Obrázky na stránke
PDF
ePub

flos integritatis. Et a mortalibus venit ad mystica dicens: Introduxit me Rex in cubiculum suum, exsultemus et lælemur in te, diligamus ubera tua super vinum (Ibid., 3). Simplex est enim osculum, negotiosum autem cubiculi secretum.

fectus amantis exprimitur: Osculetur me ab osculo oris A spirat ubique suavitas pudicitiæ, unguentum fidei, sui; quoniam optima ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromala (Cant.1, 1). 4. Constitue ergo virginem desponsatam multo tempore, et justo ferventem amore, quæ multa probata opera dilecti probabilium testium assertione cognoverit, desideriis. suspensis dilatam frequenter, jam non ferentem moras; quæ omnia fecisset, ut sponsum videret aliquando votis potitam suis, ad improvisum sponsi adventum gaudio turbatam, non quærere primordia salutationis, non verborum vices; sed statim quod desiderasset exigere. Ita ergo et sancta Ecclesia quæ in primordiis mundi desponsata in paradiso, præfigurata in diluvio, annuntiata per Legem, vocata per prophetas, diu redemptionem hominum, Evangelii decorem, dilecti exspectas- B set adventum, impatiens moræ in oscula ruit dicens : Osculetur me ab osculo oris sui. Et delectata osculis adjicit : Quoniam optima ubera tua super vinum.

5. Et ut moralius dicamus, intellige mihi carnem illam, quæ madefacta fuerat in Adam serpentis veneno, quæ criminum marcebat fetore, quæ proce. debat in filiabus Sion alta cervice et nutibus oculorum, et itinere pedum trahens tunicas, et pedibus suis ludens, crinium cincinnis et compositis vultibus, atque redimiculis et omni affectato decore plus dedecens eamdem tamen plurimis edoctam oraculis quod venturus esset, qui serpentis illecebris exclusis, sancti Spiritus infunderet gratiam, ut omnis caro videret salutare Dei, omnis caro ad Deum veniret, inarsisse desiderio sed metuentem ne ut impatiens, ut lasciva, ut luxuriosa, ut querula, sicut ante fuerat, displiceret; et longiore quam ferre jam poterat, morantis adventus dominici exspectatione 975 quateretur: non immurmurantem tamen, nec transgredientem, sed levantem in omni loco puras manus sine ira et disceptatione in babitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantern se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis aut veste pretiosa; sed iis quæ castitatis et bonæ conversationis decerent gratiam, orare dicentem: Osculetur me ab osculo oris sui; quoniam optima ubera tua super vinum. Jam volebat adhærere Christo caro, jam festinabat innubere; ut esset unus spiritus, et fieret caro Christi, quæ erat ante meretricis. Osculetur, inquit, me (osculatur nos Dei Verbum, quando sensum nostrum spiritus cognitionis illuminat); et tamquam despiciens omnes jucunditates et delectationes suas, cœlestibus cupiens inhærere mandatis ait: Quoniam optima præcepta testamentorum Luorum super omnem appetentiam carnis, et sæculi voluptatem. Meminerat enim se in Eva ante sic lapsam, dum voluptatem corporis præfert mandatis cœlestibus. Ait: Unguentum exinanitum nomen tuum (Ibid., 2); hoc est, totus immundis impuritatibus diversorum facinorum fetebat hic mundus: nunc

a Hoc est, qui velut carnis vice ac nomine loquebatur.

Rom. edit., populorum redemptionem.

C

D

6. In ipso quoque Evangelio pulcherrimus de moralibus locus est; ut unusquisque vas suum mundet dicente Domino: Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis et paropsidis; ut fiat et id quod foris est mundum (Matth. xx, 26). Nam nisi se unusquisque intus mundaverit, etiamsi foris speciosus videatur et justus, similis erit dealbatis sepulcris; ut foris quidem justus videatur, intus vero sit fetidus. Sic est doctrina sine vitæ innocentia. Sed nec ipsa doctrina potest mercedem habere, ubi gratiam non babet innocentiæ. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Sed revertamur ad propositum psalmum.

7. Beati, inquit, immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Primus versus moralis, secundus mysticus. Quis hoc dicit? Propheta utique, a qui fungebatur carnis alloquio, et dicit hoc post eum psalmum quo descripta est Domini nostri Jesu Christi passio. Ubi ergo et divina sacramenta revelata sunt, et induit Dominicæ resurrectionis lætitiam, et passionis degustavit gratiam; vidit justorum congregationes, b populos redemptorum, perditorum salutem, mortuorum resurrectionem, sanctificationem sacramentorum, et exclamavit dicens : Beati immaculati in via, hoc est : ecce maledicta terra in Adam cœpit habere beatitudinem; si tamen legem Domini non derelinquat ecce immaculatus est homo, qui erat ante pollutus. Quam pretiosum est custodire præceptum Domini ! quam pretiosum etiam præcepti ipsius scire mysterium!

8. Sed quis est immaculatus? Non utique qui in quacumque via ambulat : sed qui in Christo ambulat. Ipse enim dixit: Ego sum via (Joan. xiv, 6). In hac 976 via qui ambulat, errare non novit; si tamen ab hac via numquam recedat. Est et via Lex; et ideo dum immaculatus est, in lege Domini ambulet nec ambulare in via hac desinat, ne immaculatus esse desistat. Non declinet in dexteram aut lævam, aut titubet, non resistat, non exspectel; sed ambulet superiora obliviscens, et ea quæ sunt priora appetens, ad destinatum sequatur, ad bravium festinet, contendat usque in finem; finis enim Legis est Christus. Multi volunt ambulare in via, sed non usque ad finem. Non ambulant Judæi usque ad finem, qui non usque ad Christum ambulant. Non ambulat Manichæus in via, qui Legem refutat: sed ambulat vera fides quæ et Legem suscipit, et plenitudinem Legis agnoscit.

9. Si quis ergo in via ambulat, scrutetur testimonia

e Rom. edit., et ideo dum qui in lege Domini ambulat, immaculatus est, nec ambulare.... quæ sunt antériora appetens.

mini inficiaris, Deo fateris. Et si volueris negare, tuæ te cogitationes revincunt.

Domini. Quæ licet mystica sint, tamen etiam moralia A scientia. Et si negas aliis, tibi non negas. Et si hoin se habent; quoniam melius potest ambulare in via, qui scrutatur Domini testimonia. Nam ut quis intemperantissimus captus adulterine cupiditatis æstu, el victus libidine, vel indulgens flagitis, qui repugnare nolit appetentia sue carnis, conversus huc atque illuc, si aneminem forte videat, in facinus ruit; idem tamen quamvis inveniat parataın occasionem potiendi, explorat diligenter omnia, in diversum oculos suos, incuriosus justitie, sollicitus fama, detorquet frequenter, erubescit testimonium erroris, qui non erubescit errorem: ac si quem forte spectatorem cognoverit facinoris sui, verecundia sequestrat intemperantiam; et quamvis cum b ancilla vel meretrice vulgari, ubi nullum sit deprehendendi periculum, tentamenta moliatur libidinis, pu- B dore tamen inceptum deserit : quanto magis si quis allevet mentis oculos, et consideret plena esse angelorum omnia, aera, terras, mare, ecclesias, quibuş angel præsunt (mittit enim Dominus angelos suos ad defensionem eorum qui bæredes futuri sunt promissorum cœlestium), concepto potest renuntiare peccato! Unde ista turba innocentium, nisi ex illis peccatoribus? Eadem natura est omnium, sed diversa disciplina. Circumcisio nihil est, et gentilitas nibil est : sed observatio mandatorum Dei, naturæ ipsius auget gratiam. Merita commutat ille qui dicit: Teneb a in circuitu, et parietes me operiunt: peccatorum meorum non erit memor Altissimus (Eccli. XXII, 26).

10. Non reveritus esses angelorum præsentiam, C si præsentes esse crederes? Non metueres non dicam facere, sed loqui, aut etiam cogitare quod pravum est, si tibi divina Scriptura suasisset, quia Deus cogitationum arbiter, secretorum testis est verax, sicut ipse ait : Estote mihi testes, e! ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus, quem elegi (Esai. XLII, 10) ? Hominem vereris præsentem, Dei Patris et Fili non vereris præsentiam? Sed non vis credere, ne possis cavere ; pon vis audire, cum legitur, quia Deus novit occulta hominum, ne incipias scire quod timeas, et timere ne pecces. Audi ergo Scripturam divinam, ut convertaris a via prava et maligua, Noli sicut cæcus oculis corporalibus, aut sicut surdus, qui eo quod non 977 potest videre aut audire præsentes, solum esse se credit: et in plu- D rimorum cœtu, dum putat nullum esse præsentem, perpetrare adoritur quod arbitratur esse secretum ; non potest enim videntes videre qui non videt; similiter et tu mentis cæcatus oculis noli æstimare quod sine teste delinquas; quia bominis præsentiam declinare potuisti. Plures sunt qui redarguant, quam quos cavere potuisti. Ipsum te fugere tui accusatorem non potes, quem convenit propria con

с

a Omnes edit., neminem videat flagitii sui testem, in facinus ruit; omnes miss., neminem videat, in facinus ruit.

b Confer hunc locum cum iis quæ supra lib. 1 de Abraham, cap. 7, num. 59, traduntur; nec non

11. Eliseo assistebant angeli, quos videbat; et ideo agmina hostium non timebat: sed timebat puer ejus, qui angelos non videbat. Aperuit oculos ejus ad vocem prophetæ gratia Dei, vidit angelorum exercitus, et credidit esse præsentes, quos antea, quia non videbat, putabat absentes (IV_Reg_v1, 16 et 17). Et tu lege prophetam ut videas, lege ut aperiat oculos tuos nec ie hostilis legio perterreal, et obsessum esse te credas, qui liber es, qui munitus es spiritalibus turmis, si prophetam non derelinquas. Cum tibi propheta loquitur, quia Deus dixit: Ego cœlum el terram compleo (Jerem, xxm, 24); cum tibi propheta dicit, quia plures nobiscum sunt (IV Reg. vi, 16), quia in cireuitų nostro angeli sunt ; attolle oculos mentis, et videbis non solum angelos, sed etiam Deum, qui dicas tibi : Aperi mihi, soror mea, proxima mea (Cant. v, 2). Pulsat ad januam et quando tu dormis: si tamen vel excitatus evigiles, vel vocatus januam tui pectoris aperias, introibit. Quod si fu gias lectionem propheticam, si domi non legas, in Ecclesia andire nolis; nonne sicut ille qui averso connivet obtutu, ne videat quod possit videre, claudit oculos ne aspiciat, cui potestas videndi est, aut sicut in furore plerique injecere manus oculis suis ; ita et tu primo averteris conniveņtı magis dissimulatione, quam refragatione prærupta? Nam cum ad Ecclesiam venis, et Christionum te asseris, sanuş videris, aperis oculos, quibus possis videre : sed dum audire dissimulas quæ leguntur, claudis ne videas tibi, etsi aliis videre videris; injicis etiam quasdam perfidiæ et intemperantiæ manus oculis animæ tuæ, et cæcitatem infers cordi tuo, quod est gravius, voluntariam; ut videns non videas, audiens uon audias.

:

12. Putas te solum esse cum fornicaris, et nou recordaris quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora..... ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinqualis sed non sum solus, quia Pater mecum est (Joan, XVI, 32) ?Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quæ dicunt Sanctus, sanctus, sanctus; plena est terra majestatis tue. Plenus est enim mundus sanctarum virtutum; quia plenus est nequitiarum. Plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis. Putas quod in lupanari Christus te non 978 videat, quem videt lupanar intrare? Putas quod in adulterio te non deprehendat, quem videt adulterium cogitantem? Num parietes refagit, qui spectat errores et secretum criminis aversatur, qui scenam criminis intuetur? An putas tunc primum te intrare

[blocks in formation]

Apostolos monuit, ut nimium custodias mandata Domini 979 Dei tui. Omne, inquit (Matth. xi, 36), verbum otiosum quod locutus fueris, reddes pro eo rationem. Noli dissimulare: ab aliquo mandato iota unum, aut nous apex non præterit. Noli recedere de via. Si in via ambulans vix tutus es a latrone; quid facies si te extra viam vagantem invenerit? Dirigantur gressus tui; et ne infirmus sis ad dirigendum, precare ut dirigat Dominus vias tuas.

a meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? A te per Legem, per Prophetas, per Evangelium, per Intrasti jam, quando cogitationes tuas meretrix introivit. Intrasti jam, quando ad potiendam prostibulæ cupiditatem gressu mentis intrasti. Pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendæ decorem oculos mentis aperuisti. Et si verum audire vis, quomodo te in lupanari non vidit Christus; quando te vidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? Denique ipse dicit Dominus Jesus: Qui viderit mulierem ud concupiscendum eam, jam adulteravit eam in corde suo (Mauh. v, 28). Unde tamen tam religiosus in opinione, qui tam probrosus in crimine?

13. Sed adquiesco tibi quod Jesus te nolit videre, nolit revincere, qui no'it accusare, nolint videre et angeli. Sed videt diabolus, qui tecum introivit, immo B qui te introduxit: vi lent ministri ejus, qui te circumdederunt, ne videres angelos Dei: vidit Belial, vidit legio, qui te impulerunt; ne quis revocaret, ne quis teneret. Noli putare quod b colludium tibi præstet silentii, qui vult tecum supplicii habere consortium. Studet plures similes sui videre; et in eo habet gloriam, quod plures perditos fecerit. Ipse est incentor, ipse accusator, ipse in Judam introivit, ipse eum ad proditionem impulit, ipse misit ad laqueum. Quanti dicturi sunt in illo die adversus eum: Tu nos circumvenisti, tu impulisti (Gen. m, 13)! Exemplum quæris? Accipe dicentem Evam prevaricationis suæ auctorem fuisse serpentem. Sed illum implicavit, non se absolvit. Cui respondit Dominus : Non præceperam ne gustaretis de ligno solo, quod est in medio paradisi (Ibid., 11)? Respondebit ergo Veritas et pluribus: Diabolum audistis suadentem noxia, me non potuistis audire vitalia mandantem.

14. (Vers. 3, 4, 5, 6.) Et ideo operemur justitias: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata fua custodiri nimis. Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas! Tunc non confundar, cum perspiciam ir omnia mandata tua. Non solum mandasti, inquit, custodiri mandata tua, sed etiam custodiri nimis. Quando hoc mandavit? In paradiso quidem mandavit Adar, ut custodiret mandata: sed fortasse non mandaverat nimis custodire; et ideo lapsus est, ideo inflexus voce mulieris suæ, ideo deceptus erat a serpente, putans quod si in parte aliqua recederet a mandato, non penitus erraret: sed quia semel a semita mandatorum recessit, totam deseruit viam, et exspoliavit omnibus nudumque reliquit. Ideo Dominus, quia lapsus erat, qui in paradiso erat, postea

a Codex Navarræus unus, meretricatorium: sed retinendum meritorium. Ubi subintellige, diversorium, vel stabulum; sie enim quondam dicta sunt, ut cum Tertulliano loquamur, consistoria libidinum publicarum. Unde prost bula seu prostibulas quidam appellatas volunt, quod pro stabulo, id est, ante stabulum starent. Meritorium autem a merendo vocatur, quod mereat, hoc est pariat quæstum domino suo. Quo sensu Horat. in Arte poel.:

Hic meret æra liber Sosiis.

C

15. Hic optat: Utinam dirigantur viæ meæ ! Alibi dicit: Exspectans exspectari Dominum, et exaudivit me.... et statuit pedes meos in petra, et direxit gressus meos (Psal. xxxix, 2 et 3). Roga ergo et tu, ut Dominus dirigat vestigia mentis tuæ ; quo possis Domini custodire justificationes. Non confunderis, cum respexeris in omnia mandata ejus. Ante enim confusus es in Adam et Eva. Denique nudus factus es, operuisti te foliis ; quia confundebaris : abscondisti te a conspectu Dei; quia erubescebas, ita ut tibi diceret Deus: Adam, ubi es (Gen. m, 9)? Cum illi dicit, tibi dicit; Adam enim interpretatione latina homo dicitur, hoc est: Homo, ubi es? Et Adam respondit : Timens quia nudus eram, et tota mente confusus, ante conspectum tuum venire non ausus sum (Ibid., 10). Ergo ne confundamur, custodiamus mandata Domini, et custodiamus omnia. Nam si quis unun mandatum eustodiat, et aliud prævaricetur, nihil ei prodest. Custodivit se aliquis a sanguine, non custodivit ab adulterio; utique in uno convictus, punitur etiam legibus sæcularibus : nec prodest ei alterius criminis abstinentia, si in altero fuerit deprehensus.

16. (Vers. 7, 8.) Confitebor tibi, Domine, in directione cordis (advertis quas vias dirigas) in eo cum didicero judicia justitiæ tuæ. Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque. Hoc loco mystica plenius cognoscere se velle testatur, ut ingrediatur penetralia mysteriorum cœlestium, et aperiantur sibi thesauri sapientiæ et scientiæ in Christo absconditi. Unde et Salomon ait: Attrahe nos post te in odorem unguentorum tuorum nos curremus. Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. 1, 3). Et fortasse illud quod ant supra : Osculetur me ab osculo oris sui (Ibid., 1), siguilicat SpiD ritus sancti supervenientis gratiam, sicut angelus ad Mariam dixit: Spiritus sanctus superveniet in se, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1, 55). © Quando autem introduxerit eam Rex in cubiculum suum, passionis tempus, lateris compunctio declarat, sanHinc etiam meretrices ac meritorii pueri nomen sortiti; licet meritorium quandoque honestum diversonium significet.

b Colludium, aut collusio simulationem ac fraudem significat; colludere enim dicuntur, qui cum videantur inter se contendere aut litigare, hoc tantummodo. per simulationem faciunt, cum unus dedita opera se judicio vinci patiatur. Sed ea fraus etiam locum bahet extra judicium.

* Mss. plures, Quando autem introduxit..... com

non

permisit effectui. Alios autem apostolos cum vidisset esse turbatos, quia dixerat: Quo ego vado, vos non potestis venire (Ibid., 33); addidit: Non turbetur cor vestrum (Joan. XIV, 1). Et infra : Iterum venio, el accersio vos ad me ipsum; ut ubi sum ego, el vos sitis (Ibid., 3). Denique turbatus Petrus qui derelinqui timeret ait : Domine, quo vadis (Joan. x111, 36)? Vidit Dominus turbari eum, et respondit ei: Quo ego vado, non potes me modo sequi sequeris autem postea (Matth. xiv, 30 et 31). Sic et in mari cum titubaret, clamavit ad Christum ; et porrexit ei dexteram Christus, ne penitus derelictus periret.

guinis effusio, sepulturæ unguentum, resurrectionis A 27). Dereliquit enim penitus, quem sceleris sui c mysterium; ut osculum quasi sponsa acceperit: in cubiculum autem Christi sit introducta Ecclesia, jam quasi tantummodo desponsata, sed etiam quasi nupta; nec solum thalamum sit ingressa, sed etiam legitima claves copulæ consecuta sit. Ideoque quasi in thalamo sita ait: Colligatio guttæ frater meus mihi, inter media ubera requiescet (Cant. 1, 12). Quod si cubiculum quærimus, ipse nos edoceat, qui ait : Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum: et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito (Matth. vi, 6). Cubiculum Ecclesiæ corpus est Christi. Introduxit eam Rex in omnia interiora mysteria, dedit ei claves; ut aperiret sibi thesauros scientiæ sacramentorum, clausas antea fores panderet, cognosceret 980 a quiescentis gratiam, defuncti somnum, vir- B tur; siquidem ipse Filius se dicit derelictum, sicut tutem resurrectionis.

17. In illo cubiculo justitias Domini Jesu nupta reperit. Quæ sunt illæ justitiæ? Utique sacramenta baptismatis, sicut legimus, quia cum venienti ad baptismum diceret Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; respondit Jesus: Sine modo; sic enim decet nos adimplere omnem justitiam (Matth. I, 14 et 15). In illo cubiculo justificationes Domini didicit, cognovit consilium Dei, sicut scriptum est : Quia omnis populus audiens, et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Joannis : pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo (Luc. vii, 29 et 30). Quod illi spreve. runt, nos eligamus, et sequamur consilium Dei, quo nihil potest esse sublimius; hoc enim divinum, quo Ĉ fit remissio peccatorum. Cum didicerit itaque justitias Domini, Deum timens non confundetur. Denique et Paulus ait: In nullo confundar (Philip. 1, 20). 18. Et quia nullus potest perfectus esse sine favore Dei, neque tutus; ideo rogare debet, ne penitus eum derelinquat Deus. Nam supra rogavit David ne derelinqueretur dicens: Ne derelinquas me, Domine Deus meus (Psal. xxxvi1, 22); hic ait: Ne derclinquas me usquequaque, hoc est, multum. Supra forte quasi adhuc imperfectus, et in magnis perturbationibus positus ne derelinqueretur, timebat: hic autem jam fortior non timet derelinqui ut tentetur; sed rogat ne penitus derelinquatur. Plerumque enim derelinquit Deus quos vult probari penitus autem derelinquit quos descrit. Dereliquit penitus Judam: D non dereliquit autem sanctum Job, in cujus b patrimonium, in cujus corpus potestatem diabolo dedit (Job 11, 6); in animam autem non dedit. Nam si dedisset in animam, penitus dereliquisset eum. Numquid non ideo derelictus est Job, ut relictus probaretur, probatus coronaretur? Dereliquit igitur Judam, cui ait: Quod facis, fac celerius (Joan. xIII,

punctio declaratur. Quod qui probaverit, ita intelligat, ac si scriptum esset, Quando introducta legitur Ecclesia, per hoc passionis.... tempus declaratur.

a Omnes edit., quiescentis gratiam; contra mss. prope ad unum, quietis gratium. Rursus sola edit. Rom, virtutem resurgentis; alie et cuncti mss., vir

19. Nemo autem debet inflari, quod numquam derelinquatur vel dolere, quod aliquando derelinqua

:

babes Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti (Psal. xx1, 1)? Et ille quidem numquam derelictus a Patre est, cum quo Pater semper est. Scriptum est enim : Ecce jam venit hora, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis : sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Joan. xvi, 32). Sed secundum corpus in quo est traditus passioni, vox ista processit; quoniam derelinqui no. bis videmur, quando sumus in periculis constituti. 981 Unde et Paulus ait de Patre Deo: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. vin, 32). Dereliquisse videtur; quia non pepercit, qui tradidit morti : sed non penitus dereliquit, cui dicitur : Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10).

SERMO SECUNDUS.

. Beth.

1. (Vers. 9.) In quo corrigit juvenior viam suam ? Superiorum octo versuum non absurda nobis cecidit disputatio; ideoque et sequentia persequi studium fuit. Et primum litteræ secundæ, hoc est Beth, interpretatio consideranda est, quæ in latino conversa, confusio declaratur. Sed qui viam suam corrigit, non confundetur. Verum quia is qui corrigit ante in errore fuit (quomodo enim corrigitur, nisi quod ante deflexit a vero?), utique in lapsu positus,et adolescentiæ luxu, ac lascivæ ætatis captus illecebris, ubi ad juventutis provectus confinia sobria mente resipiscet: tamquam confusus animo, quonam modo erubescenda deponat, et plena probitatis assumat, diu secum volvit ; et diversis fluctuans cogitationibus librat atque examinat, superiora obliviscens, et ea quæ sunt priora appetens, quemadmodum viam suam corrigat, offensionemque adolescentioris ætatis seria juventutis fronte prætexat. Unde ne diu dubi

tutem resurrectionis.

b Post vocem, patrimonium,habent edit., Jus tyrannidis adversario tribuit; quæ desunt in mss. Gallicanis. e Ita mss. omnes; edit. vero, permisit effectui; quædam Paris., affectui. Alios autem non dereliquii apostolos, quos cum vidisset, etc.

candi, et usus erroris instabilem facit. Luctandum est diu hujusmodi viro, cut abolefaciat in juventute facta inveterata atque diuturna. Huic in periculo res est, illi in bono.

tet hujusmodi, et incerto hæreat, dat Propheta con- A peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo pecsilium, quasi cum eo ipse deliberans; tunc enim salubriora consilia credimus, si propensiore meditatione examinata videantur. Sed ipsa deliberationis susceptio docta definitione distinguitur, ut diversarum cogitationum concursus auferat dicens: In quo corrigit juvenior viam suam? Hic enim deliberantis est finis, quo viam suam corrigat.

4. Denique sedebit ille singulariter, quasi is qui facile non inveniat æqualem, singularibus donatus præmiis et silebit quietus et feriatus ab omni interpellatione mundana sollicitudinis, et voluptatis : et divinis vacabit oraculis, quæ solent singulariter sedentibus revelari, sicut sancto David, qui ait: Quoniam tu singulariter in spe constituisti me ( Psal. iv, 10). Et hic quidem non in secreto solus sedebat, sed cum præesset populis; singulari tamen gratia præminebat. Elias solus sedebat, cum ab angelo, vel etiam corvis cibum deferentibus pasceretur (III Reg. xvii, 6, et xix, 7). Solus non solum secretus a turbis, verum etiam segregatus a meritis plurimorum. Denique revelationes illi divinæ gratiæ refulgebant, cujus muneris fructum pro mercede adipiscebatur; quia a juventute sua jugum verbi suscipiendum putavit, nee trahenda longo diutius fune peccata.

2. Et respondit: In custodiendo verba tua. Et bene ad Dominum conversus respondit deliberanti, quasi prece atque oratione delata consilium hoc Domini inspiratione repererit; ut non præsumptionis humanæ, sed dignationis divinæ remedium crederetur. Mens enim nostra verborum coelestium conspersa seminibus, quæ ante degenerabat in stirpibus, meliores cultus edere, fructusque afferre incipit. Diri- B gamus igitur semitas nostras, nec tortuosi serpentis sequamur anfractus. Vix enim Domini recta; perversæ autem viæ errantium, de quibus dicitur: 0 qui reliquerunt semitas rectas ( Prov. 11, 13)! In ordinem seges læta porrigitur, atque in versum quemdam vineta ponuntur: cervorum cursus directior, vulpeculæ flexuosus. Ideo de Herode dicitur: Ite, dicite vulpi illi (Luc. xm, 32); quia deflexerat a via recta, nec iter suum in juventute correxerat: dignus Hieremiæ Threno, quo deflentur peccatores, qui jugum verbi in 982 juventute suscipere recusarunt. Ideo captivi ducti sunt, ideo deplorantur tamquam mortui; quia vitæ nescierunt semitas, et digna opera a cadaverum busto non declinaverunt. Flens ergo mortem perpetuam Judæorum, dicit Hieremias: C Bonum est viro cum tollit jugum in juventute: sedebit singulariter,el silebit ; quia tulitin se (Thren. i, 27 et 28). 3. Non solum tollere jugum verbi, sed in juventute debemus tollere. Si enim sero tollamus, incipimus b pœnitentiam superiorum magis habere, quam tenere gratiam. Præveniamus ergo juventutis annos correctione congrua; ut magis dicamus singuli: Deus qui pascis me a juventute mea (Gen. XLVIII, 15) ; quam recordationem habentes lapsum defleamus dicentes: Delicta juventulis meæ et ignorantiæ meæ ne memineris (Psal. xiv, 7). Hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis. Salutis medicina vulneri quæritur gratia sanitati. Ideoque ait: Bonum est viro, cum tollit jugum in juventute ( Thren. 111, 27). Ei autem qui post decursæ juventutis annos jugum tulerit, non D beret. Respondit enim : Quid clamabo (Ibid.)? Unde est statim perfectum bonum. Stimulant enim eum

[ocr errors]

Tangitur Græcorum, Romanorumque consuetudo urendi cadavera : quo supplicio gravia peccata digna dicuntur.

b Mss. omnes Gallici, sapientiam superiorum; vel ut nonnulli habent, superborum, aut etiam ut alii, supernorum. Verum quid per sapientiam Ambrosius sibi vellet, non videmus. Quocirca potior videtur edit, omnium lectio.

Omres edit. ac mss. aliquot, ut abolefaciat inveterata, etc. Alii plures ac potiores, ut abolefaciat in juventute facta inveterata; id est, ut aboleat eà quibus per totam juventutem, sub qua pueritia adolescentiaque hic comprehenduntur, assueveral.

4 Præcipuum quoddam Pythagorica disciplinæ ne

5. Potest juvenior iste qui fecit bonum, tollendo in juventute jugum verbi, nondum perfectus, qui adhuc juvenior, segregans vero se a colloquiis æqualium, quæ plerumque corrumpunt bonos mores, et contagia volens fugere peccantium; ita intelligi singulariter sedere et silere, ne rudis ætatis facilitate labatur: sed intendere seniorum præceptis, prophetarum oraculis, apostolorum magisteriis laudandus eo quia prius vult loquenda cognoscere, quam proferre quæ sentiat ; antequam loqui discat, timens ne multiloquio peccatum contrahat. Unde puto et d Pythagoram illum philosophum imitatorem juvenis hujus 983 prophetici instituisse sectam, ut discipuli sui quinquennio non loquentes tanto silentio loqui discerent; cum præsertim et David, superioris ælatis quam Pythagoram fuisse non dubium sit, qui ait: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. xxxv, 2). Et quia forte aliquando aliquid locutus esset incautius ; ideo postea a Deo poni ori suo custodiam postulavit. Esaiam quoque pythagoricis anteriorem fuisse quis nesciat? Qui cum audisset, clama (Esai. XL, 6); non prius clamaverit, quam audiret quid clamare de

dictum est ei: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus,

mo nescit in silentio fuisse positum. Hoc autem erat duplicis rationis. Primum quod ¿xeuvoiav dictitabant, discipulis nonnumquam in bienniuin, sæpius in quinquennium indicebatur: alterum quo profanos sua celabant mysteria; et hoc TUTEλes nominabatur. Quod vero ex Davidis atque Isaiæ scriptis multa ediscere potuerit, nec ratio chronologica repugnat; cum illo quidem 556, hoc autem 246 annis posterior exstiterit et præterea favet Fl. Josephi, Origenis, nec non Clementis Alexan. auctoritas. Consule super ea re Joan. Ger. Vossium de Philosophorum sectis cap. 6, § 5. Vide etiam quæ nos lib. 11 de Abraham, cap. 11, num. 20, sicut et ad calcem Admonit. in lib. de Bono mortis observavimus.

« PredošláPokračovať »