Obrázky na stránke
PDF
ePub

talis operibus exercebat carnis ætatem: qui etiam A plum, & non vilis persona pastorum. Certe quo vipastores faciebat in illa regione vigilare, custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

50. Videte Ecclesiæ surgentis exordium: Christus nascitur, et pastores vigilare cœperunt, qui gentium greges, pecudum modo ante viventes bin aulam Domini congregarent; ne quos spiritalium bestiarum per offusas noctium tenebras paterentur incursus. Et bene pastores vigilant, quos bonus pastor informat. Grex igitur populus, nox sæculum, pastores sunt sacerdotes. Aut fortasse etiam: ille sit pastor, cui dicitur: Esto vigilans, et confirma (Apoc. III, 2); quia non solum episcopos ad tuendum gre. gem Dominus ordinavit, sed etiam angelos destinavit.

(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.

51. Videte quemadmodum cura divina fidem astruat angelus Mariam, angelus Joseph, angelus pastores edocet, Non satis est semel missum; duobus enim vel tribus testibus stat omne verbum.

(Vers. 13, 14.) Et facta est cum angelo multitudo exercitus cœlestium laudantium Deum, et dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

lior ad prudentiam, eo pretiosior ad fidem. Non gymnasia choris referta sapientum, sed plebem Dominus simplicem requisivit, quæ phalerare audita, et fucare nesciret. Simplicitas enim quæritur, non ambitio desideratur. Nec contemnenda putes quasi vilia verba prophetarum : a pastoribus etiam Maria fidem colligit: a pastoribus populus ad Dei reverentiam congregatur; mirati enim sunt de iis, quæ dicebantur a pastoribus ad ipsos.

(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

54. Discamus sanctæ Virginis in omnibus castitatem, quæ non minus ore pudica quam corpore, argumenta fidei conferebat în corde. Si Maria a pasB toribus discit, cur tu declinas discere a sacerdotibus? Si Maria ante præcepta apostolica tacet, cur tu post apostolica præcepta magis cupis docere quam discere? Disce vitium esse personæ, non sexus; sexus enim sanctus. Denique Maria præceptum non accepit, exemplum edidit.

52. Bene angelorum nominatur exercitus, qui ducem militiæ sequebantur. Cui igitur laudem angeli, nisi Domino suo dicerent, juxta quod scriptum est: Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus ( Psal. CXLVIII, 1 et 2)? Impleta igitur prophetia est. Laudatur de cœlis Dominus, et videtur in terris. De quo sanctus C Marcus ait, quia Cum bestiis erat, et angeli ministra, bant ei (Marc. 1, 13); ut in altero misericordiæ insigne, in altero divinæ indicium potestatis agnoscas. Tuum est quod bestias patitur, suum quod ab angelis pradicatur. Et aiunt:

(Vers. 15, 16.) Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc Verbum quod factum est, sicut Dominys ostendit nobis. Et venerunt festinantes.

53. Vides festinare pastores; nemo enim cum desidia Christum requirit. Vides pastores angelo credidisse et tu Patri, Filio, Spiritui saneto, 1299 angelis, prophetis, et apostolis crede. Vide quam signate Scriptura singulorum libret momenta verborum

Festinant, inquit, Verbum videre. Etenim cum caro Domini videtur, Verbum videtur, quod est Filius. Nou mediocre fidei tibi hoc videatur exem

sic enim significatur infantia non modo quid agatur, ignorare; sed etiam agendi virtute destitui.

a Hic pauci mss. iique recentiores inserunt textum Scripturæ: El pastores erant, etc., quem Rom. edit. paulo superius exhibet, eum in omnibus ant. edit. et aliis miss. desideretur.

Edit. cum uno vel altero, in caulam Domini. cita omnes mss. At ex adverso edit. omnes, credere non vis?

d Edit. Rom. sola, quod vilis sit persona pastorum. Certe non esse necessariam hanc mutationem patębit locum attentius consideranti. At post tria verba cod. Corb. et Mich. legunt, eo prudentia pretiosior, ubi alii et edit., eo pretiosior, etc.

D

55. Circumciditur itaque puer. Quis ille puer, nisi ille de quo dictum est: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis (Esai. 1x, 6)? Factus est enim sub Lege; ut eos qui sub Lege essent, lucrifa

ceret.

56. Sistitur autem in Hierusalem. Quid sit autem in Hierusalem sisti Domino, dicerem; nisi in Esaiæ commentis ante dixissem. Circumcisus enim vitiis, Dominico dignus judicabatur obtutu; quia Oculi Domini super justos (Psal. xxx111, 46). Vides omnem legis veteris seriem fuisse typum futuri; nam et circumcisio purgationem significat delictorum. 1300 Sed quoniam prona quadam cupiditate peccandi humanæ carnis et mentis fragilitas inextricabilibus vitiis implicatur, eo per octavum circumcisionis diem culpæ totius futura purgatio resurrectionis præfigurabatur ætate; hoc est enim illud: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. xm, 2); verbis enim Legis promittebatur Virginis partus. Et vere sanctus, quia immaculatus. Denique ipsum esse qui Lege signetur, in eumdem modum ab Angelo repetita verba declarant: Quia quod nascetur, inquit, sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35). Non enim virilis coitus vulvæ virginalis secreta reseravit : 5 sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus

e Cod. Reg. et Rom. edit., verba pastorum; sed hic mutato nihil est opus, cum non ambiguo ipsi pastores a S. Doctore prophetæ vocitentur.

↑ Sistitur autem in Hierusalem, hæc verba quæ in ant, edit. exstant, sed absunt ab omnibus mss. Rom. edit. sustulerat, reposueratque eorum loco textum Scripturæ, qui in mss. et vet. edit. æque desideratur; sed cum illa passim id juris sibi arroget, semel hoc observasse sufficiat. Quod vero commentariorum suorum in Esaiam meminit sanctus Præsul, ea quidem reperimus ab Aug. non semel allegata, sed eo magis dolemus illa interiisse, quod in pretio fuisse apud tantum Doctorem intelligimus.

• His verbis non solum cuncti mss. atque edit

infudit: solus enim per omnia ex natis de femina A Et bene justus, qui non suam, sed populi gratiam sanctus Dominus Jesus, qui terrena contagia corruptelæ immaculati partus novitate non senserit, et coelesti majestate depulerit.

a

57. Nam si litteram sequamur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? Numquid sanctus Achab? Numquid sancti pseudoprophetæ quos ad Eliæ preces ultor cœlestis injuriæ ignis assumpsit? Sed ille sanctus, per quem figuram futuri mysterii pia legis divinæ præscripta signabant; eo quod solus sanctæ Ecclesiæ virginis ad generandos populos Dei immaculatæ fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam. Nec mirum; qui enim dixerat ad prophetam Priusquam te formarem in utero, novi te ; et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. B 1, 5). Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur propheta, hic est, qui aperuit matris suæ vulvam; ut immaculatus exiret.

(Vers, 25.) Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel.

58. Non solum ab angelis et prophetis, a pastoribus et parentibus, sed etiam a senioribus et 1301 justis generatio Domini accipit testimonium. Omnis ætas, et uterque sexus, eventorumque miracula fidem astruunt. Virgo generat, sterilis parit, mutus loquitur, Elizabeth prophetat, Magus adorat, utero clausus exsultat, vidua confitetur, justus exspectat.

requirebat cupiens ipse corporea vinculis fragilitatis absolvi, sed exspectans videre promissum ; sciebat enim quia beati oculi qui eum viderent.

(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum. 59. Vide justum velut corporeæ carcere molis inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum Christo; dissolvi enim, et cum Christo esse, multo melius. Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in Hierusalem, exspectet Christum Domini, aceipiat in manibus Verbum Dei, b complectatur quibusdam sua fidei brachiis. Tunc dimittetur, ut non videat mortem, qui viderit vitam.

60. Vides uberem in omnes gratiam Domini generatione diffusam, et prophetiam incredulis negatam esse, non justis. Ecce et Simeon prophetat in ruinam et resurrectionem plurimorum venisse Dominum Jesum Christum; ut justorum iniquorumque merita discernat, et pro nostrorum qualitate factorum judex verus et justus aut supplicia decernal, aut præmia.

(Vers. 55.) Et tuam, inquit, ipsius animam per. transibit gladius.

61. Nec littera, nec historia docet ex hac vita Mariam corporalis necis passione migrasse; non enim anima, sed corpus materiali gladio transverberatur. Et ideo prudentiam Mariæ haud ignaram mysterii cœlestis ostendit. Vivum enim verbum Dei, et validum et acutum omni gladio acutissimo, penetrans

hunc locum exhibent, verum etiam August., lib. 1 C gantium parentem Domini, quam Virginem concede peccato orig., cap. 41, et lib. I cont. Jul. Pelag., cap. 3. Garnerius tamen in appendice ad 1 partem Marii Mercatoris, pag. 379, contendit inserendam voculam, se, ante verbum, infudit, fit enim, inquit, allusio ad vocem angeli : Spiritus sanctus superveniet in te. Verum eo minime evincitur additione ulla hie opus esse, cum videatur Ambrosius noster eam Spiritus sancti operationem significare, qua effectum est, ut purissimum Virginis semen in ejus vulvam deflueret. In conjecturæ suæ confirmationem addit idem Auctor receptam loci hujus lectionem a malevolo interprete, in eorum gratiam trahi posse, qui teste eodem Mario, sceleratissime opinantur Spiritum sanctum fuisse pro semine. At si ita esset, huic malo nonnibilum remedii afferret additio illa; inimo vero locutionem calumniæ redderet magis obnoxiam, ut fatebitur quisquis locum paulo diligentius expenderit. Ergo potius recurrendum esset ad solutionem quam similibus Patrum locis adhibendam docet S. Th. I part., quæst. 22, art. 2. ad 2. Sed hoc, inquit, de facili solvitur ; quia secundum quod in semine intelligitur virtus activa comparant semini Spiritum sanctum, vel etiam Filium, etc.

a Omnes edit., quem in figura futuri mysterii, etc. Contra omnes mss., per quem figuram futuri mysterii. Nec male. Vult enim ibi sanctus Doctor, Christum virginałem matris uterum immaculato partu reserantem, sui ipsius spiritalem Ecclesiæ vulvam ad generationem fidelium aperientis figuram esse. At enim verene et physicos aperta fuit in partu vulva castissimæ Virginis? Negantem sententiam amplectuntur theologi, eo scilicet innitentes quod fidei dogma sit, PP. omnium, Nicæni conc. et sequentium, quotquot fuere, auctoritate munitum, Mariam in partu quoque virginem exstitisse, quod cum apertione uteri consistere nequaquam posse existimant. Ipse quidem Ambrosius opinionem quorumdam ne

pisse non diffitebantur, virginem generasse, in mediolanensi concilio damnandam curavit, ut intelligas ex ejus ad Siricium papam epistola, ubi collectis pluribus antiqui fœderis exemplis ac figuris, par, tus virginei possibilitatem astruit. Hoc ipsum præstat lib. de Instit. Virg. cap. 8. Et, in hymno de Nat. Domini, et ubi non? Erasmus tamen Annot in Luc. allatis his quæ infra leguntur, verbis: Hic est qui aperuit matris suæ vulvam; ut immaculatus exiret, asserit Doctorem nostrum cuin Origene hom. 14 in Luc. docuisse Christum nascendo reserasse vulvam maternam. Et certe hic locus non omni difficultate immunis est sed eam expedit B. Th. I part, quæst. 28, art. 2, ubi proposito in hanc rem Ven. Bede testimonio ita concludit, unde illa adapertio non significat reserationem communem claustri pudoris virginei, sed solum exitum prolis de utero matris. Quam interpretationem nec Erasmus ipse repudiat. Aliam quoque alii suppeditant perinde accipientes, D adaperiens vulvam, ac si scriptum esset, fecunditate donans quemadmodum concludere vulvam pro eo dicitur, quod est, sterilem reddere. Forte etiam addi possit non omni uteri patefactione violari virginitatem, sed ea quæ fit actu aliquo venereo, vel saltem ex eo consequatur. Id non obscure docet August., lib. 1 de Civit. Dei. cap. 18. Immo et hoc ipsum. post D. Thom. 2-2, quæst. 152, art 1, in corp. et ad II, tenentur scholastici agnoscere; ibi enim ait : quod si aliquo casu membri integritas corrumpatur, non magis præjudicat virginitati, quam si corrumpas tur manus, aut pes.

b Vet. edit., complectatur velut quibusdam suæ fidei brachiis, operibus suis; Rom. inversa phrasi, com plectatur operibus suis velut,etc. Mss, vero, ut in textu,

Era. et edit. seq., et acutius omni gladio; Amerb. ac mss., et acutum, etc. Non male, cum præpositio præ ibi subintelligi possit, ut in aliis mul:

usque ad divisionem animæ, et spiritus, artuumque et A mittitur, indigere: numquid et humano egebat auximedullarum, cogitationes cordis, el secreta scrutatur animorum (Heb. iv, 12); quia nuda mentium, et aperta sunt omnia Dei Filio, quem conscientiæ secreta nou fallunt.

62. Prophetavit itaque Simeon, prophetaverat Virgo, prophetaverat copulata conjugio, debuit etiam vidua; ne qua aut professio deesset, aut sexus. Et ideo Anna et stipendiis viduitatis, et moribus talis inducitur; ut digna plane fuisse credatur, quæ redemptorem omnium venisse nuntiaret. Cujus merita cum alibi descripserimus, cum viduas hortaremur (Lib. de Viduis, cap. 1), hoc loco quoniam ad alia properamus, non putamus iteranda. Non otiose tamen annos octoginta quatuor viduitatis ejus expressit; quia et septem dodecades, et duæ quadragesi- B mæ sacrum videntur numerum designare.

(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim. 63. A duodecimo anno, ut legimus, Dominicæ sumitur disputationis exordium; hic enim 1302 prædicandæ fidei evangelizantium numerus debebatur. Nec otiose immemor suorum secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia Dei implebatur et gratia, post triduum reperitur in templo; ut esset indicio quia post triduum triumphalis illius passionis in sede cœlesti, et honore divino fidei nostræ se resurrecturus offerret, qui mortuus credebatur.

(Vers. 49.) Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?

64. Duæ sunt in Christo generationes: una est C paterna, materna altera paterna illa divinior, materna vero quæ in nostrum laborem usumque descendit. Et ideo quae supra naturam, supra ætatem, supra consuetudinem fiunt, non humanis assignanda virtutibus, sed divinis referenda sunt potestatibus. Alibi eum a ad mysterium mater impellit: hic mater arguitur (Joan. 11, 3); quia adhuc quæ humana sunt, exigat. Sed cum hic duodecim describatur annorum, illic discipulos habere doceatur; vides matrem didicisse de Filio, ut exigeret a validiore mysterium, quæ stupebat in juniore miraculum.

(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis. 65. Quid enim magister virtutis, nisi officium pie tatis impleret? Et miramur si Patri defert, qui subditur matri? Non utique infirmitatis, sed pietatis est D ista subjectio; attollat licet sævis emissus latebris coluber perfidiæ caput, et serpentinis evomat venena pectoribus. Cum dicit se Filius missum (Joan. vi, 29), majorem hæreticus appellat Patrem; ut imperfectum Filium dicat, qui potest habere majorem; ut alienis auxiliis asserat eum qui tis hujusmodi locutionibus, de quibus videsis Fr. Sanctii Minervam, de comparal. const.

A

a Edit. Era., Gill. ac Rom. cum mss. aliquoi, ministerium. Ita etiam eædem illæ infra. Edit. autem Amerb. in corpore; Era. et Gill. in marg. utroque loco habent cum tredecim optimis mss. mysterium, et cætera ut nos in textu, nisi quod in solis mss. pro, a filio, legitur, de filio. Quod autem hic legimus, water arguitur, noli hinc inferre cum Calvino S. Præ

lio; ut materno serviret imperio? Deferebat homini, deferebat ancillæ (ipsa enim dicit (Luc. 1, 38): Ecce ancilla Domini), deferebat simulato patri et miraris si Deo detulit? An homini deferre pietas est, Deo deferre infirmitas est? Vel ex humanis divina perpende, bet quid patri amoris debeatur, agnosce. Pater honorificat Filium (Joan. vii, 54 et 49), non vis ut Filius honorificet Patrem: Pater voce cœlesti in Filio se complacere profitetur (Luc. 1, 22), non vis ut Filius humanæ carnis indutus amictu, cum humana voce, humano loquatur affectu, Patrem dicat esse majorem (Joan. xiv, 28)? Nam si Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CLXIV, 3): utique magnitudo quæ finem non habet, nec augmentum habet. Sed cur nou accipiam religiosis auribus Filium Patri in susceptione corporis obedientem, cum religiose accipiam Patrem Filio deferentem?

66. Disce potius tuæ utilitatis præcepta, et exempla pietatis agnosce. Disce quid parentibus tuis debeas, cum legis a Patre Filium non voluntate, non opere, non tempore discrepare etsi personis duo, potestate unum sunt. Et utique nullum Pater ille cœlestis laborem generationis 1303 expertus est: tu matri debes pudoris injuriam, virginitatis dispendium, partus periculum, matri longa fastidia, matri longa discrimina, cui miseræ in ipsis votorum fructibus majus periculum est et cum ediderit quod optavit, partu absolvitur, non timore. Quid anxios patres loquar pro filiorum profectu, et multiplicatos alienis usibus census, jactaque agricolæ semina posterorum ætatibus profutura? Nonne pro his obsequia saltem oportet rependi? Cur impio patris vita prolixior, et communitas patrimonii videtur angustior, cum Christus non refugiat cohæredes?

[ocr errors]

(Cap. III. Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariæ filium in deserto.

67. Congregaturus Ecclesiam Dei Filius, ante opcratur in servulo. Et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse verbum Domini super Joannem Zachariæ filium in deserto; ut Ecclesia non ab homine cœperit, sed a Verbo. Ipsa enim est desertum, quia plures filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum (Esai. LIV, 1). Denique ipsi dicitur: Lætare sterilis (Ibid.), et Exsulta desertum (Esai. LII, 9); quia nullis adhuc convenæ plebis operibus colebatur, neque ullum adhuc arbores illæ, quæ fructum ferre non poterant, meritorum suorum verticem præferebant. Nondum venerat qui diceret: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10). Nondum visulis hanc mentem esse, ut Deiparam peccasse indicaret quo nihil a B. viro magis alienum, ut jam non semel licuit advertere. Intellige ergo, arguitur, lato modo positum pro docetur, aut alio consimili verbo: quod a communi usu non abhorret.

Rom. edit. sola, et quid honoris patri debeamus. Sed nihil mutandum, cum amor in parentes semper honori conjunctus intelligatur.

tis illa cœlestis fructus palmitibus suis, verborum A
quodam suorum traduce, ministrabat. Factum est
ergo verbum, ut quae erat ante deserta, fructum no-
bis terra generaret. Factum est verbum, vox secuta
est ; verbum enins prius intus operatur, sequitur vo-
cis officium. Unde et David dicit: Credidi propter
quod locutus sum (Psal. cxv, 1). Prius credidit, ut
loqui posset.

71. Cibus quoque propheticus index officii, numtiusque mysterii est. Quid enim tam otiosum ad hominis officium, quam locustas quærere: et quid tam plenum ad vatis mysterium? Nam quo magis ad fructum inutiles, ad usum laboris inertes, ad tactum fugaces, vaga saltu, ore stridulae sunt locustae ; eo convenientius his populi figura gentilis aptatur, qui nullo usu laboris, nullo operis sui fructu, sine gravitate, sine voce sonum querela ederet, verbum vitæ ignoraret. Hic igitur populus cibus est prophetarum; nam quo numerus major populi congregatur, eo uberior prophetici oris usus augetur. Ecclesiæ quoque gratia præfiguratur in melle silvestri, non intra alvearium legis plebis Judaicæ fetu reperta, sed in campis, et foliis silvæ gentilium errore

68. Factum est autem verbum, ut sanctus Baplista Joannes pœnitentiam prædicaret. Etideo plerique sancto Joanni typum Legis imponunt; eo quod Lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit. Lex enim unumquemque qui viam gentium sequebatur, revocat ab errore, restringit a crimine : penitentiam suadet, ut gratiam consequatur. Lex autem et Prophetæ usque ad Joannem (Luc. xvi, 16) : B diffusa, juxta quod scriptum est: Invenimus eam in Joannes vero prænuntius Christi. a Ita Lex et Ecclesiæ prænuntia, et gratiæ pœnitentia est. Bene itaque sanctus Lucas compendio usus est, ut Joannem declararet prophetam, dicens factum esse super eum verbum Domini : alia non adderet; nullus enim eget indicio sui, qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit, et omnia declaravit.

69. At vero sanctus Matthæus et Marcus vestitu, et cinctu, et cibo Prophetam declarare voluerunt ; eo quod vestitum de pilis camelorum habuit, 1304 et zonam pelliceam super lumbos suos: locustas autem, et mel silvestre edebat (Matth. 111,4; Marc. 1, 6). Prænuntius enim Christi non patiebatur immundarum perire exuvias bestiarum ipso quoque vestitus indicio designans Christum esse venturum, C b qui belluina, illuvieque contexta pro nostrorum deformitate meritorum, gentilitatis immundæ peccata suscipiens, in illo trophao crucis, amictu quodam se nostræ carnis exueret.

70. Quid autem sibi vult cinctus zona pelliceæ, nisi quod caro ista quæ mentem prius gravare consueveral, ea post adventum Domini non impedimento cœpit esse, sed cingulo? Scilicet juxta David : In salicibus.... organa nostra suspendimus (Psal. CXXXVI, 2); et juxta Apostolum (Philip. m, 3) confidentiam non habemus in carne, et confidentiam habemus in corpore: non habemus in voluptatibus, habemus in passionibus; quoniam in spiritu fervens vigeat affectus, et ad omne accingamur obsequium cœlestium præceptorum, devotione mentis D intenti, atque apparatu corporis expediti.

a Ita vet. edit. cum plerisque atque optimis mss. Et recta est ea lectio; nihil enim ea significatur, nisi Legem cujus typus erat Joannes, Ecclesiæ quasi viam parasse et pœnitentiam quam idem Joannes prædicabar, ad gratiam aditum aperuisse. In quibusdam tamen cod. deest vox, pœnitentia: et in aliis locus legitur in hæc verba: Ita Lex Ecclesiæ prænuntiat gratiam penitentie. Rom. autem edit. sic mutavit. Itaque Lex Ecclesiæ prænuntia, et gratiæ prævia est.

bidit. omnes : qui belluinis induviis, que contexte sunt nostrorum, etc. Contra vero mss. Vaticani Gallicanique magno consensu lectionem nostram stabiliunt, nisi quod in quibusdam lapsu calami, pro illuPATROL. XV.

campis silva (Psal. cxxx1, 6).

d

72. Et hic quidem mel silvestre edebat, annuntians populos de petræ melle saturandos, sicut scriptum est: Et de petra mellis saturavit eos (Psal. LXXX, 17). Sic etiam Eliam corvi & cibo advectitio, et lucrativo potu inter deserta paverunt (III Reg. xvII, 6); ut indicio foret populos nationum tetro squalentes colore meritorum, qui ante cibum fetidis in cadaveribus requirebant, nunc de se advectitiam prophetis alimoniam præbituros. Cibus enim prophetarum, divinæ voluntatis effectus est, sicut ipse Dominus declaravit dicens: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit (Joan. iv, 34). (Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.

73. Bene vox dicitur Joannes Verbi prænuntius. Nam interrogatus ipse Joannes: Quid dicis de le ipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto (Joan. 1, 22 et 23). 1305 Et ideo ait : Qui post me venit, ante me factus est (Ibid.,30); quia vox præcedit inferior, verbum sequitur, quod præcellit. Ideo et a Joanne baptizari voluit; quia in hominibus verbum consecratur voce doctoris. Ideo fortasse Zacharias vocem recepit, quia vocem locutus est.

(Vers. 7, 8.) Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Fucite ergo fructus dignos pœnitentiæ. Et ne cœperitis dicere: Pater noster est Abraham. Dico autem vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

74. Argui quidem videtur malitia Judæorum, co quod vario noxiæ mentis veneno, serpentinos lapsus, et terrena cubilia, non divinæ aliquod mysterium co

vie, scribitur ingluvie: in uno, sorde, illuvicque.

Mss. non pauci nec infimæ notæ, ad usum inertes, omissa dictione, laboris. Hic porro Doctor noster dissentit ab opinione eorum, quibus ¿xpides non locustæ sunt, sed fruticis aut herbæ cujusdam genus, immo, si Deo placet, etiam pisces delicati. Sed cum Ambrosio pars multo maxima Patrum ac interpretum consentiunt. Neque sane alia opinio videtur aliunde introducta, nisi quod locustæ animalcula non crederentur esui esse ; cum tamen certos populos illis et olim victitasse, et etiamnum victitare prodant historici. Qua de re adiri possunt Erasmus atque Drusius in hunc locum.

d Cuncta edit. ac mss. non pauci, cibo adventi13

gnitionis operentur: sed tamen cum dicitur: Quis A
ostendit vobis fugere a ventura ira? ostenditur his Dei
miseratione infusa prudentia; ut gerant suorum
pœnitentiam delictorum, futuri terrorem judicii pro-
vida devotione metuentes. Ad generationem ergo,
non ad successionem referenda est comparatio vipe-
rarum. Aut fortasse juxta quod scriptum est: Estote
prudentes sicut serpentes (Matth. x, 16), ostenduntur
habere prudentiam naturalem, qui profutura videant,
et sponte deposcant, sed adhuc noxia non relin.
quant.

76. Exempli autem ideo facta mutatio est ; ut illo comparationis processu quidam intelligatur hominis. clementior jam profectus. Nam illi ante deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationabiles ad profectum, jam in arborum speciem figurantur, quæ rationabili quodam naturæ munere decoræ ad usum, ad aspectum venustæ, ad fructum opimæ, surgunt cacuminibus, funduntur brachiis, replentur fructibus, frondibus vestiuntur. Atque utinam nos fecundarum usum arborum possimus imitari, meritisque crescentibus longævæ humilitatis radice fundati, sublimes ab humo, decori ad speciem adultos fructuosorum operum vertices erigamus ; ne evangelica securis agricolæ trunci radicem silvestris excidat. Væ enim mihi est, si non evangelizavero (1 Cor. ix, 16). Sed vox ista apostolica est. Væ mihi est, si non peccata deflevero, væ mihi est si non media nocte surrexero ad confitendum tibi; væ mihi est, si dolum proximo meo fecero; væ, si locutus non fuero veritatem. Ad radicem securis est posita, faciat fructum, qui potest gratiæ, qui debet pœnitentiæ. Adest Dominus qui fructum requirat, fecundos vivificet, steriles reprehendat. Anni tres sunt ex quo venit, et fructum in Judæis invenire non potuit: utinam inveniat in nobis. Jussurus est succidi infructuosos, ne terram occupent. Sed qui adhuc non habet fructum, conetur ut afferat in futurum. Bonus ille cultor agri interveniet pro nobis infecundis, pro nobis infructuosis; ut detur spatium, patientia deferatur; ne forte et nos aliquem fructum ferre Deo possimus.

75. Et ideo admonentur claritatem sibi magis operis, quam nobilitatem generis vindicare; quod nulla in successione prærogativa sit, nisi fidei astipuletur hæreditas, quam Dei nutu ad populos gentilium transferendam, sermone prophetico revelavit, di- B cens Polens est Deus de lapidibus his suscitare filios Abrahæ. Nam licet Deus possit diversas convertere et commutare naturas; tamen quia mihi plus mysterium quam miraculum prodest, in prænuntio Christi nihil magis quam ædificationem Ecclesiæ debeo surgentis agnoscere; quæ non rupeis saxis, sed vivis lapidibus exstructa, in habitaculum Dei et fastigium templi conversione nostrorum surrexit animorum. Etenim parabat Deus mentium nostrarum dura mollire, et de lapidibus offensionis excitare cultores religionis. Quid enim aliud quam lapides habebantur, qui lapidibus serviebant, similes utique iis qui facerent eos? Prophetatur igitur saxosis gentilium fides infundenda pectoribus, et futuros per fidem Abrahæ filios oracula pollicentur, quibus per duri- C tiam mentis saxeus quidam insensibilis, irrationabilisque naturæ usus inoleverat. Nam si lapidibus vivis firmatos viros fidei robore sententia apostolica comparavit, juxta quod scriptum est: Et vos tamquam lapides vivi ædificamini domus spiritalis, in sacerdotium sanctum, offerentes hostias spiritales (I Petr. 11, 5): b multo altius hic videntur voce prophetica lapidibus homines comparati, qui ita humanæ sensum mentis amiserant ; ut dum lapidibus putant divinitatis alicujus inesse rationem, ipsi in naturam lapidum non usu corporis, sed mentis habitu verterentur. Denique ex Abrahæ 1306 secundum carnem successione manantes, et principes Sodomorum appellantur (Esai. 1, 10), et parietes dealbati (Matth. XXI, 27): ita sibi prærogativam generis morum ma- D Et ideo omnibus est proposita perfecta forma virtu

gis similitudo vindicat, quam ordo majorum (Act. XXIII, 3). Quin etiam ut scias quia lapidibus comparati sunt homines, arboribus quoque homines comparavit subjiciens Propheta :

(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posila est.

tio.... de se adventitiam. Reliqui, et iidem antiquissimi, cibo advectitio, etc. Quod vero edit. Rom. resecarat, et lucrativo potu, in hoc refragantes habet omnes et mss. et ant. edit.

a Rom. edit. sola, formatos viros fidei robore. Non tam commode, ut ipse orationis contextus declarat.

b Ita vet. edit. in corpore, ac mss. longe plurimi.

77. Singulis quoque generibus hominum conveniens tribuit sanctus Joannes Baptista responsum, unum omnibus (Dist. 86, cap. In singulis): ita publicanis, ne ultra præscriptum exigant; militibus, ne calumniam faciant, ne prædam requirant; docens idcirco stipendia constituta militiæ; ne dum sumptus quæritur, prædo grassetur. Sed hæc et alia officiorum præcepta propria singulorum : misericordia communis est usus, ideo commune præceptum ; omnibus officiis, omnibus ætatibus necessaria, et ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur, non agricola vel urbanus, dives et pauper, omnes in commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia enim plenitudo virtutum est.

tis; ne vestimentis alimentisque suis parcant. Misericordiæ tamen ipsius pro possibilitate conditionis 1307 humanæ mensura servatur; ut non sibi unusquisque totum eripiat: sed quod habet, cum paupere partiatur.

(Vers. 15, 16.) Estimante autem populo et cogi

Exdem vet. edit. in marg., multo aliis. Rom. et cod. Corb. in glossa cum paucis aliis, iisque recentioribus, multo aptius. Non male: sed tamen alia lectio non rejicienda; namque hic altius idem sonat, atque altiori, ac profundiori sensu.

Mss. non pauci, nec infimæ notæ, misericordiæ communis est usus... ætatibus necessariæ, quidam necessarie', tamen omnibus deferenda. Alii quatuor

« PredošláPokračovať »