Obrázky na stránke
PDF
ePub

nullave excitare possit injuria. Hujus quoque litteræ A et maria, posteaquam omnia reptilia, volatilia, interpretationem, ut potuimus, explicavimus; veniamus ad psalmum.

6. (Vers. 73.) Itaque primus versiculus est: Manus tuæ fecerunt me, et paraverunt me: da mihi intellectum, ul discam mandata tua. Magno commendationis exordio usus est, ut opus Dei esse se diceret ; quo facilius circa operis sui gratiam favor inclinaretur auctoris. Grandis enim prærogativa est etiam in rebus buinanis ; ut aliquis operibus et beneficiis faveat suis, nec meritum spectet alienum ; sed in suæ gratiæ munus intendat; ne videatur abrogare quod ipse donavit. Itaque etsi de luto corporis nostri substantia sit, et carne induamur, et corpus ossibus intexatur et nervis; tamen quod simus pretiosissimum opus Dei, nemo dubitaverit. Nam et fa- B bricam ipsam humani corporis si quis considerare velit, nihil poterit in terra pretiosius judicare. Est enim homo statu celsus, vultu decorus, cæsarie gratus, non in alvum cæterorum more curvatus animantium, sed ipso naturæ jure sublimis, qui in cœlum libero spectet obtutu; nulla captivæ servitute cervicis depressus in terram, sed tamquam propriæ conscius libertatis, et locuples sui testis auctoris.

се

7. Verumtamen in cæteris animantibus membrorum forma laudetur, in quibus præter gratiam corporis nihil est aliud quod requiratur. Homo in eo est pulchrior quod non videtur, non in corpore quod videtur in se habens æternitatis gratiam, et præsentium venustatem. Quæ enim videntur, temporalia sunt; nam quæ non videntur æterna (II Cor. iv, 18). C In hoc terrestri hospitio indutus habitatione lesti, cui simul competit et in terris videri, et Deo jungi. Magnum sane munus, si se ipse cognoscat; et quædam forma justitiæ, a mundo magis quam sibi nasci. Unde et Salomon ait: Grande homo, et pretiosum opus vir misericors: virum autem fidelem opus est invenire (Prov. xx, 6). Et vere magnus est qui et divini operis interpres est, et imitator Dei. Homo est enim qui potuit dicere: Imitatores mei estole, sicut et ego Christi (I Cor. xi, 1). Terram excolit, mari tamquam possessione utitur, coeli ornamenta gratus miratur assertor. Evanuerat rerum natura, nisi qui ea uteretur, divina providentia esset adjectus.

b

animantia, postea hominem fecit, quem animantibus viventibus anteferret: de quo non immerito cœlesti sententia resultavit : Faciamus 1089 hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26). Cætera dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5); ut homo fiat, specialis quidam Dei accedit hortatus; ut tamquam laborantis Dei in hujus munere creaturæ significaretur operatio. Deus quidem expers laboris est sed tamen Scripturæ verba quid aliud, nisi studiosam tui operationem ejus ostendunt? Ergo si Deus majore quodam studio te creavit, cur ipse tui studium derelinquas ? Si Deus in te laboravit, qui laborare non novit, cur ipse fugitans sis laboris ?

9. Manus tuæ, inquit, fecerunt me, et påráverunt me (Psal. cxxxvn, 8). Clamat ad Deum Propheta : Opus tuum, Domine, ne deseras, non derelinquas. Te auctorem convenio, te teneo conditorem, præsidia aliena non quæro. In adjumentum accingere, qui ac cinctus es ut creares. Dic ipse David, quid senseris, cur dixeris Manus tuæ fecerunt me? Sed dixisti inferius Domine, retribues propter me: Domine, misericordia tua in sæculum, opera manuum tuarum non omittas (Ibid.); hoc est dicere: Bestias non fecerunt manus tuæ, sed dixisti : Producant aquæ reptilia animarum viventium (Gen. 1, 20), et produxit terra secundum genus quadrupedia, et reptilia, et bestias terræ. Me autem, inquit, fecisti, me tuis manibus figurasti, hoc est, non figurasti bestias manibus tuis, non reptilia, non volatilia : Me autem fecerunt manus tuæ, et paraverunt me.

10. Non mediocre opus est, quod paratum est : cum sapientia unumquodque disponitur et paratur. Denique Sapientia dicit: Cum pararet cœlos; cum illo eram (Prov. vin, 27). Quod de hominibus dicit idem Propheta Vox Domini præparantis cervos (Psal. xxvIII, 9). Quæ vox Domini Dei est, nisi: Faciamus hominem (Gen. 1, 26). Qui sunt isti cervi, nisi inimici serpentibus, qui super aspides ambulant, et venena non sentiunt? Non vile igitur, non corporale arbitror, quod paravit Deus. Nosce te ipsum, homo: tuæ animæ dicitur in Canticis Canticorum : Nisi cognoveris te formosam in mulieribus (Cant. 1, 7): Cognosce te, anima, quia non de terra, non de luto es;

8. Denique postquam fecit Deus cœlum et terram D d quia insufflavit te Deus, et fecit te in animam vi

a Hanc sententiam elegantissime expositam reperies apud Romanum oratorem, lib. I De Officiis, in hæc verba. Sed quoniam, ut præclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem parentes, partem amici: atque ut placet stoicis, quæ in terris gignuntur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse genitos; ut ipsi inter se alius alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, et communes utilitates in medium afferre, etc. Laudat etiam Lucanus Catonem Uticensem quod ejus secta fuerit :

Non sibi, sed toti genitum se credere mundo. Mirum est itaque inventum esse christianum hominem, qui præclarum hoc pronuntiatum impu

gnare auderet. Præcipua ejus argumenta displosa reperies tom. III Philos. vet. et nov., tract. 3, disp. 1, quæst. 3, art. 2.

b Edit. omnes, grandis miratur assertor; mss., gratus, etc.

e Rom. edit., nisi custodiam tui ob gratiam operationum ejus ostendunt. Vet. edit., nisi studiosam ob gratiam lui operationem, etc. Sed, ob gratiam, nec in mss. reperitur, nec sensui necessarium est.

d Cunctæ edit., quia insufflavit in te Deus. Cuncti fere mss. non agnoscunt præpositionem. Rursus vet. edit., Opus est magnificum, Dei generatione inspiratum. Rom., Opus magnificum est homo, Dei inspiratione formatum. Omnes mss. ut in textu; nisi quod ultima verba tres sic invertunt,.... inspiratione ge

neratum,

similitudo, non supplicio incipis dignus essé, sed præmio. Ita imago illa qua ad imaginem et similitudinem Dei factus es, non condemnatur, sed coronatur. Condemnaris autem in eo, quod ipse mutatus es; ut fieres ex homine serpens, mulus, equus, vulpecula. His enim nominibus jam nos Scriptura condemnavit; quia exuti cœlestis imaginis ornamento, etiam nomen hominis amittimus, qui gratiam hominis non tenemus.

ventem (Gen. 1, 6). Opus es magnificum, Dei gene- A non invenitur? Nam si inveniatur in te imago Dei et ratione inspiratum. Attende tibi, ut Lex dicit (Deut. IV, 9), hoc est tibi, id est, animæ tuæ. Sæcularia te et mundana ne teneant, terrestria non morentur. Ad illum tota intentione festina, ex cujus inspiratione consistis. Grande, inquit, homo et pretiosum opus vir misericors; virum autem fidelem opus est invenire (Prov. xx, 6). Disce, homo, ubi grandis, ubi pretiosus sis. Vilem te terra demonstrat sed gloriosum virtus facit, fides rarum, imago pretiosum. An quidquam tam pretiosum, quam imago est Dei, quæ primo tibi fidem debet infundere; ut in corde tuo refulgeat quædam auctoris effigies: he qui mentem tuam interrogat, non agnoscat auctorem? An quidquam tam pretiosum, quam humilitas; ut naturam corporis animæque perspiciens, a alteri te subjicias, alte- B rum regere 1090 cognoscas? Prona in vitium carnis illecebra misericordiam suadet; quia quod alteri contuleris, tibi solvis: quidquid a te procedit, in te recurrit et quidquid profueris, tibi proficit.

12. In aliquibus tamen codicibus invenimus : Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me. Nec istud alienum ; quia et Job dixit: Manus tuæ plasmaverunt me, et fecerunt me (Job. x, 8). Unde et hic edicitur, ut meminerit Dens quia pulvis sumus; ut uberioris gratiæ munus infundat, nec infirmum opus deserat. Gubernator fluctuante navigio plus laboris impendit, quam cum e secundo remigium labitur fluctu, aut ventorum flatus, suo superante labore, præcurrit.

13. Manus tuæ, inquit, plasmaverunt me. Manus dicit pluraliter, non manum. At vero alibi ait: Ego manu mea solidavi cœlum (Esai. xLv, 12). Et : Manus mea fecit hæc (Esai. LXV1, 2). 1091 In hominis constitutione videtur non abundasse, quod toti mundo, ut fieret, abundavit. Coelum una firmavit manus, ut scriptum est et utraque Dei manus hominem figuravit, ut legimus. Cœlum non ad similitudinem, homo ad similitudinem. Angeli ad ministerium, homo ad imaginem.

11. Vivacis animæ vigor sensus, rationis, et intellectus capax, atque judicii; ut digna domus tanto habitatore videatur, non amittat suæ prærogativam naturæ, ne hominis nomen amittat. Scriptura enim eum hominem dicit, qui est ad imaginem et similitudinem Dei peccantem autem, non hominem, sed aut serpentem, aut equum adhinnientem feminis, aut vulpeculam, aut jumentum vocare consuevit. Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui ad te non appropinquant (Psal. xxxi, 9). Et : C Dicite huic vulpi (Luc. xm, 32), de Herode ait. Generatio viperarum vocatur a Joanne plebs hominum (Luc. 11, 7). Magnum ergo opus Dei es, homo, magnum est quod dedit tibi Deus; vide ne quod Deus tribuit, amittas magnum illud munus, quod és ad imaginem Dei; et hoc in te puniatur magis. Deus enim non punit similitudinem suam sed eum punit qui ad similitudinem Dei factus, hoc quod accepit, b servare non potuit. Punitur ergo illud quod ad similitudinem Dei esse desistit, hoc est, peccatum tuum. Nam suam Deus hon damnat imaginem, nec in illud incendium mittit æternum sed magis vindicat imaginem suam de eo, qui imagini illi fecit injuriam; ut per malitiam homo, quod eras, esse desineres, et fieres mulus ex homine. Vindicatur ergo D sedere fecit in cœlestibus, in Christo Jesu (Ephes. 11, 5 imago, non condemnatur. Vindicatur quasi expulsa non condemnatur, quasi rea. Postquam enim peccasti, aliud esse coepisti: illud quod eras, esse desiisti. Quomodo igitur punitur in te, quod in te

a Edit. ant. ac mss. prope omnes bic corrupti sunt. Edit. Rom., altero te subjicias, altero te recognoscas. Verum cum a mss. ac vet. edit. nimium recedat, cod. Vind. et Sorb. lectionem secuti sumus. Rursus ibidem edit. omnes, illecebra : misericordia suadet. Contra omnes mss., illecebra misericordiam suadet. Non male.

b Rom. edit. sola, servare non voluit. Sed hic, potuit, uti de eodem verbo jam diximus, liberiori sensu est interpretandum.

e Vet. edit., secundo remigio labitùr fluctu, et ven

:

14. Esto ut et angeli ad imaginem. Scriptura tamen de homine locuta est quod sit ad imaginem. Habemus enim aliquid quod fortasse angeli non habeant; ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia. Nobis est natus Christus ex Virgine. Legimus enim Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Esai. 1x, 6). Nobis carnem suscepit: immo potius nos in illa carne suscepit, d quod Filium hominis in Dei sede constituit. Non lego angelos in Dei sede nisi stantes, nisi ministerium deferentes (Hebr. 1, 14; Apoc. vIII, 2; Dan. vi, 10). Non lego angelos, sed homines consepultos Christo, et in Christo resuscitatos (Rom. vi, 4 et 5). Denique ait Apostolus: Quia convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti : et simul suscitavit, simulque

et 6). Filius ergo hominis ad dexteram Dei, non Angelus, non Archangelus, nec Cherubim et Seraphim. Illa laudant : Filius hominis sedet. Filius hominis angelorum ore laudatur, quod angelos malos lorum flatum suo supparo superante (Gill. in marg., properante) procurrit. Rom., secundò labitur fluctu, aut ventorum flatu supparo prosperante, etc. Mss. vero, omnes, secundo remigium labitur fluctu; at hic divisi, aliquot habent, aut flatu prosperanté præcurrit; plures ac probatiores, ut in contextu.

Ita plerique mss. et omnes edit. nisi quod hæ legunt, quando filium, pro, quod filium. Reliqui mss., quos tamen per filium, etc. Quæ lectio non displiceret, nisi vox tamen hic inepte posita, interpolationem aliquam innueret.

vicerit, de nequitiis spiritalibus quæ sunt in cœlesti- A bus, triumphaverit: quod fecerit similes angelorum homines, in quibus ante erant contagia mortuorum.

15. Verbo, inquit, Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. xxx11, 6). Homo quoque spiritu Domini perfectionem vitse, consummatio ionemque virtutis accepit. Inspiravit in eum Deus spiritum vitæ, et factus est homo in animam viventem (Gen. 11, 7). Vita ergo nostra cœpit ex inspiratione divina: sed vita hæc secessione animæ, corporisque dissolvitur, inspiratio autem divina non solvitur. Et ideo intellige aliud esse quod figuratuni est, aliud quod factum est, vel paratum. Meritoque dupliciter habes scriptum de homine. Primum enim scriptum est Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26 et 27). Et Dominabuntur, inquit, vel principatum habebunt. Et: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei. Secundo autem loco ita scriptum est, quia Accepit Deus pulverem de terra, et plasmavit hominem (Gen. 11, 7). Ubi pulvis, ibi plasmatio: ubi autem non pulvis, ibi non terra, non materia; sed incorporeum, sed admirabile: ibi non materia, sed immateriale. Quod enim secundum imaginem Dei est, non est in corpore, nec in materia, sed in anima rationabili. Ibi operatur, ibi ostenditur homo ad similitudinem et imaginem Dei, ubi justitiæ, ubi sapientiæ, ubi omnis forma virtutis assumitur.

17. Videsne ergo quæ manus fecerint hominem, aut quem hominem fecerint; illum utique quem secundum Christum induimus: Exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induimus novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum; ubi non est... servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 9-11). Christum ergo induimus, sicut et alibi dictum est: Christum induistis (Galat. 1, 27). Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra a peccata dimittit : sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere. Ideo ait Propheta : Tu finxisti me, el posuisti super me manum tuam (Psal. cxxxv, 5). Finxit per lutum; posuit per gratiam spiritalem; licet plerique hunc psalmum ex persona dictum Salvatoris acciB piant. Audi quia manus Domini, etiam Spiritus dicitur. Clamat Job: Spiritus divinus, qui fecit me (Job. xxxIII, 4). Istæ sunt ergo manus quæ hominem paraverunt, Christus et Spiritus. Ergo Dominus Jesus et corporis auctor est nostri, qui primum fecit hominem ad imaginem, et postea de luto finxit, et voluit servare quod fecerat, salvare quod plasmaverat; ut totum hominem salvum faceret, sicut ipse dixit in Evangelio: Mihi irascimini, quia totum hominem salvum feci in sabbato (Joan. v, 23). Quod specialiter b Ecclesia docet, quia non solum anima, sed etiam caro nostra servetur: anima per cognitionem Dei, caro per resurrectionem: quorum alterum docuit divini auctoritate sermonis, alterum propriæ resurrectionis exemplo.

C

C
18. Hic est ergo homo gemina substantiæ. Alia
est enim facti substantia, alia figurati: ista de Dei
Spiritu, illa de limo. Propterea ait Job: Resuscitabit
corium meum (Job. xix, 26), quia quod de limo est,
resuscitatur; terra enim in terram redit; quod autem
factum est, ut principatum haberet super cæteras
animantes, id præstantius esse intelligis. Luti enim
etiam bestiis nobiscum commune consortium est; et
ideo animæ specialis prærogativa d donata est. Idem
tamen quia cæteris animantibus imperat; ut possit
imperare, debet Deo esse subjectus. Docetur igitur
servire; ut ad regnum pervenire mereatur. Qui enim
servit Christo, placuit Deo.Qui servit Christo, pla-
cet utique 1093 veritati, et debet nescire menda-
cium. Qui servit justitiæ, debet repellere iniquita-
tem. Qui servit immaculato, debet tenere castimo-
niæ disciplinam. Qui servit luci, debet odisse
tenebras peccatorum. Ergo quia corpus infirmum
est, visitationem Domini postulemus. Unde Prophe-
ta ait: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius.
hominis, quia visitas eum (Psal. vin, 5)?

16. Si intelligas imaginem, videbis ad imaginem; homo enim non est imago Dei, sed ad similitudinem factus est. Alius est imago Dei invisibilis, primogenitus universæ creature, per quem facta sunt omnia. Ille non ad imaginem, sed imago tu non imago, sed ad imaginem. Habes ergo 1092 in tua substantia aliquid de imagine et similitudine Dei, quod sit divinæ simile imaginis. Propterea imago ad eum qui est ad imaginem, venit: et quærit imago eum, qui est ad similitudinem sui; ut iterum signet, ut iterum confirmet; quia amiseras quod accepisti. Insufflaverat enim tibi Deus, ut inspirationis suæ dono haberes gratiam, quam tibi tua culpa sustulerat. Factus eras in animam viventem audi quid dicat, non in carnem, sed in animam viventem. Sed quia peccator signaculum tenere non potuit, et in crimine positus non habebat quæ Dei sunt, D sed quæ hominum; propterea venit Dominus noster Jesus Christus, ut legisti in Evangelio, et a mortuis resurgens cum clausos discipulos reperisset, claustris ingressus est manentibus, et dixit: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Cumque hoc dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 21 et 22).

:

[blocks in formation]

19. Et nunc in reliqua versiculi portione ait : Da mihi intellectum, et discam mandata tua. Spiritalem aliis et cunctis mss., alia figurati. Hic siquidem innuitur, quod supra non semel traditum est, homini non in corpore, sed in anima impressam fuisse divinam imaginem.

d Rom. edit., donata est, ut homo cæteris animantibus imperet, sed ut possit, etc.

Rom. edit., servit utique veritati.

pientis sed qui audit et facit. Audiamus igitur, ut intelligamus: faciamus ut intellexisse nos quod audivimus, comprobemus.

igitur se esse a cognoscens Propheta, petit gratiam A auditione, neque auditio sine facto potest esse saSpiritus sancti. Etenim intellectum dari a Domino, et inter munera gratiarum primo constitui loco, in Apostolica lectione didicisti; quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem (Il Tim. 11, 7); et in propheta primo loco sapientiæ et intellectus spiritalis gratia postulatur (Esai. x1, 2). Petitur ergo Dei donum. Deinde vide ordinem: Da mihi, inquit, intellectum; ut discam mandala tua. Intellectus præmittitur, ut scientia sequatur. Nam nisi quis intellexerit, doctus esse non poterit. Doctrinam igitur intellectus facit, non memoria. Nihil enim prodest multa legisse, nisi intelligas ipse quæ legeris. Et in Apostolo post manifestationem Spiritus, sermonem scientiæ legisti postea substitutum; ut scias intellectum memoriæ præferendum, et illum posse habere scientiam, B cui ante intellectus affulserit (I Cor. XII, 7).

20. Simul humilitatem considera. Si Propheta intellectum dari sibi postulat, quis tam arrogans, qui profiteatur in sua potestate esse intelligentiam? Intellectum petit, ut ipse se noverit, et naturæ suæ possit scire rationem at illi qui de rerum natura disputant, cœli scrutantur plagas, qui se ipsos scire non possunt, putant intelligentiam sine Dei dono posse concedi. Unde et nos humilitatem debemus assumere; ne extollamur, si forte unam aliquam de Scripturis parabolam cognoverimus: aut quia interdum secundum litteram plana legimus; si forte secundum litteram aliquid intellexerimus, doctrinæ nobis assumamus scientiam. Propheta ille qui accepit Spiritum sanctum, postquam unctus est in regnum, unctus est C in Prophetam, centesimum et octavum decimum psalmum scribens, intellectum sibi dari poscit, ut mandata Dei intelligat : et scit nisi a Domino acceperit gratiam, intelligere ejus se mandata non posse. In Evangelio quoque lego, quia proponebat parabolas Dominus Jesus, et apostoli non intelligebant (Matth. xm, 36). Denique explanationem proposita parabolæ postulabant.

с

22. (Vers. 74.) Sequitur versus secundus: Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur; quia in verba tua supersperuvi. Fortasse aliquibus videatur hoc esse contrarium, quia justus dicit : Qui timent te, videbunt me, et lætabuntur; multis enim justus gravis est, cum videtur. Denique in Evangelio plerique Dominum Jesum videre non poterant : sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum (Luc. vIII, 37): et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat (Luc. ix, 52 et 53). Unde puto quod sicut illic Judaicæ forma impietatis exprimitur : ita hic Ecclesiæ gratia reveletur. Prophetat enim totum orbem replendum esse timore divino; et ideo quasi timentes Deum sanctorum dicit cognitione lætari; qui enim videt justum, et gaudet, etiam ipse vult esse justus. Pulchrum est enim ut in aliis delectetur, quod vult in se servare, a si sumpserit. Est enim insitum bonis; ut castum, pudicum, prudentem sapiens affectu pio diligat, misericors liberalem; et virtutes suas in aliis amet. Plerisque enim justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero lætitia est. Quam pulchrum ergo, ut videaris et prosis? Bonum ergo vir justus.

25. Propterea denique Paulus apostolus ascendit Hierosolymam, ut justos videret et cum Petro mansit diebus quindecim; ut ex ejus aliquid cohabitatione proficeret (Galat. 1, 18). Propterea ipse Paulus et Barnabas, cum Hierosolymam ingrederentur, magnifice excipiebantur ab Ecclesia, ab apostolis, et majoribus natu (Act, xv, 4). Cum autem abire vellent, ne discederent rogabantur: et, ut postea de Paulo legimus, cum lacrymis deducebantur (Act. xx, 38). Nam si est tanta vis in natura libus, ut animal visum prosit ictericis; ita ut mortui quoque e cornu ejus animantis prodesse dicatur, si fuerit demonstratum iis, qui hujusmodi inciderint passionem dubitare possumus quod justi sanet aspectus? Ergo vile animal irrationabile tantam vir. tutem habet, ut sanare possit hominem momento exiguo, quo videtur homo justus, si tamen cum fide ab eo aspiciatur, qui utilitatem ab eo percipere

21. Ipse Dominus Jesus cum diceret, ut legisti in libro Evangelii secundum Matthæum scriptum : Beati pauperes spiritu (Matth. v, 3); subjecit in b posterioribus: Omnis qui audierit mea verba hæc, et fecerit ea, similis erit viro sapienti (Matth. vii, 24). Non ergo qui audit tantummodo, similis erit: sed qui facit quæ audierit. 1094 Ergo neque factum sine D desiderat, nihil confert? An non vel ipsi oculorum

a Ita cod. scripti tredecim. Alii autem atque edit., cognoscit propheta per gratiam Spiritus sancii. Eorum autem quæ sequuntur a voce didicisti, usque ad intellectus præmittitur, ordinem edit. Rom. sic invertit: Propheta vero primo loco sapientiæ, inde intel· lectus donum inter munera gratiarum constituit. Et quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem; ideo Dei donum petit Propheta: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Vide ordinem, intellectus præmittitur, etc.

Voci posterioribus, subjungit edit. Rom., qui autem fecerit, et docuerit, magnus vocabitur in regno cœlorum. Et in alio loco, Omnis qui qudierit, etc.

e Ita cuncti mss. ac vet. edit.; Rom. autem, quando tantum per eos transire volebat. Planus sensus,

nisi esset omni alio præsidio destitutus.

d Edit. Rom., si possit. Aliæ cum mss. omnibus, si sumpserit. Videtur autem is sensus esse, virum justum eo bono delectari in aliis, quod ipse elegerit ac susceperit in se conservandum.

e Eadem edit. Rom., corpus ejus animantis. Nimirum quia cum Plin. lib. xxx Hist. Nat., cap. 11, aviculæ virtutem medendi icterico morbo attribuat, non videbatur vox cornu legitimum sensum exhibere. Sed cum eadem vox constanter legatur in omnibus et mss. et ant. edit., dicendum hunc locum forte de quadrupede quopiam animali intelligendum esse; nisi quis malit per cornu ejusdem avis ungues ac rostrum significări.

radii virtutem quamdam videntur infundere iis, qui A illum ad cujus similitudinem factus est, honoremus fideliter eum videre desiderant?

in paupere, de quo ait : Dedistis mihi manducare....... quia quod uni eorum dedistis, mihi dedistis (Matth. xxv, 35 et 40). à Qui enim coronat imaginem imperatoris, utique illum honorat, cujus imaginem coronavit et qui statuam contempserit imperatoris, imperatori utique cujus statuam consputaverit, fecisse videtur injuriam. Gentiles lignum adorant, quia Dei imaginem putant: sed invisibilis Dei imago, non in eo est quod videtur: sed in eo utique quod non videtur. 26. Vides ergo quia inter multas Christi imagines ambulamus? Caveamus ne coronam imagini detrahere videamur, quam unicuique Christus imposuit. Caveamus ne aliquid detrahamus iis quibus debemus adjungere. Sed quod pejus est, non solum non honestamus pauperes ; sed etiam dehonestamus, destruimus, persequimur et ignoramus quod has B

24. Sed quemadmodum justus fætificat cor innocentium, cum videtur : ita improbi justorum cognitione torquentur; quia vel tacitis sanctorum moribus arguuntur. Torquet castitas incontinentiam, avaritiam liberalitas, impietatem fides. De hoc quoque parile vilis animantis sumamus exemplum. Nam sicut prodesse diximus mutum 1095 animal, cum videtur: ita obesse percipimus lupum, si aliquem videndo prævenerit; vocem enim feruntur amittere, quos prius lupus viderit. Basiliscus quoque, hoc est, noxius serpens, si quodcumque prior viderit animal, fertur occidere et allegatur statim necari, qui potuerit a serpente hujusmodi prævideri. Ipse quoque serpens mori dicitur, si fuerit hominis præventus aspectu. Ergo si tanta virtus, vel in oculis serpentis, vel in oculis est hominis; ut si alter alterum priorDei imagini congeramus injurias, 1096 cum factos viderit, possit occidere: non est virtus in oculis justi, qui repletus virtutis est gratia; cum præsertim tantum operetur fides, ut et illa quæ fimbriam Domini tetigit, sanaretur (Matth. 1x, 22), et ille cui intendit Dominus Jesus, statim ex ejus oculis gratiam sanitatis hauriret (Luc. ix, 38 et 43)?

25. Sed qui videt justum, debet scire quid videat: non illum videt in corpore, non in vestimento, non in patrimonio, non in vultu; sed intus videt; non, inquam, illum videt, nisi ejus viderit mentem, nisi ejus sermonem intenderit, nisi sensus illius potucrit comprehendere, sapientiam de tractatu ejus assumere. Tunc igitur lætabitur, cum ista perspexerit, cum ista cognoverit. Ita ergo et nos sicubi audivimus justum, festinemus videre, sicut illa mulier quæ audivit in domo pharisæi discumbere Dominum Jesum, et ingressa est, et ejus pedes perfudit unguento (Luc. vii, 37 el 38). Illius imitatores simus; namque Ecclesiam in illa muliere figuratam esse quis dubitet? Sicubi ergo justus sedeat, sicubi accumbai, festinemus videre eum. Pretiosum est videre virum justum; ut videas eum secundum imaginem Dei. Quod foris est, nihil prodest: quod intus est, sanat. Sane et in eo qui foris est illum qui intus est, frequenter aspicimus; ut si viderimus pauperem,

a Mss. novem, Qui enim honorat...imaginem_honoravit. Alii et cunctæ edit., coronat...coronavit. Melius; solebant enim imperatorum imagines floribus coronari, ut observat Jos. Laurentius Polym. lib. v, pag. 391. Neque vero mirum ejusmodi honorem etiam christianorum principum statuis redditum esse; quando quidem constat easdem cum in oppida inferebantur, a magistratu ac populis cum thure, cereis atque adoratione excipi solitas. Sed eum cultum tandem prohibuit Theod. Jun. Cod. tit. 4, leg. unica; quam 'consule sicut et Comm. Gothofr. in eamdem. Libet autem buc adjicere quæ Hilarius Pont. Rom. epist. secundæ Nic. syn. inserta refert ex D. Chry sost.; sunt enim simillima iis quæ ab Ambrosio nostro hic traduntur. Ait igitur : Οὐκ οἶδας ὅτι ἔστις τὴν εἰκόνα τὴν ἐκ ξύλου καὶ χρωμάτων λοιδορεῖ, οὐχ ὡς πρὸς ἄψυ χου τολμήσας κρίνεται, ἀλλὰ κατὰ τοῦ βασιλέως. Obser vatu porro dignum est Ambrosium post quatuor versus in eo idololatriam ethnicorum constituere, non quod idola Deos esse crederent, sed quod eadem

C

D

ad imaginem Dei putamus esse lædendos. Qui enim irridet pauperem, exacerbat eum qui fecit illum. Sed aderit ille qui dicat : Esurivi, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi bibere.......... æger eram.... et non visitastis me (Matth. xxv, 42 et 45). Et quanto ista leviora sunt, quam si dicat: Injurias mihi fecistis, nudastis me, verberastis me? Quem si quis interrogaverit: Quando tibi injurias fecimus, quando spoliavimus, quando etiam verberavimus? Dicet: Quamdiu uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (1bid., 45). Propterea caveamus diligentius, ne cui vel minimo contumeliam irrogemus; ne ipsi Domino in illis minimis contumeliosi fuisse videamur. 27. Qua ratione autem dixerit: Qui timent te, videbunt me et lætabuntur, ipse exposuit dicens: Quia in verba tua supersperavi : hoc est dicere: Intus me viderunt, intus me tetigerunt, intus me aspexeruni; ubi spem assumpsi de tuis verbis, ubi tua verba percepi. Beati ergo qui vident justum, et lætantur; quia sperant in Dei verba. Quam multi autem sunt qui oderunt justos, qui perscrutantur Dei verba, qui justi sunt: et cum aliquos doctos audiunt impii, eos propter doctrinam vitare consuerunt.

28. (Vers. 75.) Sequitur versus tertius: Agnovi, Domine, quoniam justa judicia tua: el in veritate tua adorarent existimantes in illis imaginem Dei residere, qui cum sit incorporeus materiali effigie assimilari neutiquam potest. Hinc autem contraria ratione consequitur eum Christi Domini, B. Virginis, martyrum, aliorumque sanctorum sacras icones, honoresque ipsis exhibitos minime improbasse. Certe omnis doctrina vit colic. cecum. supra laudati in eo quasi cardine vertitur. Etenim passim asserit Dei quidem naturam, ut pote spiritalem, pingi non posse qua in re illi præiverat Greg. II, ep. 1, ad Leonem Isaurum scribenis : Θεοῦ φύσιν ἀδύνατον ἱστορῆσαι καὶ ζωγραφῆσαι. De Christi vero et sanctorum imaginibus plane contrarium colligunt, atque decernunt iidem Patres. Quin immo cum angelorum quoque imaginibus suffragentur, ea potissimum ratione quod ὡς ἄνθρωποι ἐνεφανίσθησαν : eodem argumento evincitur illicitum non esse, symbolicas divinarum personarum imagines sub quibus ipsæ se manifestasse in Scripturis leguntur, populo venerandas proponere. Sed isthæc ad controvertistas.

« PredošláPokračovať »