Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

novi et veteris Testamenti. Sola hoc dicere Ecclesia potest. Non dicit alia congregatio: non dicit Synagoga, nec secundum litteram nova tenens, nec secundum spiritum vetera. Non dicit hæresis manich.ca Vetera servavi tibi, que d Prophetas non suscipit. Merito dealbata cernitur, quæ utriusque fulget gratia Testamenti.

Adam inde depulsus est illic jam nocere non po- A et 13). Hoc est dicere: Teneo mandata tua omnia terit. Ad me veni, quem luporum gravium vexat incursus. Ad me veni, quem ejectum de paradiso serpentis diri ulceris venena pertentant; quia erravi a gregibus tuis illis superioribus: nam et me ibidem collocaveras, sed ab ovilibus tuis lupus nocturnus avertit. Quære me; quia ego te requiro. Quære me, inveni me, suscipe me, porta me. Potes invenire quem tu requiris : b dignaris suscipere, quem inveneris; imponere humeris, quem susceperis. Non est tibi pium onus fastidio: non tibi oneri est vectura justitiæ. Veni ergo, Domine; quia etsi erravi, tamen mandata tua non sum oblitus: spem medicinæ reservo. Veni, Domine; quia et ovem erraticam solus es revocare qui possis : et quos reliqueris, 1255 non mestificabis; et ipsi enim peccatoris reditu gratulabun- But in tuis moribus mea præcepta custodias. Effigies tur. Veni, ut facias salutem in terris, in coelo gaudium.

30. Veni ergo, et quære ovem tuam jam non per servulos, non per mercenarios, sed per temetipsum. Suscipe me in carne, quæ in Adam lapsa est. Suscipe me non ex Sarra, sed ex Maria; ut incorrupta sit virgo, sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. Porta me in cruce, quæ salutaris errantibus est, in qua sola est requies fatigatis, in qua sola vivent quicumque moriuntur.

31. Pulchre autem etiam vivifica, potest dici; eo quod mori non possit, quem humeris suis virtus portaverit.

32. Dicit ergo et anima, dicit et Ecclesia: Erravi sicut ovis quæ perierat. Sed dicit: Quæsivi quem dilexit anima mea (Cant. 11, 1); hoc est enim dicere: Vivifica servum tuum; quoniam mandata tua non sum oblitus. Ego te quæsivi; sed invenire non possum, nisi tu volueris inveniri. Et tu quidem vis inveniri; sed vis diu quæri, vis diligentius indagari. Novit hoc Ecclesia tua; quia non vis ut te dormiens quærat ; non vis ut te jacens investiget. Denique pulsas ad januam, ut excites dormientem: exploras si cor vigilat, et caro dormit. Vis jacentem levare, dicens : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. v, 14). Mittis manum per cavernam, ut surgat: et si tardius surrexerit, derelinquis. Vis ut quærat iterum, et quærat a multis, et non obliviscatur quærere, non obliviscatur sermones tuos : et si tenet eos, offeras te videndum, non refugias et teneri.

33. Quæ cum te meruerit amplecti, ostendet fructus suos, iocebit non oblitam se mandatorum tuorum, dicetque tibi: Veni, fraier meus: exeamus in agrum..... et in foribus nostris omnis fetus arborum : nova el vetera; frater meus, servavi tibi (Cant. vii,

11

a Ita plerique mss. a quibus hoc tantum discrepant edit. quod vet. habent, serpentini diu ulceris. Rom. serpentis diu ulceris. Alia vero pars mss. voces, diu, sive, diri ulceris, non exhibent.

b Edit., dignare; Amerb., dignaris, suscipere quem inveneris: impone, etc. Sed mss. ferme ad unum lectioni nostræ astipulantur.

e Paris. edit., non in carne, quæ in Adam lapsa est. Sed aliæ omnes, et cuncti mss. respuunt negationem. Et optime id quidem; neque aliud hic significatur, nisi quod Christi caro ejusdem naturæ fuerit atque Adæ caro, unde per generationis successio

C

34. Respondit ei Sponsus: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Cant, vill, 6), quæ nova et vetera servasti mihi. Signaculum meum es, ad imaginem meam es et similitudinem. Fulget in te imago justitiæ, imago sapientiæ, imago virtutis. Et quia imago Dei in corde tuo est, sit et in operibus tuis sit effigies Evangelii in tuis factis,

D

Evangelii erit in te, si percutienti maxillam, alteram
præbeas; si diligas inimicum tuum; si crucem tuam
tollas, et me sequaris. Ideo crucem
portavi; ne tu pro te portare dubitares.

е

ego pro vobis

35. Audierunt hoc fili: Hierusalem, quod jam Dominus Jesus sibi Ecclesiam copulabat ; et quia considerantes magnitudinem Verbi, imparem tantis nuptiis æstimabant; ne forte tantæ copulæ 1256 pondus sustinere non posset, excusant dicentes: Soror nostra parva, el ubera non habet (Ibid., 8). Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut prætendant immaturæ ætatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeat, quæ nubilis significant tempus ætatis. Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera cœperint eminere, tunc conjunctioni habiles judicentur.

36. Turbate igitur quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt: Quid faciemus sorori nostræ in die qua loquetur in ea (Ibid.)? vel, ut Symmachus, qua loquetur ei; hoc est, sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatæ, quia urgetur conjunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animæ et Spiritus, vel Christi et Ecclesiæ non beatam putet. Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit equari, ideo differre desiderant; ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior.

37. Dicunt ergo: Si murus est, ædificemus super eum receptacula : et si janua est, sculpamus super eam tabulas cedrinas (Ibid., 9). Murus est anima sancti. Habet et Ecclesia muros suos, quæ jam perfectior nem propagata est; licet ejusdem peccato nequaquam maculata.

d Per Prophetas, totum vetus Testamentum hic intellige, quod integrum a Manichæis rejiciebatur. Epiphan, læresi 68, Augustin. de Ileres. cap. 46.

e Sic mss. magno numero. Nonnulli tamen cum edit. omnibus, ego pro te portavi, ne tu propter me portare dubitares, Non male.

f Era. et seq. edit., impares se tantis nuptiis... sustinere non possent; elegantius Amerb. cum mss.. imparem tantis, etc., hoc enim ad Ecclesiam refertur, non ad filias Jerusalem.

1323

SANCTI AMBROSII IN PSALMUM CXVIII EXPOSITIO.

1524

dicit: Ego civitas munita (Esai. xxv, 3). Hic est A exsaltavit Spiritus in Propheta, dicens: Vinea facia

murus, qui habet duodecim portas apostolicas, per quas populo nationum patet ingressus in Ecclesiam. Sed murus quamvis ambitum totius urbis includat, tunc tamen est munitior, cum receptacula habuerit præparata, in quibus propugnatores urbis tutum speculandi ac tuendi possint habere subsidium. Sed quia rationabilis hæc civitas est, et omnis spes ejus in Dei verbo est: non ferrea, sed argentea ei propugnacula requiruntur, eloquiis cœlestibus magis quam corporis voluptatibus hostiles impetus repulsare consueta. Eo fulta præsidio, eo splendore refulgens habilior Christi copula judicatur.

38. Et quia janua Christus est, qui ait: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. x, 9); et Ecclesia janua nuncupatur; quia per ipsam patet populis adi- B tus ad salutem. Ne hæreticorum corrumpatur tineis aut vermibus, dicunt filiæ Hierusalem, vel Angeli, vel animæ justorum: Ædificemus super eam tabulas cedrinas, hoc est, fidei sublimis bonum odorem ; est enim suavis hujus materiæ odor, quam non vermis, non tinea corrumpat. Ideo hujus materiæ usus eligitur tectorum fastigiis elevandis, formandisque litterarum elementis, quibus ætas puerilis ad studium liberalis eruditionis imbuitur. Est ergo materia ista sublimis ad gratiam, levis ad onus, suavis ad odorem, utilis ad instrumentum scientia, habilis ad ministerium cognitionis æternæ.

39. Sed quemadmodum Sponsam suam diligens Christus urgebat ad copulæ spiritalis solemnitatem ; ita et Ecclesia Verbi decore jam capta festinabat ad C nuptias. Ideoque morarum et dilationis impatiens, quas filiæ Hierusalem innectere 1257 gestiebaut, dicit: Ego murus, et ubera mea turres (Cant. vIII, 10), hoc est: Nolite dubitare utrum murus sim (illæ enim dixerant: si murus est); ego, inquit, murus sum, et non parva ubera habeo, sed ut turres ubera mea sunt. Quomodo dicitis, quia non habeo ubera? Sensus, ut turres, habeo sapientiæ, in quibus est abundantia, sicut scriptum est: Et abundantia in turribus tuis (Psal. cxx1, 7). His uberibus, id est, sensibus habilem se tantis nuptiis estimabat: sed filiæ Hierusalem adhuc non poterant æstimare ; quia sensuum ejus abundantiam non videbant.

40. Et addidit: Ego eram in oculis ejus tamquam inveniens pacem (Cant. vIII, 10), hoc est : Deliberatis D de meis sensibus, cum pacem Dei invenerim, quæ exsuperat omnem mentem, a et custodit corda et sensus in Christo Jesu. Talis, inquit, eram in oculis Sponsi, qualis quæ habet pacem. Scriptum est enim : Qui recte b quærunt pacem, habebunt eam testimonium (Prov. xi, 20). Festinantibus igitur dilecto atque dilecta, celebrata conjunctio spiritalis est, mutuo expetita consensu.

41. Ideoque tamquam nuptiale canens carmen,

a Mss. non pauci, et custodit corpora et sensus. b Rom. edit., quærunt pacem, gaudebunt. Ubi ad marginem adnotavit Prov, x11, 20, qui locus eo modo in Hebr. et omnibus versionibus constanter legitur.

с

est Salomoni in Beelamon: dedit vineam suam iis qui servant (Cant. vi, 11). Clamat ergo Spiritus: Plantata est congregatio populorum, et vitis æternæ fundata radice, et spiritalia sub jugum Verbi corde mansueto colla subjecit. Plantata autem est in multitudine nationum; hoc enim esse intelligendum Beelamon Symmachus, Aquila, e aliæque translationes Græco sermone docuerunt. Repudiata est vetus copula, quæ fructum afferre non poterat : data est vinea novis fidelibusque cultoribus, qui non solum facere fructum possent, sed etiam custodire. Una igitur ovis erravit: sed revocata, totius spatia orbis implevit. Unam ovem error abduxerat: sed multitudinem populorum Domini gratia congregavit. Erravit homo: sed Ecclesia jam murus est, et murus validus. Erravit Adam: murus est David, qui mandata Dei oblitus non est.

42. Custodita igitur et vallata hæc vinea munimine spiritali, mille fructus dat Christo, ducentos autem fructus custodibus. Ideoque ait Ecclesia: Vitis mea in conspectu meo, mille Salomoni, et ducenti servantibus fructum (Ibid., 12). Perfectio et plenitudo Christi est portio servulorum. Habes hoc mysterium in Genesi, ubi quinque partes Benjamin fratri juniori tribuit Joseph, singulas reliquis fratribus (Gen. XLIII, 34). Domino igitur quinque sensuum portio 1258 et prærogativa defertur, quam illi utique tribuit ipse quem diligit: sicut dilexit et Paulum, cui dedit ad evocandas gentes sapientiæ principatum (Act. xx, 21).

43. His igitur fructibus delectata Ecclesia dicit ad Christum Qui sedes in hortis, amiçi intendentes sunt voci tuæ vocem tuam insinua mihi (Cant. vin, 13). Delectabatur enim quod in hortis Christus sedebat: et in hortis positi amici intendebant voci ejus. Sed quia amici illi de cœlestibus erant Archangeli, vel Dominationes, et Throni (homines enim expulsi de paradiso fuerant propter inobedientiam cœlestium mandatorum, atque ideo adhuc Ecclesia vocem ejus non poterat, quam cupiebat,audire), ideo ait : Vocem tuam insinua mihi. Unde et nos si volumus eum in nobis sedere, simus horti clausi atque muniti, feramus virtutum flores, gratiæ suavitatem; ut disputantem cum Angelis Dominum Jesum audire possimus.

44. Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quæ plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait: Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolæ, aut hinnulo cervorum super montes aromatum (Ibid., 14). Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est ut de civitatibus ad civitates fugiamus (Matth. x, 23): et si nos in hac civitate fuerint per

Attamen a cunctis mss. ac vet. edit. hic recedere nobis religio est.

• Omnes pene scripti cod., aliæque traditiones.

R

odor ascendebat ad Dominum ; et ideo dicebat : Diri-
gatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal.
CXL,
2).

secuti, fugiamus in aliam. Propter infirmos igitur, ut A Cor. 1, 15). Mons aromatum David, cujus orationis diximus, fugiat persequentes: a aut fugiat ab infirmis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possint beatæ resurrectionis adferre. Montes aromatum sancti sunt. Ad eos confugit Christus, quia Fundamenta ejus in montibus sanctis (Psal. LXXXVI, 1). Ad eos igitur confugit, qui sunt ejus stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione consistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo (II

Ita plerique mss. Alii tamen aliquot, et edit. omnes, aut fugiat ab infimis, ut nempe infimi per antithesin montibus opponatur: sed melius opponuntur infirmi martyribus.

45. Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicat ad Ecclesiam : Quæ sedes in hortis, hoc est, jam in hortis sedes, superno digna paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt. Ego quoque eam audire desidero. Cœpit in hortis esse Ecclesia, postquam b in hortis passus est Christus.

b Rom. edit. sola, in hortis captus est Christus. Sed præterquam quod potest id de Christi agonia intelligi, etiam extra pomeria urbium, ubi erat mons Calvari situs, conseri horti consuerunt.

IN EXPOSITIONEM EVANGELII SECUNDUM LUCAM

ADMONITIO.

Hoc opus sermonibus quibus Evangelium Lucæ Ambrosius populo enodavit, constare extra controversiam est. Illud enim non modo ex orationis forma, citatisque (Lib. vn, in cap. x et XIV, et alibi) Scripturæ in Ecclesia priusquam vir sanctus aggrederetur ad dicendum, recitatæ locis intelligitur: sed multo magis ex eo declaratur, quod illum diebus dominicis (Lib. VIII, in cap. xIx) aliisque celebrioribus ( Lib. 1v, in cap. v), verba fecisse deprehendimus. Immo vero non difficulter animadvertimus Evangelicum textum quem exponere ille cogitabat, publice recitatum fuisse : quandoquidem complures ejusdem Evangelii locos, textu non citato (Lib. 11, in cap. 11), ita explicat; ut quæ tractabantur ( Lib. v, in cap. v11; lib. vi, in cap. 1x, et alibi), nisi materia orationis prælecta fuisset, ab auditoribus capi minime potuissent. Quod incommodum ne lector quoque pateretur, curarunt editores Romani, ut Evangelicus omnis contextus, el is etiam in quem Ambrosius nihil dixerat, exhiberetur. Verum cum id præstare illi nequiverint, quin non solum sæpe Ambrosianam orationem interscinderent, sed et illic haud pauca partim inverterent, partim adjicerent; satius visum est ubi versus qui exponitur, desideratur in manuscriptis, illum in margine editionis indicare.

Quamvis solum Evangelium Lucæ enarrandum sibi proposuisset Ambrosius, subinde tamen aliorum etiam locos exponit (Lib. v, in cap. và; lib. v1, in cap. 1x ) : quoties videlicet ii vel aliquid habere videntur peculiaris difficultatis (Lib, 11, in cap. I et II), vel a beato Luca fuere prætermissi; cum alioquin eorum cognitionem populo utilitati futuram censet. Desudat potissimum in conciliandis quæ apud evangelistas apparent contraria (Lib. m, init, ; lib. v, in c. v et vi; lib. vi, in cap, ví, et alibi sæpius), et sicubi durior litteræ nodus inciderit, ad spiritualem confugit interpretationem (Lib. v, in cap. v11; lib. x, in cap. xxu1), in qua mirifice illos convenire demonstrat. Multus est in enarrando sensu naturali atque historico; frequenter tamen orationem convertit ad mysticum: sed inde sæpe sæpius præclara, quibus passim commentationem suam illustrat, morum præcepta ducit, Præcipuas quoque temporis sui hæreses, quibus Christi divinitas impetebatur, oppugnat, hoc est, Manichæos, Photinianos, Arrianos, et hos præ cæteris, ut pote Catholicorum ea tempestate hostes infensissimos; unde haud injuria liceat affirmare, hanc ei potissimam fuisse causam, cur Evangelium Lucæ interpretari apud se statueret. Hos omnes sermones redegit in unum opus, illudque inscriptum voluit titulo expositionis Evangelii secundum Lucam: quomodo ipsum semel atque iterum ab Augustino (Lib. 1 de Grat, Chris, cap. 44; lib 11 de Peccat. orig. cap. 41; lib. 1 cont. Julian. c. 3, et lib. 11, c. 5) citatum reperias, cui non pauci quoque mss. hac in re favent. At vero falsus est Sixtus Sen. cum eamdem hanc commentationem ab auctore suo in libros non fuisse distinctam asserit hoc argumento, quod Augustinus nusquam libri alicujus numerum citat (Biblioth. lib. xv). Non legerat profecto primum ejusdem Patris librum de Gratia Christi; in ejus enim cap. 44 et 45 plerique operis, de quo agimus, libri numero indicato ad decimum usque memorantur, Gravius adhuc peccat Possevinus (In Apparat.), qui Sixti judicium contra Augustini auctoritatem secutus, memoratam partitionem negat. Quippe dubium non est, quin exemplaribus, quæ idem Augustinus lectitavit, multum fidei sit habendum, non solum propter temporum vicinitatem, sed multo magis propter illius Doctoris arctissimam cum Ambrosio conjunctionem. Fatemur quidem ab illo librum sextum loco septimi semel nominari : sed nisi postremis operum Augustini scriptoribus hunc lapsum tribuendum putes, forte dicendum fuerit in hoc erratum esse ab iis qui Ambrosii expositionem descripsere, ut ibi septimi libri initium ponerent, quo sexti limites extendi oportebat.

Scriptos anno 376 hos libros auctor est Baronius (Ad ann. 576), unico nimirum persuasus loco, ubi Vir sanctus Alanorum (Lib. x, in cap. xx1), aliorumque barbarorum bella, neque non famem quamdam ac pestem in animalig omnia sævientem memorat. Sed magnus Cardinalis secum ipse non satis consentit, cum tradit Apologiam David

non nisi post annum 383 lucubratam esse; constat siquidem eam citari in hac ipsa expositione (Lib. m, in c. m), ac proinde hanc dici debere illa posteriorem. Quapropter ut aliquid firmius statuatur, observandum est sanctum Ambrosium antequam in Evangelium Lucæ scriberet, multos libros, quorum ibidem mentionem facit, in lucem emisisse, v. g. de Viduis (Lib. 11, in c. 11; lib. iv, in cap. ¡v) post an. 577, de Fide (Lib. m, in c. m) post 379, de Spiritu sancto (Lib. vi, in cap. vi) an. 381, denique Apologiam David ( Lib. 11, in cap. 11, et alibi ) post 383 compositam. Quin etiam nec suum in Isaiæ prophetiam (Lib. 1, in cap. 111) commentarium silet. Quæ cum ita sint, si Baronius tot libros huic expositioni præmissos expendisset, haud ægre animadvertisset, tot opera ab eo, qui ad episcopatum a præfectura anno tantum 374 traductus fuerat, intra duos annos elucubrari non potuisse. Sed quæ Sanctus noster de Justinæ in se persecutione scribit ( Lib. v. in cap. 1x), ea tantam cum illis quæ in scriptione de Basil. non trad. leguntur, præferunt affinitatem; ut inde constet commentationem de qua loquimur, non nisi elapsis difficillimis illis temporibus, id est, non ante annum 386 absolutam esse; quandoquidem alibi (Lib. 1x, in cap. xx) pacem, quam deinceps consecuta est Ecclesia, memorari obscurum non est. Porro quod ad Baronii argumentum, ei non absurde quivis respondeat, de incursionibus barbarorum istorum, aliisque calamitatibus tamquam de rebus præteritis locutum Ambrosium.

Multum temporis dum is expositioni huic operam daret, exactum est. Enim vero cum sub finem libri quarti significet Epiphania festa paucis ante diebus celebrata esse (Lib. Iv, in cap. v), superiores libros per aliquot anni proxime elapsi menses ad populum pronuntiatos fuisse oportebat : cum autem ex libro octavo (In cap. xvi) sermonem habuerit anniversariis consecrationis suæ encœniis, quæ in Ecclesia tum Græca tum Latina numquam nisi va idus Dec. renuntiantur (Baron. in Martyrol., etc.); hanc materiam ferme per biennium tractatam esse manifestum est. Nihil tamen hic admiramur, cum ex Augustino (Confess. lib. vì, cap. 5) cognoverimus, Ambrosium Dominicis tantum diebus verba facere consuevisse : nec illud etiam ignoremus ipsum ab argumento suo quandoque avocatum esse propter majores solemnitates, quemadmodum usu veniebat in sacro Pascha, quo tempore ipse per se catechumenos instituebat. Sed fortassis etiam contigerit, ut intermissum opus propter Justinæ persecutionem, reddita demum tranquillitate perfecerit.

In prioribus libris nonnulla mutuatus est ab Origene (Homil. in Luc.) Utrum autem illum quoque in sequentibus subinde imitari perrexerit, cum non omnia doctissimi illius Patris opera ad nos pervenerint, definiri certo non potest. Verum ex Ambrosii oratione satis intelligas ipsum nemini homini privatim adhærentem variorum auctorum opiniones (Lib. VII, in cap. XIV, XVI et alibi sæpius), prout in rem suam esse videbantur, proponere, nec non multa Ecclesiæ suæ, illisque temporibus congruentia dicere, quæ cum Origenis doctrina minime cohærebant. Ca terum si quid ex illius scriptis aliorum Patrum ad instar hausit, non dubitarunt etiam posteriores ex kac pulcherrima commentatione plurima decerpere. In primis falcem immisit in hanc segetem S. Maximus; adeo ut ejus nomine quædam ex hoc Ambrosiano tractatu sumpta Lanfrancus XI sæculo citaverit (Libel. de Celanda confes.). Porro, si Rufino credimus (Lib. 11 Invect.), erat hoc ipsum opus unum e duobus illis commentariis, e quibus alter, ut ex Paulæ atque Eustochii judicio refert Hieronymus, et sensibus hebes esset, et verbis: alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret (Epist. ad Paul. et Eustoch.). Sed etsi constaret eu de re, varie admodum de lucubrationibus sancti Ambrosii locutum Hieronymum, et a summis interdum laudibus ad contemptum haud salis æquum descendisse, in confesso est. Hujus varietatis alibi rationem aperuimus ( Præfat.). Interim expositionis Ambrosianæ utilitas et excellentia abunde vindicatur, tum quod toties ab Augustino (Loc. cit.), Cassiodoro (Lib. de Instit. divin. litt. cap. 7), atque aliis non sine laude memorata est, tum quod ejusdem auctoritate synodum Hispal. secundam anno 619 et Sextam generalem (Act. 10) 680 habitam, usas comperimus. Sed nec Hieronymus ipse usque adeo pro contemnendis nugis habuit hanc expositionem, ut non ad illam lectores suos aliquando remiserit (Epist. 151, quæst. 6).

SANCTI AMBROSII

MEDIOLANENSIS EPISCOPI

EXPOSITIO

EVANGELII SECUNDUM LUCAM

LIBRIS X COMPREHENSA.

PROLOGUS.

1261 1. Scripturi in Evangelii Librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum Do

minicarum distinctione digessit, stylum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus. Nam

licet Scriptura divina mundanæ evacuet sapientiae A pientiam; quorum alii cum variis generibus sint disciplinam, quod majore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit: tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quæ miranda illi putant, quærit, inveniet.

2. Tria sunt enim quæ philosophi mundi istius præcellentissima putaverunt, a triplicem scilicet esse. sapientiam, quod aut naturalis sit, aut moralis, aut rationabilis. Hæc tria jam et in veteri Testamento potuimus advertere. Quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est Visionis, balius Abundantiæ, tertius Juramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum. Ethicus puteus Abundantiæ; co quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia B corporis figurantur, vivæ Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior. Tertius puleus Juramenti, hoc est, sapientiæ naturalis, quæ ea quæ supra naturam, vel naturæ 1262 sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste juratur, etiam divina complectitur; cum Dominus naturæ, fidei testis adhibetur. Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinæ bujus ostendunt nobis sapientiæ sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui e de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. 1, 2), quæ in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. viii, 20): de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum anima nostræ amor Verbi cœlestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur.

3. Evangelistis quoque quam putas defuisse sa

C

a Hanc Philosophiæ divisionem vulgo Platoni adtribuunt: qua de re ita sanctus Augustinus, lib. vi de Civitat. Dei, cap. 4 : Plato .... philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit : unam moralem quæ maxime in actione versatur: alteram naturalem, que contemplationi deputata est: tertiam rationalem qua verum disterminatur a falso. Idem tradunt Cicero, lib. 1 Acad. quæst.; Laert. in Vita Platonis; Euseb. de Prapar. Evang. lib. xt, cap. 2; Plutarchus et alii. Sunt tamen qui Philosophiam in D duo tantum membra distribuant, naturalem ac moralem, quod non abborret ab Augustini sententia, ubi loco citato subjungit rationalem philosophie partem utrique, id est, actioni et contemplationi necessariam.

b Alius abundantiæ, addit edit. Rom. seu latitudinis. Mss. Carn. et Taur., de moralibus, id est, ethicis. Sed præterquam quod hic non obscurum, sed clarum explicaretur per obscurius, et duo hi cod. recentiores sunt, quam ut aliorum et edit. consensui præferantur: communis lectio etiam confirmari potest his verbis e Prol. expos. in Psal. cxvii, n. 3: Et in Proverbiis mystica pleraque reperias. Et infra ubi omnes edit. cum majori parte mss. de moralibus autem et rationalibus, sive ut habent plerique miss. el rationabilibus: Cod. Corb. et alii septem pro, moralibus,

referti, singuli tamen diverso genere præstant? Est enim vere sapientia naturalis d in libro evangelistæ Joannis. Nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae majestatem Dei vidit, et nobis proprio sermone reseravit. Transcendit nubes, transcendit Virtutes cœlorum, transendit Angelos, et Verbum in principio reperit et Verbum apud Deum vidit. Quis autem moralius secundum hominem singula persecutus, quam sanctus Matthæus, qui edidit nobis 1263 præcepta vivendi ? Quid rationabi!ius illo

admirabili copulato, quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putavit? Ecce, inquit, milto angelum meum ( Marc. 1, 2 et 3): et, Vox clamantis in deserto; ut et admirationem moveret, et doceret hominem humilitate atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Joannes Baptista his ad immortalitatem gradibus ascendit, vestimento, cibo, nuntio?

4. At vero sanctus Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit: ita tamen ut omnis sapientiæ virtutes Evangelii istius complecteretur historia. Quid enim præcellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam Dominicæ incarnationis exstitisse reseravit (Luc. 1, 35 )? f Docet ergo naturalia, si creat spiritus. Unde et David docens sapientiam naturalem : Emitte, inquit, Spiritum tuum et creabuntur ( Psal. c, 20). Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus docet mores : quemadmodum amare inimicum debeam (Luc. vi; 27 et seq.): quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemad. modum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, aut remunerationis et mercedis. Merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, curn lego, quoniam Qui fidelis est in minimo, etiam in majore fidelis est (Luc.

legunt, mirabilibus. Verum etsi videatur hisce mss. favere, quod legimus in fine periodi, admiranda mysteria revelantur; tamen receptam lectionem defendit illud ex eodem loco memorata expos., Hocque in Canticis lucet tam mysticum, quam morale.

d Edit. et mss. aliquot, in libro Evangelii qui scribitur secundum Joannem. Corb. atque alii melioris notæ, in libro evangelistæ Joannis.

e Omnes edit. ac mss. aliquot, admirabili copulatu. Plures et potiores, copulato. Et certe nihil velat, quin ut dicitur actus, et actum; ita etiam dicatur copulatus et copulatum. Rursus edit. Rom. quem sanctus Marcus; at edit. vet. et miss., quam quod sanctus Marcus. Quæ verba non incommodum sensum efficient, modo interpreteris rationabilem quidem esse illum copulatum, sed adhuc rationabilius id esse, quod illum statim initio duxerit collocandum. f Edit. Rom. hæc rejecerat post verba, Et creabuntur, contra vet. edit. et mss. omnium fidem. Sed nec ad hoc ulla cogebat necessitas, cum sit superioris sententiæ, quam quod Spiritum sanctum creatorem, etc., conclusio, cujus sequens illa: Unde et David, etc., confirmatio est. Cæterum tres mss. sed ævi recentioris pro, si creat Spiritus, habent, se¬ creta Spiritus,

« PredošláPokračovať »