est vitæ militia, corrigendi mores. Cum hæc instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia; tunc ad studia percipiendæ cognitionis veniamus suo ordine et via. Prima igitur sunt moralia, secundum mystica. In illis vita, in his cognitio; ita ut si perfectionem requiras, nec vita sine cognitione, nec cognitio sine vita sit: utrumque adstipuletur alteri. Ideoque ait Scriptura: Seminate vobis ad justitiam, vindemiate ad fructum vitæ, illuminate vobis lumen cognitionis (Ose. x,12). Non prius illuminale, sed seminate: nec solum seminate prius ad justitiam; sed etiam vindemiate, inquit,ad fructum vitæ : et sic illuminate lumen cognitionis, 974 ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptis fructibus approbetur. In primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in via ambulandum doceret prius, et tunc in Lege meditandum. Qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis via, et justitiæ semita non recessit meritoque in via ambulans beatus pronuntiatur; et die ac nocte meditationem Legis exercens habet gratiam beatitudinis.

:

[blocks in formation]

ad calcem col. 759, quam annotationem tibi consulere, si libet, licet.

d Dallæus in libro De usu Patrum, pag. 244, scribit in hunc modum : Mera somnia narrat Ambrosius lectoribus suis.... in Psalmum cxvii, dum exponit nomina Hebraicorum elementorum, a quibus sumunt initium versiculi singulorum Octonariorum, etc. Non semel jam ante ostendimus Doctorem nostrum in eruenda Hebraicorum nominum significatione aliquando minus feliciter desudasse verum et illi ævo quo non ita communis erat Hebraicæ linguæ cogni tio, id tribuendum est; nec ipsi insultandum, cum super ea re scriptores quos tum licuit, consuluerit. Optandum quidem esset eum in fontes minus corruptos incidisse, cum forte nullum alium repererit præter Philonis Etymologias quas tot tantisque erroribus scatentes fuisse docet Hieronymus, ut inde ad eas expurgandas ipsemet induceretur. Ad hæc non ignorabat Dallæus quam pronum sit in explicandis vocabulis adeo multiplici significatione quasi felis errare. Qua sane euro adversus tantæ auctoritatis Patrem debuerant paulo modestiorem effi

cere.

e Mss. plerique ac vet. edit., Hocque in Canticis licet tam mysticum quam morale sit. Rom., Hocque in Canticis canticorum et mysticum et morale. Nos vero lectionem cod. Remig., Vind., Theod., Navar. unius, atque Aud. repræsentamus.

« PredošláPokračovať »